Caput 60: De trina domini interrogatione
vupiens in Evangelio legi: Simon Joannis, diligis me DN te his? etc. (Joann. x1. 15, 16.) cum his intenderet verbis, facta in excessu mentis vidit se coram Domino qui et dixit ei: « Interrogoet ego te: ad quae mihi juxta veritatem conscientiae tuae responde : Est-ne aliquid in mundo adeo tibi earum quod propter me, si in tua esset potestate, nolles relinquere? » At illa respondit : « Tu scis, Domine, quod si totus mundus meus esset, cum omnibus qua in e0 sunt, pro amore tuoad integrum deserere vellem, » Quod Dominus statim acceptavit, ac siomnia haec ex proprio reliquisset.
Iterum Dominus eam interrogavit : « Est-ne ullus labor sive obedientiae jugum tam grande, quod pro amore meo nolles subire? » Respondit: « Etiam, Domine, omnia pro tuo nomine parata sum tolerare. »
Iterum Dominus: « Est-ne aliqua poena tam gravis quam pro amore meo pati recusares? » Respondit : « Mi Domine,
ae tecum et cum tuo adjutorio omnibus poenis parata sum subjacere. » Quae omnia Dominus ita acceptavit ac si opere compleverit.
Et ait iterum Dominus : « En tria hominum genera tibi commendo : scilicet, pueriles innocentes et simplices, qui per agni innocentiam designati sunt; ut eos instruas, et ad mei agnitionem et amorem pertrahas : secundo, tribulatos et abjectos, qui similiter per agni mansuetudinem designantur; ut eos consoleris, et auxilium in quantum potes impendas : tertio, totam Ecclesiam, quae in ovis utilitate figurata est, quam desideriis continuis et orationibus indefessis, oculis misericordiae mew presentabis. »
I
I
Chapter 197 of 257