Caput primum. De templo aperto, et arca visa, et muliere pariente.
Et apertum est templum Dei in coelo, et visa est arca ejus in templo ejus. Et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna (Apoc. XI). Cunctis quae in tertia visione continentur superius secundum seriem temporis descriptis, ad ea quae in quarta visione continentur narranda progreditur. Et apertum est templum Dei in coelo. Quid aptius hic in coelo accipimus per templum quam redemptionis nostrae mirabile sacramentum, in quo salutis humanae gratia quasi in quodam templo continetur, et per cujus administrationem electis fideliter et sancte quotidie dispensatur? Quid quoque rectius intelligimus per coelum, quam sacrum eloquium, multis sententiis quasi multis luminariis splendidum, per coelestem admonitionem sublimiter elevatum, per sensuum multiplicitatem dilatatum et expansum? Templum ergo in coelo est divinum sacramentum in sacro eloquio. Templum autem in coelo est apertum, quando, mediatore Dei et hominum veniente in mundum, nostrae redemptionis mysterium in pagina sacrae locutionis est cognitum. Aperto autem templo Dei in coelo, visa est arca testamenti ejus in templo, quia cognito divino mysterio in sacro eloquio completo, assumptae humanitatis per verbum arca in qua continetur manna spiritualis gratiae, et virga rectae justitiae, et tabulae universae sapientiae, et scientiae, ab omnibus electis fideliter est credita et contemplata. Aperto denique templo, et arca visa, facta sunt fulgura, voces, terraemotus, grando magna, quia post completionem mysterii et adventum Christi exhibita sunt miracula, et coelestis doctrinae verba praedicata, et quidam moti ad conversionem, quidam autem ad aversionem, et omnes denique reprobi concitati ad persecutionem. Sonus enim grandinis flagellum designat persecutionis. Sequitur:
Et signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim, et in utero habens, et clamat parturiens, et cruciatur ut pariat (Apoc. XII). Secundum ordinem etiam narrationis distinguitur, et succedit intelligentia spiritualis, et effectus exhibitionis. Nam, cunctis quae supradicta sunt exhibitis, mulier amicta sole apparuit, quia sancta Ecclesia manifeste Christum, qui omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat per fidem ipsius, audivit. Quae et lunam sub pedibus habuit, quia terrena quae, velut luna per defectum, quotidie decrescunt, propter illius amorem calcavit. In cujus etiam capite corona est duodecim stellarum, quia in suo primordio sive dignitate meruit habere splendorem duodecim apostolorum. Et quia sancta Ecclesia totis viribus laborat ut faciendo voluntatem summi Patris Christi mater fiat, et eum pariat, ut de ipso in fine sine fine gaudeat, bene dicitur: Et in utero habens, et clamat parturiens, et cruciatur ut pariat. Sancta nimirum Ecclesia, quae Patri sunt placita perficiendo mater Christi efficitur, quia concipit eum, fecundante eam gratia per fidem, parturit per bonam voluntatem, parit per bonam actionem. Possidet natum, et gaudet per aeternitatis remunerationem. Dicitur autem parturitio, quasi partus praeparatio, quandiu scilicet in utero matris fetus augmentatur, vivificatur et formatur. Partus vero dicitur, quando fetus nascitur. Sancta igitur universalis Ecclesia quae Christum induit, quae terrena sub se contemnit, nunc ipsum Christum in utero habens per fidem, et parturiens per bonam voluntatem, clamat per devotam orationem, ut pariat per manifesti operis fructificationem, ipsum eumdem Christum de quo gaudere desiderat per retributionem. Sed quia, crescente sanctae Ecclesiae justitia, crevit quoque contra eam antiqui hostis invidia, bene sequitur:
Et visum est aliud signum in coelo. Et ecce draco magnus rufus, habens capita septem, et cornua decem, et in capitibus ejus septem diademata, et cauda ejus trahebat tertiam parem stellarum coeli, et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem quae erat paritura, ut cum peperisset filium ejus devoraret. Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea. Et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus, et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascat illam diebus mille ducentis sexaginta. Et visum est aliud signum a priore longe diversum. In coelo, quia cognitum in sacro eloquio, draco magnus rufus, id est diabolus, draco per calliditatem, magnus per elationem, rufus per crudelitatem, habens capita septem, per septem principalium vitiorum septiformem tentationem, et cornua decem, per impiorum principium Decalogum legis impugnantium elatam impugnationem. Et in capitibus ejus septem diademata, id est de subversis per septiformem tentationem universalis victoria. Cujus quoque cauda tertiam partem stellarum coeli trahit, quia diabolus damnandam partem animarum etiam illarum quae sicut stellae coeli per conversationem in alto manere, et aliis per bona opera videntur lucere, dum non valet per apertam saevitiam, per occultam fraudulentiam, quae figuratur in cauda, seducit. Quas denique in terram mittit, dum delectationibus terrenorum accendit. Iste etiam draco ante mulierem parituram stat, quia diabolus sanctam Ecclesiam Christum in fructu boni operis parere cupientem instanter impugnat. Et cum parit, filium ejus vult devorare, quia Christum per corruptionem operis illi vult auferre. Sed diabolus quod cupit ad id minime pertingit, quia sancta mater Ecclesia in bono opere parit Christum ad resistendum validum, qui regit omnes gentes, spirituales videlicet et carnales, illis reddendo stipendia beatitudinis, istis stipendia damnationis, in virga ferrea, id est in inflexibili justitia. Iste filius raptus est ad Deum, et ad thronum ejus, quia secundum humanitatem ascendit in coelum, et sedet cum Patre, et regit, et judicat mundum. Et mulier in solitudinem fugit ubi habet locum a Deo paratum, quia, sancta Ecclesia adjuvante, gratia ad spiritualem conversationem, ubi solis divinis intendat, persequente diabolo, recedit; ubi et pascitur diebus mille ducentis sexaginta, quia alitur sacrosancta praedicatione Christi tribus annis et dimidio facta, ne moriatur fame verbi Dei, maxime in persecutione Antichristi tribus annis et dimidio sustentanda. Haec sub brevitate transcurrimus, ne singulis immorando tibi fastidium generemus. Templum itaque in coelo apertum, est divinum mysterium in sacro eloquio manifestatum; arca, humanitas assumpta; fulgura, miracula; voces, praedicationes; terraemotus, conversio bonorum et aversio malorum; grando, strepitus persecutionum; mulier, sancta Ecclesia; sol, Christus; luna, mundus; draco, diabolus; filius masculus, Christus; recessus mulieris, secretum vitae spiritualis; pastus mulieris, doctrina praedicationis.
Chapter 36 of 73