Skip to the text

Prologus.

Deus, cujus magna virtus, cujus sapientiae non est numerus; qui per potentiam cuncta creavit, per sapientiam creata disposuit, disposita multiplicat, multiplicata gubernat, ineffabili bonitate sua suis electis futura praedicit, et quid est agendum, quid cavendum, quid tolerandum, quid sperandum patenter ostendit, ut eos per singula perfecte doceat, et docendo ad omnia praemuniat. Unde in hac visione secundum prolixitatem temporis disponitur ordo narrationis, ut ubique cujuslibet causae eventus distinguatur, et universalis mater Ecclesia per sacram prophetiam edocta, in his qui ad vitam aeternam praedestinati sunt nullum detrimentum patiatur. Describit autem visio ista sub distinctione septem angelorum tubis canentium, universitatem praedicatorum, turbines persecutionum, retributiones praemiorum. Incipit denique narrationem suam ab exordio Ecclesiae renascentis, et symbolis, et figuris describens mutationes rerum secundum vicissitudines successionum, et eam deducit usque in finem temporis. Ibique post multas tolerantias laborum subjungit praemia justorum, quae cuncta in suis locis distinguemus, et prout ordo requirit exponendo disponemus.

Chapter 26 of 73