Caput VI. De quinto angelo, et tuba ejus.
Et quintus angelus tuba cecinit. Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram. Et data est illi clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae. Et obscuratus est sol, et aer de fumo putei, et exierunt locustae in terram (Apoc. VIII). Postquam diabolus vidit quod per singula mala persecutorum crudelitatem, haereticorum pravitatem, hypocritarum simulationem, sacram impedire praedicationem non potuit, universa malorum genera, sicut in sequentibus ostendetur, induxit, et quod per singula sigillatim non valuit, per omnia pariter efficere tentavit. Et quintus angelus tuba cecinit, id est praedicatorum ordo quintus praedicavit. Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram, id est vidi quod diabolus, qui lucifer dictus est, qui de coelo cecidit, in terrenis et terrena diligentibus dominationem accepit. Et data est illi clavis putei abyssi, id est concessa est illi potestas profundi et occulti mali. Qui puteum abyssi aperuit dum, profundam et occultam malitiam ad nocendum de universorum simul malorum cordibus eduxit, et propalavit. Fumus quoque putei sicut fumus fornacis magnae ascendit, quia simul et semel aperta erupta, et soluta pravitas daemonum et hominum ad detrimentum bonorum qui in sublimi positi sunt pertingere laboravit. Unde apte subditur: Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Sol et aer de fumo putei obscurantur, quia et quidam ex illis qui alios illuminare videbantur, et quidam ex illis qui illuminantur, suggestione et doctrina daemonum et perversorum hominum excaecantur. Et quia mali non tantum bonis nocent ut obscurentur, sed et malis obsunt ne illuminentur, bene sequitur: Et locustae exierunt in terram. Quid namque accipitur per locustas, nisi malorum universitas? Qui ad modum locustarum et ad alta saliunt per elationem, et ad terram recidunt per cupiditatem. Quid accipitur per terram, nisi terrena diligentes, et per cupiditatem terrenis inhaerentes? Locustae ergo in terram exeunt, quando superbi quique in eos qui terrena coelestibus anteponunt, potestatem accipiunt. Cujus potestatis claritas declaratur cum subjungitur: Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. Scorpio facie blandus apparet, cauda nocet. Sic pravorum universitas quod non potest per apertam saevitiam, hoc adimplere nititur per occultam malitiam. Et quoniam occulta malorum nocendi malitia divinitus refrenatur, nec vere bonis in aliquo nocere permittitur, bene sequitur: Et praeceptum est illis ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem, nisi tantum homines qui non habent signum Dei vivi in frontibus suis. Fenum significat rudes, et insipientes, et ad deceptionem flexibiles. Viride, homines verae fidei virorem habentes, et per spem aeternitatis supernae viriditatem exspectantes. Arbor, per fidem et spem boni operis fructum exhibentes. Omnes igitur vere electos incipientes, provectiores, perfectos, mali laedere perhibentur, quia ab omni laesione, occulta et divina dispositione cohibentur. Nisi tantum homines qui non habent signum Dei vivi subauditur in veritate, in frontibus suis, id est manifeste. Multi sunt namque qui se signum Dei vivi habere verbis simulant, quem tamen factis negant. A quorum laesione mali minime refrenantur, quia tales voluntariae potestati malorum subjiciuntur. Sed quia nec haereticorum qui maxime nocent, nec aliorum quorumlibet turba malorum, etiam ipsos qui terrae per amorem terrenorum conglutinantur, et terrae nomine designantur, ad libitum laedere non sinitur, recte additur: Et praeceptum est illis ne occiderent eos, sed ut cruciarent eos mensibus quinque. Praecipitur haereticis, et principalibus diaboli ministris, ne non solum vere bonos non laedant, sed nec terrenis deditos occidant, quia cohibentur, ne libertatem audiendi verbum Dei, vel rectam fidem suscipiendi auferant. Datur eis licentia, ut quinque mensibus tales per eos crucientur; quia, qui per quinque sensus corporis transitoriis inhaerent, a reprobis per ablationem terrenorum quae diligunt, nonnunquam affligi permittuntur, ut afflicti aliquando ea se dilexisse resipiscant, et ad vera bona quaerenda tandem vel adversitatibus eruditi resurgant. Sequitur:
Et cruciatus eorum sicut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Hoc est quod supra dictum est: quod mali quod non valent per manifestam malitiam et saevitiam, hoc perficere laborant per occultam malitiam. Et in diebus illis. In tempore videlicet tantae malignitatis, quando alii laedent per haeresim, alii per hypocrisim, alii ad persequendum, alii multimodis vitiis consurgent ad nocendum, diabolo totum puteum iniquitatis aperiente, et omnem virtutem suam ad electorum impedimentum effundente. In diebus, inquam, illis, quaerent homines, et maxime pastores mortem, timentes lapsum, et non invenient eam, quia propter necessitatem subjectorum reservabuntur. Et non quoquo modo quaerent mortem propter imminentem et ingruentem adversitatem, sed cum magno desiderio. Unde apte subditur: Et desiderabunt mori. Sed ipsis desiderantibus mori, nequaquam desiderium suum dabitur. Unde recte additur: Et fugiet mors ab eis solis, propter necessitatem subjecti gregis. Sequitur:
Et similitudines locustarum similes equis paratis in praelium et super capita earum tanquam coronae similes auro. Superius apertionem putei abyssi, id est effusionem totius mali, et malorum potestatem nocendi, et divinam refrenationem descripsit, nunc ipsorum multiformem malitiam diversis figuris et similitudinibus ostendit. Similitudines ergo locustarum, similes equis paratis in praelium recte dicuntur, quia mali quique ad similitudinem equorum in persecutione electorum velociter, ferociter et improvide sequuntur, et improvide feruntur. Super quorum etiam capita sunt tanquam coronae, quia non vera habent, sed falsa praemia perversae victoriae. Quae videlicet coronae non aurum, sed similes sunt auro, quia sapientia hujus mundi (quae stultorum est) stultitia est apud Deum. Quorum fraudulentiam atque saevitiam subjungit adhuc, dicens: Et facies eorum sicut facies hominum: et habebant capillos sicut capillos mulierum; et dentes eorum sicut dentes leonum erant. Tria ponit, facies hominum, capillos mulierum, dentes leonum. Quae tria secundum ordinem praedictum mali, et maxime haeretici habere describuntur, quia primum se cuncta secundum rationem agere fingunt, et deinde fraudulenter ad mollitiem vitiorum pertrahunt, ac demum per actionis pravae suggestionem et perpetrationem crudeliter laniant. Sed dum electorum populum expugnare conantur, ipsi contra veritatem ne ab eis modis aliquibus superentur, undique suis falsitatibus armantur. Unde bene subditur: Et habebant loricas sicut loricas ferreas. Habent etenim mali contra veritatem loricas, per sententiarum falsarum munitionem; ferreas, per suae duritiae pertinaciam. Quarum videlicet sententiarum declaratur manifeste sonus atque tumultus, cum subjungitur: Et vox alarum eorum, sicut rotae curruum equorum multorum currentium in bellum. Alae sententiae, vox alarum tumultus sententiarum. Sententiae etenim falsae, malis et praecipue haereticis sunt loricae. Sunt etenim sententiae et alae, et loricae. Loricae, quia contra bonos muniunt; alae, quia ad deteriora vehunt. Habent itaque reprobi alas, quarum vox est sicut vox curruum equorum currentium in bellum; quia, quemadmodum diversi currus diversis viis, a diversis equis ad idem bellum rapiuntur, sic mali diversis haeresibus et contentionum tumultibus unanimiter ad idem bellum, ad expugnandam scilicet Ecclesiam feruntur. Sequitur:
Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum. Potestas earum, nocere hominibus mensibus quinque. Hoc totum superius expositum est, excepto, quod dicit, quod aculei erant in caudis earum. In caudis autem locustarum sunt aculei, quia in fine suggestionis pravorum est morsus et punctura peccati. Et habebant super se regem angelorum abyssi, cui nomen Hebraice Abadon, Graece autem Apollion, et Latine habens nomen exterminans. Angelus abyssi diabolus est, qui est rex et princeps super profunditatem et obscuritatem totius peccati. Qui propterea sub triplici littera describitur, ut sancta Ecclesia ubique terram diffusa, quacunque littera utatur, versutias diaboli in ejus fraudulentis satellitibus cavere doceatur. Diabolus vero exterminans vocatur, quia et per se, et per suos electos quosque extra terminum spiritualis conversationis ejicere conatur. Sequitur: Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. Unum etenim vae est tribulatio quae sub tuba quinti angeli continentur. Duo reliqua vae sub tuba sexti et septimi angeli sequuntur. Quintus itaque angelus, ordo praedicatorum quintus; stella quae de coelo cecidit, diabolus; apertio putei abyssi, effusio peccati; solis et aeris obscuratio, superiorum et inferiorum laesio; locustae, mali, et praecipue haeretici; prohibitio laesionis, cohibitio tentationis; multiplices locustarum similitudines, diversae malorum pravitates; unius vae recessio, unius tribulationis cessatio.
Chapter 32 of 73