Skip to the text

Caput IV. De tertio angelo, et tuba ejus.

Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella magna ardens tanquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum, et nomen stellae dicitur absynthium, et facta est tertia pars aquarum in absynthium, et multi homines mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt (Apoc. VIII). Multa in hac tertia visione continentur, quae secundum ea quae in secunda visione dicta sunt, aptissime disponuntur. Ubi namque sancta prophetia ait: Alius exivit equus rufus, egit de persecutoribus sub apertione secundi sigilli. Hic ubi in praecedenti capitulo dicit facta est tertia pars maris sanguis, agit de persecutoribus sub tuba secundi angeli. Ibi ubi dixit: Ecce equus niger, egit de haereticis sub apertione tertii sigilli. Hic ubi dicit: Cecidit de coelo stella, agit de haereticis sub tuba tertii angeli. Ibi ubi dixit: Ecce equus pallidus, egit de hypocritis sub apertione quarti sigilli. Hic ubi dicit: Tertia pars solis percussa est, agit de hypocritis sub tuba quarti angeli. Ibi ubi ait: Terraemotus factus est magnus, egit de persecutione Antichristi sub apertione sexti sigilli. Hic ubi ait: Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate, agit de persecutione Antichristi sub tuba sexti angeli. Ibi ubi dixit: Factum est silentium in coelo quasi hora media, egit de fine mundi sub apertione septimi sigilli. Hic ubi dicit: Factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus, agit de fine mundi sub tuba septimi angeli. Secundum ergo cum secundo, tertium cum tertio, quartum cum quarto, quintum cum quinto, sextum cum sexto, septimum cum septimo concordat sigillum cum angelo, et cum apertione sigilli tuba angeli. Quae tamen singula cum singulis de eodem diversi figuris tractant, ut lectorem magis exerceant, et ut diabolum sicut in exhibitione divinae promissionis, ita hic eisdem promissionis modum velle impedire, officium praedicationis ostendant. Haec de consonantia praecedentis, et praesentis visionis diximus. Nunc ad capitulum propositum redeamus. Et tertius angelus tuba cecinit, id est tertius praedicatorum ordo praedicavit, et cecidit de coelo stella, id est de Ecclesia haereticorum caterva; quae bene dicitur stella magna ardens. Stella per acceptam scientiam, magna per superbiam, ardens per invidiam. Tanquam facula, quia dum alios ad pravitatem incendit, semetipsam consumit. Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum, per flumina et fontes divina Scriptura figuratur, cujus haustu mens humana veri boni sitibunda recreatur. Fontes aquarum dicuntur illi libri in quibus origo et summa fidei comprehenditur, sicut sunt libri legis, prophetarum, evangelistarum et apostolorum. Flumina, illa quae inde trahuntur, sicut sunt expositiones doctorum. Duae sunt autem partes Scripturae, historica, videlicet spiritualis intelligentia, quae recte intellectae pertinent ad bonos. Tertia pars est perversorum perversa intelligentia, quae pertinet ad malos. Stella de coelo itaque cadens in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum cecidit, quia pravitas haeretica de sublimitate Ecclesiae decidens sacram Scripturam in parte suae assertionis corrupit. Et nomen stellae dicitur absynthium; nomen stellae, id est haereticae tubae, dicitur absynthium, quia, quisquis ab haeretica pravitate seducitur, ad pravae intelligentiae et spiritualis mortis amaritudinem perducitur; unde congrue dicitur Et facta est tertia pars aquarum absynthium, et multi homines mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt. Stella namque cadente in aquas, aquae amaricantur, et homines bibentes moriuntur; quia, haereticis summa deserentibus, et sacram Scripturam per se docentibus, Scriptura in eorum doctrina corrumpitur, et eorum pravitati consentientes spirituali morte necantur. Duae itaque partes remanent Deo, tertia corrupta relinquitur diabolo. Qui, quoniam per persecutionem praedicationem divinam exterius omnino impedire non potuit, interius per haereticos adimplere tentavit. Tertius angelus igitur praedicatorum ordo tertius, stella cadens haereticus a vera fide decidens. Aqua, Scriptura; imitatio tertiae partis, pravitas assertionis; mors bibentium, impietas consentientium.

Chapter 30 of 73