Liber X, Epistola 66
Ad Decium Lilybetanum Episcopum.
Solitis cautionibus adhibitis, constructum ab Adeodata monasterium consecret.
Gregorius Decio episcopo Lilybetano.
Adeodata gloriosa femina petitoria nobis insinuatione suggessit quod habetur in subditis: in domo siquidem juris sui intra civitatem Lilybetanam monasterium ancillarum Dei a solo se pro sua devotione fundasse, quod in honorem beati Petri principis apostolorum, et sanctorum Christi martyrum Laurentii, Hermetis, Pancratii, Sebastiani et Agnetis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, quia in tua civitate memorata constructio jure consistit, si nullum corpus ibidem constat humatum, percepta prius donatione legitima, id est, in reditu praestantes liberos a tributis fiscalibus solidos decem, pueros tres, boum paria tria, mancipia alia quae serviant in ipso monasterio numero quinque, equas numero decem, vaccas decem, hastulas vinearum numero quatuor, oves numero quadraginta, etc., secundum morem.
Chapter 650 of 846