Liber X, Epistola 59
Ad Joannem et Fortunatum Episcopos, et Anthemium Subdiaconum.
Gregorii homines ac possessiones commendat.
Gregorius Joanni et Fortunato episcopis, et Anthemio subdiacono.
Ea quae filiis nostris ultro nos decet impendere, negare eis petentibus non debemus. Et ideo 1085 quoniam filius noster gloriosus Gregorius expraefecto possessiones, quas illic habet, vel homines suos fraternitati vestrae a nobis studuit commendandos, scriptis vos praesentibus adhortamur ut utilitatibus ejus salva ratione concurrere et possessiones ejus atque homines tueri, sicut desiderat, debeatis; nec eos contra justitiam a quibuslibet vexari aut patiamini praegravari. Sed id agite, ut tuitione vestra praedicti filii nostri supplere praesentiam valeatis, quia ita se, sicut nostis, bene exhibuit cunctis, ut omnia solatia habere mereatur.
Chapter 643 of 846