Caput 30
quam: tam ferventer sibi in choro assistere sciret, fecerit infirmari. Cui Dominus : « Et quare non licet mihi cum dilecta mea cum voluero, tripudiare ? Cum homo enim infirmatur, induo me anima ejus, velut vestimento decoris, et sic in jucunditate Cordis mei assisto Patri meo, gratias agens et laudans pro omnibus poenis quas sustinet homo ile.» Et adjecit: « Quicumque desiderat ut ejus anima me vestram, mane cum surgit, ad me toto quo potest corde suspiret, desiderans ut omnia opera sua dic illa in eo operer. Sicque per gemitum me sibi intrahens, erit vestis mea; et sicut corpus vivit et regitur ex anima, sic anima ex me vivens omnia per me operatur. »
Dixitque iterum Dominus : « Magni effectus sunt gemitus, ita ut nunquam homo ad Deum ingemiscat, quin ei Proximior quam antea fiat. Gemitus enim qui ex amore aut desiderio mei, sive gratiae mew, provenit, tria in anima operatur bona. Primo, animam fortificat, sicut bonus ¢t guavis odor qui hominem reficit et confortat. Secundo, ipsum illuminat, sicut sol domum antea tenebrosam; tertio, eam dulcificat, ut omne quod agit sive patitur, magis sibi sapiat, Gemitus vero qui ex contritione peccatorum provenerit, velut bonus legatus, animam Deo reconciliat, gratiam reo impetrat, et conscientiam turbatam secum in gratiam meam susceperim, decet tamen eum sordes suas detergere, et decore virtutum se vestire, » Potetace tome reer aie ease Umea Tees lhe
Chapter 168 of 257