Skip to the text

Caput 32

piens, pro singulis gratias agat. Secundo, habeat se sicut sponsa quae nec pro divitiis, aut pulchritudine, aut nobilitate, sed ex amore solo eligitur et adamatur, et ad regnum decoris promovetur. Haec sponsa magis gratifera, et fidelior, et amplius amans jure invenitur; et si quid a sponso, vel propter ipsum sustinere oportuerit, majori patientia supportabit. Sic et illa semper in gratitudine memoretur quam gratuite eam elegi ante mundi constitutionem, quam caro pretio mei sanguinis eam redemi, insuper ad specialem amorem et familiaritatem meam vocavi. Tertio, sicut amicus ad amicum, qui omnia quae amici sui sunt ad se pertinere putet; sic et ipsa in omnibus Dei gloriam quaerat, et in quantum potest promoveat, et quae contra Deum sunt, quo animo nullo modo fieri patiatur. In omnibus autem his, si quando aliquid eorum quod desiderat, non consequitur, aut gratia assueta, seu consolatio divina sibi subtrahitur, non continuo contristetur, nec pro indignatione aliqua illud fieri, aut se a Deo derelictam sestimet; quia fidelis pater nequaquam filio, si ea petit quae sibi non conveniunt, tribuit, et sponsus quandoque serium quoddam sponse exhibet, non ex indignatione, sed pro ejus instructione. Sic et Deus animae fidelitatem cupitexperiri, non ut ipse nesciat, qui omnia novit antequam fiant (Sar. vu. 8.), sed ut eam si quandoque fit, mox per parnitentiam redeat, confidens de mea misericordia quod etiam per unicum gemitum omnia ci remittam. In choro et in oratione, habeat se ad me sicut SPonsa’ad sponsum, per amorem et dulcem familiaritatis exhibitionem. Cum vero communicatura est, habeat se sicut regina ad regem suum : regina enim in convivio regis sui liberalis est, largitur dona, et eleemosynas erogat. Sic ipsa bona sui Regis sibi donata omnibus liberaliter tribuat, er suis orationibus subveniat. »

Chapter 170 of 257