Skip to the text

Caput 58

anonans aliquandiu gravi capitis dolore,cum diequadam 15 inter Missarum solemnia ipsum dolorem circa oblationem hostiae, cum eadem hostia sacrosancta Domino in laudem sternam offerret, protinus apparuit illi Dominus tenens in manibus suis delicatis circulum quemdam ligni aridi, circa quem rosas pulcherrimas connectere videbatur. Illa vero dum multum admiraretur quidnam hoc sibi vellet,. quod Deus circa hoc aridum lignum tam floridas rosas annecteret, audivit Dominum dicentem : « Ecce per hoc quod arido huic ligno has vernantes rosas alligo, intelligas designari quod nullius unjuam peccatoris cor ex peccatorum fubigine adeo arnit, si aliquem dolorem vel infirmitatem corporis, quantumvis etiam parvum, pertulerit tali inten-_ tione, quod pro amore et laude nominis mei, majorem libenter sustinere proponeret dolorem, si mihi complaceret, quin ipsa hora ex tali deliberatione revirescat, et gratiae misericordiw divin ex tunc jam capax efficiatur. »

« Item dico tibi, quod nullus est peccator adeo magnus, si vere poenituerit, quin ipsa hora illi omnia peccata sua plene dimittam, ac cum tanta clementia et dulcedine Cor meum super eum reclino, ac sic nunquam peccasset. » Tunc illa: « Si itaest, quid est, dulcissime Deus, quod miser homo hoc minime sentit? » Cui Dominus:« Ex eo est quod interiorem

Gustus _peccati gustum nondum plene amisit: verbi gratia, si

phaktchs homo post poenitentiam tam fortiter vitiis resisteret, ut / ding omnem peccati gustum et delectationem penitus extirparet, j dulecdinem. -ocul dubio Spiritus divini suavitatem persentiret. »

x O vere altitudo inscrutabilis sapientiae et misericordiae

tuae, dulcissime Deus, qui tam miris et multis modis, q attrahere tibi conaris cor peccatoris, ut nullus ei jam detur; locus desperationis, quem tanta subsequitur clementia j paterna revocationis ! i;

Chapter 195 of 257