Caput 35
quod eam ante mortem variis infirmitatibus vellet gravari. Dominus quoque habebat in pectore lilia, rosas et scuteola aurea; quae illa cum magna delectatione confidenter accipiens, et cum his ludens ante pectus suum ponebat, In&cuteolis intellexit designari constantiam-et victoriam; in rosis, patientiam, quibus in suis infirmitatibus deberet triumphare; in lilis vero, cordis munditia notabatur, in qua “Christo debuit conformari. Tunc illa quae hac videbat. dixit ad Dominum: « Dulcissime Deus; oro ut in extremis ejus des illi proegustationem zternee vitae ! scilicet securitatem nunquam a te separandi, » Ad quam Deus: « Quis nauta qui bona sua cum pac: ad portum evexisset, sponte in mare projiceret!? Sic animam ejus, quam ab infantia in Religionis proposito elegi, cujus manum dexteram tenui, et in voluntate mea deduxi, cum eam secundum placitum meum perfecero, etiam cum gloria mihi assumam. »
Chapter 173 of 257