Skip to the text

Caput III. De secundo angelo, et tuba ejus.

Et secundus angelus tuba cecinit, et tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est in eo tertia pars creaturae, quae habebat animas, in mari; et tertia pars navium interiit (Apoc. VIII). Collectis ad fidem in praedicatione ex Judaea fidelibus, statim secunda praedicatio in gentibus quae maris nomine designantur personuit, et ex eis utique salvandos convocavit. Sed diabolus, qui in prima praedicatione aliquos ex Judaeis sibi auferri doluerat et idcirco in Judaea persecutionem excitaverat, ut praedicationem ad gentes transferri vidit, statim in gentibus persecutionem ad ejusdem impedimentum excitavit. Dicitur ergo: Et secundus angelus tuba cecinit, id est vox praedicatorum, relictis Judaeis in gentibus, personuit, et mons magnus, id est diabolus, mons per tumorem, magnus per tumoris magnitudinem, igne ardens per invidiam, missus est in mare, id est in gentiles per permissionem divinam. Gentiles mari bene comparantur, quia fluctuabant per diversorum culturam idolorum, et multorum amaritudinem vitiorum. Istius maris duae partes sunt Dei, tertia diaboli, sicut in praecedenti capitulo de terra et arboribus monstravimus. Secundo angelo tuba canente et tanquam monte misso in mare, tertia pars maris facta est sanguis; quia, derelicta Judaea, sonante in gentibus voce praedicationis, diabolo concitante, pars gentilitatis, relinquendo Deum, tormento damnationis conversa est ad crudelitatem persecutionis. Tertia quoque pars creaturae eorum quae habebant animas in mari, mortua est; tertia pars navium interiit, quia damnanda pars illorum etiam, qui apud eos magis videbantur rationabiles, et digniores, et illorum qui aliorum erant vectores et sustentatores, per culpam ante mortua, tunc fidem respuendo et in infidelitate permanendo, aeternae morti deputata disperiit. Secundus ergo angelus cum sua tuba, praedicatores in gentibus cum praedicatione de Judaismo ad gentes translata. Mons magnus missus in mare, diabolus saeviens in concitanda gentilitate. Duae partes maris habentium animas et navium, salvandi, tertia pars damnandi. Sanguis, crudelitas persecutionis. Mors habentium animas, et interitus navium, manifesta quorumdam reprobatio qui magis aestimabantur rationales, et aliorum vectores et sustentatores.

Chapter 29 of 73