Skip to the text

Liber X, Epistola 64

Ad Romanum Defensorem.

Scriboni quamvis bono non locandam Ecclesiae possessionem, sed annis singulis id offerendum Gentioni quod ex locatione fuisset lucratus.

Gregorius Romano defensori.

Quoniam filius noster Gentio vir magnificus scribo tantae, Deo propitio, bonitatis est ut valde sit diligendus, si quid ei potuissemus conferre, debuimus. Voluerat enim possessionem juris ecclesiastici sub specie libellorum tenere. Sed propter malos scribones judicavimus in hac nos causa nec bono committere. Proinde excepta de possessione quae potuerunt in ejus utilitatem verti, eadem volumus ejus magnitudini singulis annis offerri, id est, porcos viginti, qualiter ipse praevideris, vervices viginti, et gallinas sexaginta. Quae omnia volumus in exceptis reputari.

Chapter 648 of 846