Skip to the text

Caput 31: Qualiter homo secundum placitum dei vivat

xoraTa rogabat Dominum pro quadam persona, ut se E instrueret quomodo secundum placitum suae voluntatis vivere posset; pro qua tale responsum a Deo accepit : « Ipsa more sponse caput suum, manus, brachia et pectus suum adornet, et mantello se circumdet. Caput ejus divinitas mea est, quam laude et reverentia velut diademate adornet, Manus quoque et brachia annulis et armillis aliisque ornamentis decoret: heec enim cmnia opera sua et labores, in unione et intentione operum et laborum meorum faciat. Habeat quoque annulum sapientiae, hoc est, Scripturam sanctam frequenter legat, et memoriter teneat, quia sponsam sapientiae decet esse in divinis eruditam. Habeat etiam annulum amoris, Deum scilicet toto corde, totisque viribus unice diligendo; annulum insuper fidei teneat, hoc est, fidem quam mihi professa est, omni diligentia servet; annulum quoque nobilitatis habeat, hoc est, exempla virtutum mearum imitetur: humilitatem videlicet, obedientiam, patientiam, voluntariam paupertatem, et ceteras virtutes meas, ex quibus anima nobilitata amplexibus meis digne perfruatur. Pectus vero suum adornet: suaves scilicet, et amatorias de me cogitando cogitationes, recolligens sibi in fasciculum omnia verba, opera, et passiones meas, qua per jugem memoriam a corde ejus non recedant. Circumdet

1y se etiam pallio; hoc est diversarum decore virtutum se cunctis praebeat in exemplar. »

Alia vice cum pro eadem oraret, videbatur sibi Dominum extendere manum suam ad illam pro qua orabat, et illam singulos digitorum ejus osculari; per quod divinitus intellexit designari : per extremum scilicet digitum, quod omnia opera humanitatis Christi, quae fecitaut passus est, venerari et amare deberet; per annularem notabatur familiaris amor et fidelitas quam ad Sponsum Christum habere deberet; per medium digitum, eminentia cognitionis et contemplationis; per indicem, sapientia et doctrina quam indigentibus deberet impertiri; per pollicem, fortitudo et perseverantia

amoris omniumque bonorum. Per hoc quod oscula batur digitos Domini, innuebatur quod has virtutes non solum habere deberet,verum etiam diligere; quia quantumcumque virtutis possidet homo, in amore ejusdem virtutis etiam delectatur. Sp so alin Ss br re fiSorrers ee Si

Chapter 169 of 257