Skip to the text

Caput VIII. De septimo angelo, et tuba ejus.

Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces in coelo magnae, dicentes: Factum est regnum hujus mundi Dei nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen (Apoc. XI). In fine visionis agit de fine temporis, et de praemio justae retributionis. Et septimus angelus tuba cecinit, id est septimus sive ultimus doctorum ordo praedicavit, et factae sunt voces, id est exhibitae sunt Deo laudes justorum salvatione, et impiorum damnatione; in coelo, id est in sancta Ecclesia coelesti conversatione sublimata, dicentes: Factum est regnum hujus mundi, id est universitas fidelium quae adhuc in mundo per tribulationes exercetur, et praeparatur ad coelestium mansionum retributiones, quae quodammodo nondum perfecte est Dei, quandiu sub mutabilitate temporis, et corruptibilitate mortalitas eam tentando et persequendo affligit versutia hostis Antichristi. Tunc etenim perfecte Dei et Christi, id est divinitatis et humanitatis conregnantis erit, quando de praesenti saeculo sublata solis divinis laudibus in coelis vacabit, et perfidus hostis nihil de suae potestatis dominio in eam amplius exercebit. Cujus regni tranquillitas etiam tunc in mundo incipiet, quando Christus Antichristum spiritu oris sui interficiet, et sancta Ecclesia dimidiae horae silentio consequenter usque in finem pacificata conquiescet. Unde apte septimo angelo canente, et sanctorum coetu de justorum salvatione et malorum certissime praecognita damnatione, gratias referente, jam dicitur non fiet, sed factum est, quia extunc fraudulentia et saevitia diaboli penitus deficit, et Deus in suis fidelibus universis perpetua pace et tranquillitate regnabit; in saecula saeculorum, id est semper. Amen, vere atque fideliter. Vere etenim Deus semper, sicut jam dictum est, regnabit, non, ut quidam haeretici putaverunt, sanctos post definitum tempus in vitam mundi et ad antiquam vivendi consuetudinem redituros. Sciendum denique est quod tribus modis accipitur mundus. Aliter namque, sicut tradunt doctores, intelligitur mundus, cum dicitur Creator mundi; aliter, cum dicitur Salvator mundi; aliter, cum dicitur diabolus princeps mundi. Est itaque mundus cujus Deus creator est, est et mundus cujus Deus salvator est, est etiam mundus cujus diabolus princeps est. Mundus cujus Deus creator, intelligitur universalis fabrica mundi, de qua dicitur: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I), et caetera. Mundus, cujus Deus salvator est, intelligitur universalis Ecclesia Dei, de qua scriptum est: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III). Mundus, cujus diabolus princeps est, intelligitur universalis concupiscentia saeculi, de qua dicitur: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II). Primus itaque mundus, id est universalis fabrica mundi, semper est Dei, nunquam diaboli; tertius vero mundus, id est universalis concupiscentia saeculi, quantum ad pravam actionem, semper est diaboli, quantum ad pravae actionis dispositionem, semper est Dei. Deus quippe, quamvis mali non sit auctor, ejus tamen est dispositor; quia, licet ab ipso non accipiat ortum, minime tamen illud sub se relinquit inordinatum: et fit miro modo, ut quod ab ipso non habet originem, ab ipso tamen, et secundum ipsum sumat ordinationem. Secundus autem mundus, id est universalis Ecclesia Dei, pro eo quod permittente divina providentia, etiam illi qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, ad tempus quandoque delinquunt, et quod persecutores, diabolo concitante, in eos qui pie volunt vivere atrociter desaeviunt, videntur ab ipso adhuc callide calumniari, acriter impugnari, crudeliter dilaniari, sed firmum manet fundamentum. Novit enim Dominus qui sunt ejus, et his qui secundum propositum, id est praedestinationem, vocati sunt sancti, omnia cooperantur in bonum. Hujus igitur mundi regnum tunc perfecte et manifeste fiet Dei, quando sancta et universalis Ecclesia penitus in omnibus filiis suis liberabitur a tentatione et persecutione diaboli, et etiam in tempore sub tuba videlicet septimi angeli sive potius in aeternitate vacabit divinae laudi et contemplationi. Quod regnum, sicut praelibatum est, nequaquam erit temporale, sed aeternum, quemadmodum et haec sacra pagina testatur, ubi dicitur in saecula saeculorum. Amen, id est semper et vere. Sequitur:

Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui accepisti virtutem magnam, et regnasti, et iratae sunt gentes. Et advenit ira tua, et tempus mortuos judicare, et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. Superius praemisit generalem omnium electorum pro collatis beneficiis Deo exhibitam laudationem, nunc subjungit specialem perfectorum, et majorum gratiarum actionem. Dicitur ergo: Et viginti quatuor seniores, id est universi praedicatores, doctores et ecclesiastici judices, et rectores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, quia quae divino conspectui placita sunt judicant in sibi commissis, ceciderunt in facies suas se humiliando; et adoraverunt dicentes cum recta fide confitendo: Gratias agimus tibi, cui eas soli pro tot et tantis beneficiis debemus. Domine, cui servimus, Deus quem colimus, omnipotens quem timemus, qui es immutabiliter, qui eras semper.

Et notandum quod nequaquam, sicut in aliis hujusmodi locis solet, adjungit, qui venturus es, propter quod in illis diebus cunctis futuri judicii jam praeteritis, ipsum judicem jam jamque imminere et supervenire dimidiae horae illius peccati praeteriti silentio transacto, quamvis diem et horam ignorantes certissime scient: propter quod superius, quemadmodum dictum est, non dixit, fiet regnum mundi Dei nostri, sed factum est; et in sequentibus non dicit, adveniet ira tua, et tempus mortuos judicari, sed advenit. Et quia talis ac tempus sit cui gratiarum actio reddenda sit, manifeste declarat, cum subjungit: Qui accepisti virtutem magnam, secundum humanitatem assumptam, ex mortuis resurgendo, in coelum ascendendo, et regnasti, tuos contra diabolum defendendo, in virtutibus et bonis operibus eos pie gubernando. Et iratae sunt gentes, subauditur propter hoc, omnes videlicet mali gentiliter et carnaliter viventes, regnum tuum suo contrarium consurgere, et suum deprimi videntes. Et advenit ira tua, id est justa vindicta quae est signum irae, quamvis tu, Domine Sabaoth, omnia cum tranquillitate judices. Et tempus, subauditur venit, mortuos judicari, id est bonos a malis et malos a bonis segregari. Et advenit tempus reddere mercedem servis suis prophetis, id est majoribus et sanctis, timentibus nomen tuum, id est minoribus. Quod, ordine mutato, subjungendo exponit, dicens, pusillis et magnis. Pusillis, sanctis scilicet timentibus nomen tuum, magnis, videlicet servis tuis prophetis. Et subauditur advenit tempus exterminandi, id est condemnandi eos qui corrumpunt terram, vel in se male vivendo, vel in aliis male vivendi exempla ostendendo, et sic semetipsos vel alios in corruptionem protrahendo. Ubi autem in fine hujus praesentis capituli dicit tempus advenisse exterminandi eos qui corrumpunt terram, tertium vae designatur, quod in fine superioris capituli dixit cito venturum. Septimus itaque angelus, ordo praedicatorum ultimus in fine mundi praedicaturus; hujus mundi regnum, universitas fidelium; voces factae, sive gratiarum actiones in coelo, laudes a sanctis pro salvatione generis humani exhibitae Deo; tempus mortuos judicari, finis saeculi; merces sanctorum, consortium angelorum; malorum exterminatio, aeterna damnatio. In hac ergo visione egit primum auctor de angelo stante ante altare, et thuribulo incensa offerente, id est de Christo orationes fidelium Patri commendante. Deinceps vero usque ad finem visionis egit in singulis capitulis de singulis angelis et singulis tubis.

Nec praetereundum, sed diligenter animadvertendum quod redemptionis humanae mysteria in secunda visione secundum processum temporis sub apertione sigillorum intelligenda sunt, doctoribus et perfectioribus, adjuvante gratia, per lectionem et meditationem manifestata; in tertia vero sub clangore tubarum minoribus et populis subjectis doctrina et praedicatione declarata. Quae sicut duabus visionibus succedenter distinguuntur, ita succedenter primum doctoribus, deinde auditoribus distribuuntur. Et de tertia visione hucusque locuti articulos a labore scribendi relaxamus, ut ad quartum percurrendum recentiores procedamus.

Chapter 34 of 73