Liber XIII, Epistola 24
Ad Savinum Subdiaconum.
Proculo episcopo ea quae per absentiam suam fuerant neglecta reparanti opem ferat.
Gregorius Savino subdiacono regionario.
Quare venerabilis frater noster Proculus episcopus ab Ecclesia sua diu abfuerit experientia tua non ignorat. Ad quam quoniam Deo propitio habita nunc, ut oportuit, satisfactionis purgatione reversus est, ne forte per ejus absentiam in aliquo Ecclesiae ipsius sit neglecta utilitas, aut aliqua sint de ejus jure subtracta, reparare ea vel corrigere cupienti illi in omnibus aequitate servata solatiari te volumus atque concurrere, ut, tua opitulatione suffultus, in his quae ab eo agenda sunt, nec difficultatem aliquam quorumdam impedimento sustineat, nec diutius debeat laborare.
Chapter 804 of 846