Liber XIII, Epistola 29
Ad Philippum Presbyterum.
Gavisum se de Andreae obitu, quod ad aeterna gaudia pervenerit. Philippum rogat ut idem sibi a Deo impetret. Ipsi mittit solidos quinquaginta.
Gregorius Philippo presbytero.
Suscepi epistolas dilectionis tuae, in quibus mihi innotescere curasti quod vir venerabilis Andreas, presbyter, de hac luce migraverit. De cujus ereptione gavisus sum, quia ad ea quae semper expetiit gaudia aeterna pervenit. De solidis vero qui pro faciendo xenodochio a filio nostro Probo abbate Jerosolymis relicti sunt, hoc quod deliberatum fuerat, ut fieri debuisset, immutari 1238 non potuit. Sed benedictionem parvulam quinquaginta solidos sanctitati vestrae transmisi. Vos igitur pro me, sicut credo quia facitis, enixius orate, ut de praesentis vitae pelago me omnipotens Deus sua manu eripiat, atque me quiescere in aeternae vitae littore concedat. Graves enim hic gladiorum oppressiones et causarum tumultus patior. Sed si me diligitis, orando monstrate, quatenus orationis vestrae intercessionem sentiam, et amplius in tot malis atque perturbationibus non affligar. Omnipotens Deus sua vos manu protegat, et pervenire cum vestris ad coelestia bona concedat. Mense Maii, indictione 6.
Chapter 809 of 846