Skip to the text

Caput VII. De sexto angelo, et tuba ejus.

Et sextus angelus tuba cecinit, et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Domini, dicentem sexto angelo qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate (Apoc. IX). Apertione putei abyssi, id est universitate mali quo sancta impugnatur Ecclesia, ante adventum Antichristi superiori capitulo diligenter descripta, in isto consequenter agit de persecutione sub Antichristo ventura. Praedicitur quoque electis ad consolationem immutabilitas aeternitatis. Agit denique in hoc eodem capitulo de Elia et Enoch, et eorum praedicatione et morte, et de eorum resuscitatione et glorificatione. Et sextus angelus tuba cecinit, id est sextus doctorum ordo de tempore Antichristi praedicavit. Et audivi vocem unam, id est universalis doctrinae concordiam, ex quatuor cornibus altaris aurei, id est ex omnibus praedicatoribus Christi, qui eum sublevant et deferunt, quatuor Evangelia praedicando per quatuor partes mundi. Hoc altare dicitur aureum: altare, quia super illud offertur holocaustum humanae justitiae; aureum, quia in Christo habitat fulgor divinae sapientiae; apte etiam dicitur esse ante oculos Domini, quia Pater in Filio complacet sibi, dicentem sexto angelo qui habebat tubam, id est illis qui, imminente articulo illius persecutionis, ministrabunt ecclesiasticam doctrinam. Universi namque sacrae scientiae scriptores et praedicatores dies illos praedicunt, et electos maxime praedicatores, qui alios confirmare debent contra crudelitatem illius praemunire contendunt. Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Quatuor angeli sunt universi daemones per quatuor partes mundi in diebus Antichristi saevientes, et reprobos quosque ad electorum persecutionem commoventes. Qui ab electis praedicatoribus tunc solvi praecipiuntur, quia ab eis solvendi, sive soluti ad bonorum cautelam praedicabuntur. Isti sunt quatuor angeli, qui in praecedenti visione nocere terrae, mari et arboribus prohibi leguntur. Qui modo in flumine magno Euphrate alligantur, quia ne contra genus humanum pro libitu saeviant, per baptismum refrenatur. Qui denique tunc solventur, quia magis contra eos, qui Christiano nomine censentur, effrenari permittentur. Unde sequitur:

Et soluti sunt quatuor angeli qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum ut occiderent tertiam partem hominum. Daemones etenim tunc parati erunt in horam, et diem, et mensem, et annum, id est in omne tempus continue illius persecutionis, ut occidant tertiam partem hominum, id est omnes qui relinquuntur ad tormentum damnationis. Qui etiam numerum reproborum angelorum ad intelligentiae spiritualis evidentiam recte subjungit, dicens: Et numerus equestris exercitus vicesies millies dena millia, audivi numerum eorum. Diabolus est omnium malorum princeps, cujus milites sunt daemones, equi militum pravi homines. Hujus exercitus numerus vicesies millies dena millia esse perhibetur, ut vicesies millies contra sanctos novi testamenti, qui quaedam praecepta legis et secundum litteram, et secundum spiritualem intelligentiam observant, et dena millia contra antiquos justos, qui legem ad litteram, utpote futurorum tunc figuram, simpliciter observabant, eos belligerare luce clarius manifestentur. In vicenario namque duplex legis observantia, in millenario perfecta justitia, in denario simplex legis figuratur observantia. Talis ergo numerus reprobis angelis apte tribuitur, ut contra quos bellum gerunt aperte demonstretur. Et ita vidi equos in visione, id est secundum numerum equorum. Singuli quippe daemones ad impugnandum electorum numerum, per singulos circumferuntur homines. Sequitur:

Et qui sedebant super eos, habebant loricas ferreas, et sulphureas, et hyacinthinas. Habent daemones loricas per perplexam astutiam, igneas per ardentem invidiam, sulphureas per fetorem infamiae, hyacinthinas per fucum et simulationem coelestis justitiae: hyacinthus namque coeli habens similitudinem coelestem vitam significat, et angelus Satanae nonnunquam in angelum lucis se transfigurat, et sub specie virtutum vitia palliat, ut quos non potest vi, simulatione decipiat. Et capita equorum erant tanquam capita leonum, et de ore eorum procedit ignis et fumus et sulphur. Equi daemonum multitudo reproborum hominum. Quorum capita sunt tanquam capita leonum, quia suis pravitatibus dilaniant populum fidelem. De quorum etiam ore procedit ignis per malignitatem pravae suggestionis, et fumus per obscuritatem excaecationis, et sulphur per fetorem vitiositatis et malae opinionis. Et quoniam non salvandis (quibus omnia cooperantur in bonum) sed damnandis pravorum suggestio nocet, apte subditur: Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, id est universitas damnandorum, de igne videlicet pravae suggestionis, et fumo excaecationis, et sulphure corrumpentis vitiositatis et fetentis opinionis. Quae procedebant de ore ipsorum, quia corrumpunt bonos mores colloquia prava (I Cor. XV). Sed quia mali non tantum per suggestionem manifestam, verum etiam per occultam fraudulentiam bonis nocere conantur, recte sequitur: Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum. Os namque significat suggestionem manifestam, cauda occultam fraudulentiam, et mali, dum non possunt ore, cauda nocent, quia conantur occulte perficere quod non valent aperte. Quorum fraudulentam potestatem adhuc describens, addit: Nam caudae eorum similes serpentibus, qui facie blandiuntur, et occulte venenum infundunt. Habentes, inquit, capita scilicet in caudis, mali quippe in caudis habent capita; quia, dum nequeunt in aperta persecutione, in occulta et fraudulenta simulatione nocendi sumunt initia. Et in his omnibus nocent, quia subtiliter et dolose venenum suae pravitatis infundendo mordent. Sed quoniam in praecedentibus de his qui quamlibet in Deo credulitatem habent, dixit, recte in sequentibus ad eos qui omni fide carent, sermonem convertit. Sequitur:

Et caeteri homines, videlicet pagani, vel etiam Judaei, qui non sunt baptizati, et ab Ecclesia sunt separati, qui non sunt occisi in his plagis, id est corrupti his vitiis, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut adorarent daemonia, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis, subauditur, perierunt.

Et notandum quod ubi ait, neque egerunt poenitentiam de operibus manuum suarum ut adorarent daemonia, ibi incipit redarguere infidelitatem eorum; ubi vero dicit, et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, ibi redarguit eorum pravam actionem. Illic demonstrat eos esse caecos, hic demonstrat esse devios. Omnes ergo pereunt quicunque male agunt, nec resipiscunt. Sed quia grandia, gravia et multiplicia illius persecutionis, tribulationis tormenta, fluctuante temporis varietate, fidelibus illata superius praemisit, bene ad consolationem electorum de immutabilitate aeternitatis testimonio Christi, ut certius credatur, subsequenter agit: Et vidi alterum angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et iris in capite ejus, et facies erat ut sol, et pedes ejus tanquam columna ignis. Alter angelus Christus; alter, quia a supradictis angelis Satanae longe diversus. Angelus, quia paternae voluntatis nuntius; fortis, quia Dei virtus. Qui de coelo descendit, quia semetipsum usque ad suscipiendam servi formam exinanivit. Amictus fuit nube, quia apparuit in suscepta humanitate. In capite ejus erat iris, id est propitiatio divinitatis et reconciliatio humani generis, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Cujus facies erat ut sol; quia, quisquis in cum vera fide credit, non solum eum hominem, sed et Deum esse cognoscit. Pedes ejus tanquam columna ignis, quia praedicatores, qui per totum mundum eum circumferunt recte sunt pedes probati igne multiplicis tribulationis.

Et habebat in manu sua libellum apertum, et posuit pedem suum dextrum supra mare, sinistrum autem super terram, et clamavit quemadmodum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Ex ipsis indiciis et signis agnoscitur persona Redemptoris. Ipse namque revera libellum apertum in manu habet, quia et in se manifeste complevit promissum quod de ipso sacra Scriptura continet, et quibus vult ejus notitiam praebet. Ipse ponit pedem suum dextrum supra mare, sinistrum super terram, quia suae potestati subdit populum gentilem in cultura multorum deorum, et in amaritudine multorum vitiorum quondam fluctuantem, et gentem Judaicam in unius Dei fide quondam firmiter solidatam. Super gentes etenim ponit dextrum, quia eos elegit ad beatitudinem; super Judaeos sinistrum, quia eos relinquit ad damnationem. Item posuit primo dextrum pedem supra mare, deinde sinistrum super terram, quia primum gentes vocat ad justitiam, et cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Ipse clamavit quemadmodum cum leo rugit, quia futurae damnationis poenas esse cavendas terribiliter insinuavit. Post cujus quoque clamationem septem tonitrua voces suas locuta sunt, quia post ejus praedicationem evangelistae et apostoli septiformis Spiritus sancti gratia repleti, futuri judicii terrorem praedicaverunt. Sequitur:

Et cum locuta essent septem tonitrua voces suas scripturus eram. Et audivi vocem de coelo dicentem: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere. Praecepit vox divina signari, prohibet scribi voces septem tonitruorum, quia sic debemus electis propalare, ut reprobis abscondamus dicta et scripta sanctorum. Signa, id est sigilla, ut amicis pateant, et inimicis lateant. Et angelus quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad coelum, et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit coelum, et ea quae in eo sunt; et terram, et ea quae in ea sunt; et mare, et ea quae in eo sunt: quod tempus amplius non erit, sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. Angelus ad coelum manum suam levavit, et per eum, qui omnia creavit, quod tempus amplius non esset, sed in diebus septimi angeli consummaretur mysterium Dei juravit, quia Christus ad honorem Patri exhibendum opera justitiae coelestis fluctuantis mutabilitatis instabilitatem transituram et aeternitatis immobilitatem successuram, et electis pro Christo sub tempore patientibus tribuendam paterno testimonio et suo fideliter, et veraciter affirmavit. Ad consolationem ergo praedicitur et promittitur immutabilitas aeterna. Nam reproborum tempus erit in saecula. Sancti nimirum immortales et impassibiles efficientur, et impii de frigoribus ad calores, et de caloribus ad frigora revertentur. Igitur quod dicit, tempus amplius non erit, non de impiis damnandis, sed de justis glorificandis, et de elementis innovandis intelligendum est, quando omnia fient nova, et post variationem et vanitatem temporis succedet immutabilitas aeterna, quae fiet in revelatione, id est glorificatione filiorum Dei. Exspectatio namque creaturae revelationem filiorum Dei exspectat, quia ipsa creatura vanitati, id est mutabilitati subjecta est, et liberabitur in libertate filiorum Dei. Creaturam vocat rerum visibilium corporalium irrationabilium materiam, quae in libertate, id est liberatione filiorum Dei quando ipsi in fine glorificabuntur, a vanitate, id est mutabilitate, liberabitur, quia in statum permanentis novitatis mutabitur. Tres sunt autem vanitates sive mutabilitates. Prima est in homine, secunda in his quae fiunt ab homine, tertia ab his quae facta sunt propter hominem. In homine est vanitas mortalitatis, in his quae fiunt ab homine vanitas curiositatis, in his quae facta sunt propter hominem vanitas mutabilitatis. Et quia homo est causa universae vanitatis, apte scriptum est: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII). Propter has tres vanitates dixit Salomon: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I). Sublato autem homine de mundo, nulla vanitas mutabilitatis erit in mundo. Unde et hic dicitur: Tempus amplius non erit, id est vanitas mutabilitatis non erit. Credi namque potest quod nec firmamentum volvetur amplius, nec planetae movebuntur, nec nubes concrescent, nec flumina current, nec ventus spirabit, nec terra germinabit, nec animal generabit. Potest etiam aestimari omnia elementa, id est corpora, ex elementis composita in conflagratione judicii dissolvi, et in elementa reverti, nec amplius corpus ex elementis confici, sed elementa in aeternum in sua puritate perseverare. Possumus quoque opinari aerem istum qui modo ex continua agitatione nebulosus est et spissus, in illa ultima conflagratione purgari, subtiliari, clarificari, solemque ultra in eo nullum prae nimia subtilitate posse excercere calorem, sed et mirabilem habere fulgorem, et implebitur quod scriptum est: Erit claritas lunae sicut claritas solis, et claritas solis septemplicior quam claritas septem dierum (Isa. XXX). Creatura modo namque vanitati mutabilitatis subjecta ingemiscit et parturit, omnia enim elementa cum labore sua explent negotia, sed hoc est nostri causa. Nobis autem sublatis, quiescent, liberabitur autem creatura in libertatem filiorum Dei. Filii Dei liberabuntur a vanitate mortalitatis, creatura liberabitur a vanitate mutabilitatis. Filii Dei liberabuntur per immortalitatem, creatura per immutabilitatem. Et ne ipsi filii Dei tempore Antichristi diversis persecutionibus afflicti diutina et tarda hujus liberationis exspectatione frangantur, festina et velox ejus exhibitio intimatur, ubi dicitur: In diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere, id est in diebus ultimorum praedicatorum, post tempus Antichristi, cum coeperint praedicare, id est in ipso initio praedicationis eorum, consummabitur mysterium Dei, id est secretum promissum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod hic in mundo inchoatur, ibi in coelo consummatur. Sicut per servos suos prophetas evangelizavit, quia illud ab initio per eos suis electis praenuntiavit. Magna ergo erit in diebus Antichristi inter fluctuantis adversa temporis consolatio, electis promissa et cito ventura stabilitas aeternitatis. Quae etiam eo certius ab electis creditur, quod per ipsum Redemptorem tam firmiter testificata describitur: Et vox, subauditur sonuit, quam audivi de coelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum aptum de manu angeli stantis supra mare, et supra terram. Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe et devora illum, et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo dulce erit tanquam mel. Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo tanquam mel dulce. Et cum devorassem illum, amaricatus est venter meus, et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare populis et gentibus, et linguis, et multis regibus (Apoc. X). Ne sanctus Joannes ab officio praedicationis suspensus et in exsilio relegatus, de liberatione exsilii, vel de recuperatione amissi officii desperaret, sed semetipsum de utriusque rei beneficio confortaret, librum de angelo, id est scientiam de Christo accipere praecipitur: et ei quod sacram praedicationem populis, gentibus, linguis et regibus multis ministrare debeat declaratur. Qui in eo quod praeceptum statim adimplevit nobis exemplum obedientiae demonstravit, ut si sapientiam desideramus ab illo qui dat omnibus affluenter, et non improperat, eam postulemus: quod autem liber iste in ore dulcis fuit, sed ventrem amaricavit, hoc designat quod sacrosancta scientia dulcescit quidem in praedicatione, sed gravat et amarescit in exhibenda actione. Sequitur:

Et datus est mihi calamus similis virgae, et dictum est mihi: Surge et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Atrium autem quod est foris templum Dei et altare ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus (Apoc. XI). Ut adhuc certior de aedificanda per ipsius praedicationem sancta Ecclesia efficiatur, surgere et metiri templum Dei jubetur. Quod enim illi vox divina facere tunc praecepit in revelatione, hoc postmodum egit in praedicatione. Sancta etenim Ecclesia incrementum accipit, secundum quod in seipsa per verbum praedicationis extendit. Quod ergo in revelatione metiendo egit, signum ei futurae praedicationis fuit. Quae videlicet praedicatio calamus similis virgae esse dicitur: calamus quia sonat; similis virgae quia rectitudinem servat. Quam ad metiendum sumens surgit, quisquis ad praedicandum verbum Dei virtutibus et bonis operibus semetipsum erigit. Quod vero praemittit templum et altare, hoc est quod exponendo subjungit, dicens: Et adorantes in eo. Templum namque et altare adorantes fideles signat. Templum infirmiores, altare sanctiores. Templum ad bonam actionem exterius dilatatos, altare contemplationi interius intentos. Hoc templum sive altare metiri praecipitur, quisquis activis sive contemplativis verbum eruditionis ministrare secundum utrorumque capacitatem admonetur. Atrium vero falsi Christiani sunt, qui videntur consecrati eo quod sint baptizati, sed pleni sunt cadaveribus, id est vitiis et pravis operibus. Qui, quamvis fidelibus juncti sunt nomine, longe tamen ab eis sunt actione. Isti denique non comprehenduntur sub mensura calami, quia non subduntur praecepto Verbi. Et dati sunt gentibus, quia conformes facti sunt gentibus. Isti foras ejiciuntur, quoties a fidelibus separati praedicantur. Sequitur:

Et civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus. Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis. Postquam superius ad electorum consolationem aeternitatem promisit, et sanctum Joannem de praedicatione recipienda certificavit, iterum ad materiam suam redit, et tribulationem sub Antichristo futuram adhuc describens subjungit de Elia et Enoch, et de eorum praedicatione et potestate, et afflictione, et morte, et resurrectione, et glorificatione. Ait ergo: Et civitatem sanctam, id est Ecclesiam, conculcabunt, videlicet persequendo mensibus quadraginta duobus, id est tribus annis et dimidio quibus regnabit Antichristus. Amicti saccis, ut exemplo ostendant poenitentiam agendam de pravis operibus. Qui quanti sint meriti, quantaeque potestatis, in sequentibus declaratur, cum subditur: Hi sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. Duae olivae, quia uncti per Spiritus sancti gratiam; duo candelabra, quia lucentes per operationem bonam; in conspectu Domini, quia intendentes voluntati et jussioni divinae; stantes, per rectitudinem justitiae. Et si quis eis voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum, et devorabit inimicos eorum. Si quis eis voluerit nocere, id est a proposito praedicationis cohibere, ignis, id est scientia spiritualis exiet de ore illorum per sonum praedicationis, et inimicos eorum devorabit, quia dignos damnatione comprobabit. Et si quis voluerit eos laedere, id est morte corporali occidere, sic oportet eum occidi, id est spirituali sententia condemnari. Quantam quoque potestatem in rebus corporalibus habituri sint etiam secundum sensum litterae manifestatur, cum adjungitur: Hi habent potestatem claudendi coelum ne pluat diebus prophetiae eorum, et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescunque voluerint. Haec et multa ex his quae sequuntur secundum litteram intelligi debere videntur. Magnam igitur habebunt potestatem, sed magis tamen studebunt servare patientiam quam irrogare vindictam. In qua quanto erit in eis laudabilior virtus patientiae, tanto gloriosior erit retributio coronae. Sequitur:

Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendet de abysso faciet adversus eos bellum, et vincet illos et occidet illos, et jacebunt corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritualiter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum cruxifixus est. Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies, et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Et inhabitantes terram gaudebunt super illis, et jucundabuntur, et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos qui habitant super terram. Et post dies tres et dimidium spiritus vitae intravit a Deo in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super illos qui viderunt eos. Et audierunt vocem magnam de coelo dicentem illis: Ascendite huc. Et ascenderunt in coelum amicti nube, et viderunt illos inimici eorum. Quia multa in his quae dicta sunt secundum litterae sensum intelligenda cernimus, idcirco levius exponendo pertransimus. Et cum finierunt testimonium suum, id est praedicationem suam, bestia, id est Antichristus qui bestialiter saeviet, quae ascendet videlicet ad apicem regni de abysso, id est de profunda et obscura tenebrositate universalis malitiae, faciet adversus eos bellum multis et diversis disputationibus, et vincet illos, et occidet illos corporaliter, et jacebunt corpora eorum in plateis, ut omnes qui viderint timeant eos imitari et eis conformari, civitatis magnae, scilicet Hierusalem. Quae olim fuit magna per justitiam, tunc erit magna per malitiam; quae spiritualiter, id est secundum spiritualem intelligentiam, vocatur Sodoma, id est muta, et Aegyptus, id est tenebrosus, muta erit a verae fidei confessione, et tenebrosa in ignorantia et prava actione, ubi et Dominus eorum (cui ipsi servient) crucifixus est corporali passione. Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus, quidam oculis, quidam fama, corpora eorum per tres dies et dimidium jacere videlicet super terram, et non sinent poni in monumentis ne eorum memoria habeatur. Et inhabitantes terram, id est terrena diligentes, et hic manentem civitatem habere cupientes, gaudebunt super illis, scilicet occisis, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos qui habitant super terram, contradicendo eorum malitiae. Cum enim pars illorum, id est bonorum, humiliatur, tunc pars malorum gloriatur, et cum pars bonorum exaltatur, tunc pars malorum contristatur. Sed postquam justorum tribulationem sufficienter descripsit, statim eorum glorificationem subjungit: Et post tres dies et dimidium spiritus vitae, id est anima vivificans intravit a Deo in eos, et steterunt supra pedes suos, id est resurrexerunt. Et timor magnus ex tam subita resurrectione eorum cecidit super eos qui viderunt eos, videlicet ita glorificatos. Et audierunt Elias et Enoch vocem magnam, id est magnae potestatis, de coelo dicentem eis: Ascendite huc, de medio videlicet impiorum ad consortium justorum. Et ascenderunt in coelum in nube, ut qui Dominum imitati fuerant in sustinenda pro ipso tribulatione, consimiles ei essent in ascensione; et viderunt eos inimici eorum corporaliter scilicet ascendentes in coelum. Sed sciendum quod ea quae hic dicuntur per praeteritum, intelligenda sunt secundum tempus futurum. Mos est namque prophetiae sic nonnunquam narrare futura, quasi jam essent praeterita. Sequitur:

Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia. In illa hora scilicet glorificationis eorum factus est terraemotus magnus, quia alii moti sunt ad poenitentiam, alii ad majorem duritiam. Et decima pars civitatis cecidit, quia malorum turba, Decalogum contemnens, manifeste obdurata damnanda comparuit. Et occisi sunt, id est ad damnandum manifeste relicti, nomina hominum septem millia. Septem, quia universi damnandi; millia, quia in malitia perfecti. Per septenarium namque universitatem, per millenarium intelligimus perfectionem. Et reliqui, id est omnes qui non sunt obdurati, in timorem missi sunt, id est timuerunt. Et dederunt gloriam Deo coeli, suam culpam confitentes, ejus justitiam praedicantes. Vae secundum abiit, id est tribulatio tempore Antichristi electis inferenda pertransiit. Et ecce vae tertium veniet cito, id est, pavor qui veniet in ultimo judicio. Sextus itaque angelus, praedicatorum ordo sextus; quatuor angeli, daemones universi; solutio angelorum, permissio ad nocendum; equi eorum, multitudo impiorum; alius angelus, Christus; testificatio finiendi temporis, promissio aeternitatis; duo testes, Elias et Enoch; civitas magna, universa malorum turba; occisio hominum, manifesta obduratio damnandorum; reliquorum in timorem missio, salvandorum conversio.

Chapter 33 of 73