Skip to the text

Caput primum. De septem angelis canentibus tuba, et de alio angelo stante ante altare.

Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae (Apoc. VIII). Septem angeli stantes in conspectu Dei sunt praedicatores universi per omne tempus quod septem dierum numero volvitur, cooperante Spiritus sancti gratia, praedicantes verbum Dei. Qui idcirco dicti sunt angeli, quia a Deo missi; stantes in conspectu Dei, quia ad divinum obsequium parati. Dantur illis septem tubae, quia attribuitur eis universale officium praedicationis divinae, ut canant ad electorum munitionem, et reproborum destructionem: Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum in manu sua. Alius angelus Christus, quia magni consilii angelus, qui bene dicitur alius, quia ab aliis angelis, id est universis praedicatoribus, et gratia sanctitatis, et excellentia dignitatis, et potentia virtutis longe remotus. Qui venit, dum naturae nostrae fragilitatem assumpsit: Et stetit ante altare, de hoc altari typice scriptum est: Altare de terra facietis mihi (Exod. XVII). Altare de terra, humanitas assumpta. Sed sicut venire pertinet ad carnis assumptionem, ita stare pertinet ad divinitatis immutabilitatem. Qui ergo venit per carnem, per divinitatem ante altare stetit, quia divinitate in qua immutabilis permansit, humanitate quae nobis altare est, prior et sublimior fuit. Habens thuribulum aureum in manu sua. Thuribulum, sunt sancti apostoli, qui ad electorum preces summae Divinitati offerendas in sancta Ecclesia sunt principaliter constituti. Qui apte aurei sunt, et auri fulgorem habent, quia divinam in se sapientiam continent, et per eam in mundo cunctis lucent. Istud thuribulum angelus in manu habuit, ex quo Christus duodecim apostolos elegit. Sequitur:

Et data sunt ei incensa multa, id est orationes delectabiles, ut daret, id est repraesentaret Patri, de orationibus sanctorum super altare aureum, id est super semetipsum. Ipse est namque altare, quia super eum offeruntur Patri omnia vota humanae justitiae. Aureum, quia in ipso sunt omnes thesauri absconditi sapientiae et scientiae. Ipsi ergo soli ad offerendum incensa dantur, quia omnes orationes sanctorum per ipsum Patri commendantur. Sed et recte altare aureum dicitur esse in conspectu Dei, quia de eo testatus est Pater in eo complacuisse sibi. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum coram Deo de manu angeli, quia illa sola oratio in coelestibus est accepta, quam Filius offert Patri. Sequitur:

Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Angelus thuribulum, quod superius habere dictus est, accepit, et illud de igne altaris implevit, quando Christus apostolos post completum humanae redemptionis mysterium in fide solidavit, et eis de eodem Spiritu quo ipse plenus erat primitias dedit. In terram quoque thuribulum impletum misit, dum eos in terram ad praedicandum direxit. Sed quid apostolorum missionem secutum sit declaratur, cum subditur: Et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terrae motus magnus. Praedicantibus etenim apostolis facta sunt tonitrua. id est durae damnationis comminationes, et voces, id est mediocres admonitiones. Et apte post tonitrua addidit voces, quia quos per minas deterremus, per promissa lenire debemus, ut terror a malo frangat, et promissio ad bonum quaerendum stabiliat. Sed quia apud infideles, nec terrores minarum nec voces valent persuasionum, sine testimoniis miraculorum, apte subditur: et fulgura. Fulgura namque significant miracula longe lateque coruscantia. Et quoniam postquam tonitrua comminationum, et voces admonitionum in omnem terram sonuerunt, et fulgura miraculorum orbi terrae coruscaverunt, multi de eo quod erant mutati sunt, recte subditur: et terraemotus. Terraemotus namque post tonitrua, voces, fulgura, factus est; quia, apostolis praedicantibus et miracula facientibus, multi terreni terram inhabitantes, et terram diligentes moti sunt, alii ad bonum per conversionem, alii ad malum per aversionem. Alii moti sunt ad credendum, alii moti sunt ad persequendum. Bene quoque, postquam dixerat terraemotus, subjecit manus; quia, largiente gratia, multi sunt ad fidem a Christo vocati, et, exigente culpa, multi sunt ad persecutionem fidei, diabolo instigante, excitati. Sequitur:

Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se ut tuba canerent. Postquam superius de angelo magni consilii, id est de Christo, quaedam quae ad redemptionis nostrae sacramenta pertinent breviter tetigit, et apostolorum missionem per thuribulum in terram missum typice descripsit, rursum ad septem angelos, id est ad universos praedicatorum conventus de quibus incoepit, et de quibus in sequentibus tractabit, sermonem reducit: qui se parant ut tuba canant, quia operantur prius quod postea praedicant, vel quae, et quibus praedicare debeant diligenter prius considerant. Magnum quippe est officium praedicationis, unde necesse est ut qui illud exercere debent, et firmentur virtute sanctitatis, et utantur libra discretionis. Septem ergo angeli sunt praedicatores universi. Alius angelus, Christus. Thuribulum, duodenus apostolorum numerus. Fumus aromatum, devotiones orationum. Altare aureum, corpus assumptum. Impletio thuribuli de igne altaris, primitiae spiritus datae discipulis. Missio thuribuli in terram, directio apostolorum ad praedicandum terrigenis gratiam. Tonitrua, comminationes; voces, admonitiones. Fulgura, splendor miraculorum. Terraemotus magnus, conversio et aversio hominum; angelorum ad canendum praeparatio, praedicatorum bona actio, et provida praedicandi discretio.

Chapter 27 of 73