Caput V. De quarto angelo, et tuba ejus.
Et quartus angelus tuba cecinit, et tertia pars solis percussa est, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars earum, et tertia pars diei non luceret, et noctis similiter (Apoc. VIII). Videns hostis antiquus nec per infidelium persecutionem, neque per haereticorum pravitatem praedicationem ad libitum suum impedire non posse, adjungit hypocritarum simulationem. Et quartus angelus tuba cecinit, id est quartus ordo praedicatorum praedicavit. Et tertia pars solis percussa est, id est sensus humanus in hypocritis (qui perfectis et imperfectis justis tertii sunt per sinistram intentionem) obscuratus est. Et tertia pars lunae, id est justitiae eorum quae per augmentum debuisset crescere, et tertia pars stellarum, id est virtutes eorum quae deberent multipliciter lucere, ut obscuretur tertia pars eorum, id est universa claritas in conversatione hypocritarum. Duae namque spiritualis boni partes illaesae perfectis justis reservantur. Tertia vero in reprobis destruitur, ut dici non luceret tertia pars, et noctis similiter. Per diem hoc in loco accipiuntur illi qui inter hypocritas videntur scientia, vel vita lucidiores; per noctem illi qui in utraque parte apparent minus lucentes. Bene itaque tertia pars solis, lunae et stellarum obscurata diei et nocte lucere perhibetur, quia bonum intelligentiae justitiae virtutis, et in excellentioribus, et in inferioribus hypocritarum personis funditus obnubilatur. Sequitur:
Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, dicentis voce magna: Vae, vae, vae habitantibus in terra! De caeteris trium angelorum vocibus, qui erant tuba canentes, aquila quae reverberatis oculis contra solem ad sublimia volat, universitatem divinorum scriptorum et praedicatorum significat, qui caeteris fidelibus coelestia secreta subtilius scrutantur, et altius, et clarius contemplantur. Qui bene dicuntur aquila una, quia magna est eorum in sacrae Scripturae contemplatione et praedicatione concordia. Qui toties per medium coelum volantes voce magna clamant, quoties magna auctoritate in communi audientia totius Ecclesiae sublimiter recta praedicant: Vae, vae habitantibus in terra! De caeteris vocibus trium angelorum, quia erant tuba canituri, quasi diceret: Gravia sunt mala quae superius continentur, sed valde graviora sunt ea quae sequuntur. Vae namque ter positum, et habitantibus in terra comminatum de caeteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri, tres gravissimas tribulationes designat trium ordinum praedicatorum temporibus futuras, qui erant praedicaturi. Graves igitur sunt tribulationes quae sub tuba quatuor praecedentium angelorum praecedunt, sed longe graviores sunt, quae sub trium sequentium tuba succedunt. Quod autem dicit habitantibus in terra, significat terrena diligentes, et terrena coelestibus praeferentes, quibus tribulationes vertuntur in malum, quae bonis cooperantur in bonum. Quartus ergo angelus, praedicatorum ordo quartus, tertia pars solis, lunae, stellarum, diei, noctis, obscurata claritas intelligentiae, justitiae, virtutum, tam in sublimioribus quam in moribus hypocritarum personis obnubilata. Aquila volans per medium coelum, universitas praedicatorum in Ecclesia praedicantium tria. Vae sequentia, sub vocibus succedentium angelorum, tribulationes venturae temporibus sequentium praedicatorum.
Chapter 31 of 73