Skip to the text

Caput 59: De illis qua scripsit cuidam natrona: saeculari et sibi

luntatem, quae provenit ex privato amore quo seipsum diligit homo. Per annularem figuratur ejus cordis fidelitas, qua sollicitus curam nostri, velut mater fidelissima, gerit, tollens Onera et gravamina nostra ineffabili cordis sui fidelitate, et protegens nos a cunctis malis. Ad hunc etiam digitum tuum conjungas, agnoscendo quantam infidelitatem tam preedulcissimo et fidelissimo Amatori tuo exhibueris, elongans ab co animam tuam, quam sibi in laudem et amorem creavit, ut eo solo in aeternis perfrueretur deliciis, quam raro et quam tepide ejus memoreris.

Bjus medius significat aeternum,altissimum,divinum amorem ejus, qui eum tam mirabiliter et tam efficaciter animae inclinat, nec Cor ejus quiescere sinit, donec se totum animae infundat, velut aqua effluens cum impetu, et querensin quod se transfundat. Ad hunc digitum etiam tuum apponas, hoc est tuam voluntatem, videlicet si eum omni hora non potes amare, da voluntatem pro facto; ita quod si omnium Sancevenire permittit. Ad hunc quoque digitum tuum etiam conjungas, videlicet ut et tu fortis sis in virtutum exercitatione, et viriliter vitiis resistas; non diffidens de Dei mi sericordia, si te permittit in aliquo tribulari, aut si tibi suae gratiae subtrahit relevamen.

AD EAMDEM CONSOLATIO BONA.

Fipetis et Deum diligens anima, considéra diligenter et O amanter legem quam tibi imperialis juvenculus Jesus, paterne benignitatis Filius, dedit, cum te sibi in sponsam elegit, seque tibi in sponsum deliciosum donavit, ex seipso et per seipsum nuptias illas peragendo. In die igitur tantae solemnitatis et letitie cordis ejus, vestivit se ob tui amorem veste rosei coloris, quam amor in sui Cordis sanguine coloravit. Sertum etiam rose et lilii capiti suo imposuit, cir- Ghrajeetuirn alin aes teeta margaritis, pretiosissimi Videlicet Sanguinis sui guttis. Chirothecas etiam in manibus tam bene perforatas habuit, ut nihil omnino retinere posset, quin omnia tibi traderet, quae toti mundo ante absconderat. Nobilis thorus ejus dura Crux erat, quam tam gaudenter et tam ardenti amore insiliit, quod nunquam sponsus in lecto lum, quod sanet omnes animae tu languores. Hoc prenobile pignus inappreciabilis ponderis est; quia omnis gratiae, omnis virtutis, omnisque boni est contentivum. Hoc, inquam, pignus tibi auferre non vult, quia per hoc fidem suam firmavit. Sicut rex, qui sponsam suam nondum perduxit in domum suam, urbem aut civitatem aliquam divitiis plenam amicis suis in pignus exponit; sic sponsus amator tuus, Deo Patri pretiosissimum donum, divinum scilicet Cor suum, in pignus dedit quod te sponsam suam nunquam deserere velit. offerens etiam illud quotidiein altari pro te, in exhibitionem amoris quo te ab wterno preevenit.

Ergo aeterni Patris filia, ejusque unici et coeterni Filii sponsa preelecta, amicaque Spiritus Sancti et requies desiderata, dilige tam praecordialem Dilectum, a quo dilecta es, qui et totus amor est; esto fidelis ei quiipsa fidelitas est, et cum aliquid molestiae occurrerit, suscipe illud, ac si vinculum aureum sit, quod Deus imponit tibi, quo te ad Filii sui trahat amorem. Tu autem statim quasi consentiens ad tractum illum, te totam eleva,et cor tuum, ut magis trahatur, per gratitudinem et patientiam habilita, diligenter attendens quam Deus per hoc velit in anima tua operari salutem.

Considera etiam quid desit tibi in virtutibus : quod si indiges humilitate aut aliqua virtute, exclude tibi clave amoris pretiosissimum omnium virtutum scrinium, Cor scilicet Jesu Christi divinum; oransDominum virtatum, ut virtutes suas nobiles tibi det, quibus omne devincas vitiorum tentamentum. Quod si latrunculi malarum scilicet cogitationum tibi advenerint, recurre ad armarium, assumens inde praclara arma : hoc est, Domini tui passionem et mortem, quam tam valide per jugem memoriam cordi tuo infigas, ut omnis inde cogitationum turba annihilata fugetur. Cum vero desperativee cogitationes te impugnant, recurre ad scrinium inexhauste pietatis, quae nullum vult perire, sed ad agnitionem et amorem veritatis venire, exceptis his qui sponte eligunt damnari; recolens quod Deus paratior est hominem suscipere, quam ipse venire; et hoc maxime desiderat, ut homo talem se exhibeat, ut gratiam suam sine intermissione ili infundere valeat, et quaelibet bona in eo semper augmentet,

ITEM AD EAMDEM, DOCTRINA VALDE BONA.

vator hominum, Dominus Jesus Christus, deside- A rio desiderat animam sibi uniri, specialiter illam quae vultab eo consolari, ejusque delicias cupit experiri,ut omnem consolationem, sive delectationem creaturarum abjiciat, quae ipsam ad Dei amorem non allicit, aut compellit. Cum enim homo aliquid habet quod diligit aut in quo delectetur, cogitet apud se quod hoc Deus illi donavit, ut ad suum ex hoc amorem promoveatur. Quod si sentit se in amore Dei Cordis Dei studiosus sit, considerando attentius quid sibi maxime complaceat, Et cum tristatur, statim ad thesaurum sibi commissum fidenter confugiat, quaerens ibidem consolari, Quod si divina disponente gratia, non consolatur, nihilominus Deum, ex corde gratias agendo, laudet; quod Deo multum in anima fideli complacet, quae non sua, sed quae Jesu Christi sunt, quaerit, nec suam consolationem divino praeponit honori. Pe ee es

Chapter 196 of 257