Skip to the text

Liber XIII, Epistola 30

Ad Deusdedit Mediolanensem Episcopum.

Theodorum cum Defensore ad Venantium mittat, de Theodori expostulationibus inquisiturum.

Gregorius Deusdedit episcopo Mediolanensi.

Frater et coepiscopus noster Theodorus multa queritur se contra justitiam atque promissionem tuae sanctitatis perpeti, quae nos facile non duximus credenda. Sed quia haec relinquere sine inquisitione non possumus, fratri et coepiscopo nostro Venantio ejus causam deputavimus ventilandam, ut subtiliter ipse cognoscat, nobisque renuntiet. Tua itaque fraternitas eumdem episcopum cum defensore Ecclesiae suae sub festinatione ad praedictum fratrem dirigat, ut nos, ejusdem negotii cognita veritate, suis ipse epistolis certiores reddat.

Chapter 810 of 846