Skip to the text

Caput VI. De Agno, et centum quadraginta quatuor millibus.

Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV). Superius gravissimam persecutionem ab Antichristo et ab ejus discipulis tam a falsis christianis quam gentibus inferendam sanctis descripsit, nunc Christum adjutorem cum sua familia subjungit. Et ut magis electos suos afflictos consoletur, illos qui apud Deum merito sunt sublimiores, videlicet qui per incorruptionem virginitatis, simul et per tormentum passionis Agno coelesti meruerunt sociari, designare videtur. Illi etenim apud Deum sunt digniores, qui his duabus virtutibus tutilant, quia et ei prae omnibus appropinquant. Tales quippe eum quocunque ierit sequuntur, quia non solum per integritatem corporis, sed per amaritudinem passionis imitantur. Et vidi per spiritualem, scilicet intelligentiam, et ecce Agnus, per innocentiam stabat, quasi paratus ad adjuvandum, supra montem Sion, quia transcendit excellentiam fidelium ipsum contemplantium. Et cum eo, quia ei per justitiam conformes, stabant, subaudi, quia et ipsi sunt auxiliatores, centum quadraginta quatuor millia, id est omnium martyrum carne incorruptorum agmina. Quae bene dicuntur centum quadraginta quatuor millia: centum, propter patriae coelestis exspectationem; quadraginta, per legis et quatuor Evangeliorum completionem; quatuor, per quatuor virtutum exercitationem; millia, per totius justitiae consummationem. Et quia istorum numerorum rationem superius latius exposuimus, nunc eam iterare non curamus. Sed diligenter est notandum quod ipsa centum quadraginta quatuor millia supra montem Sion consistunt, quia aliorum fidelium sublimitatem transcendunt. Habentes nomen ejus, id est fidem qua vocantur Christiani, et nomen Patris ejus, id est fidem, qua vocantur filii Dei, scriptum per interminabilem perseverantiam, in frontibus suis, per confessionem manifestam. Et bene primum nomen Agni, deinde nomen Patris ejus ponit, quia nemo nisi per mediatorem Dei, et hominum ad Patrem venit. Quorum etiam justitia et dignitas magnifica et multiplex in sequentibus post fidem, praedicatam describitur. Sequitur:

Et audivi vocem de coelo tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni. Et vocem quam audivi, sicut citharaedorum citharizantium in citharis suis. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei, et ante quatuor animalia, et seniores. Et audivi vocem de coelo, vox significat divinam admonitionem, coelum, supra dictos perfectos qui cum Agno sunt per coelestem conversationem. Vox ergo de coelo venit, quia divina admonitio a perfectis ad imperfectos descendit. Quae vox apte tanquam vox aquarum multarum dicitur esse, quia sanctorum integritate virginitatis et merito passionis candentium, et ministerio praedicationis, jubiloque divinae laudis canentium universitas ex multis populis colligitur. Quae quoque recte tanquam vox tonitrui magni esse perhibetur, quia reprobis terribiliter damnationem comminatur. Et quia non solum voce, sed et actione ea quae recta sunt praedicant, bene subjungitur. Et vocem quam audivi, sicut citharaeodorum citharizantium in citharis suis. Cithara quippe quae manibus pulsatur ut sonum reddat, bonam actionem quae manibus congrue efficitur significat. Et bene cum dixisset citharis, addit suis, non alienis. Hoc est enim quod dicit Apostolus: Opus suum unusquisque probet, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. II). Sed et quia ex his quae dicunt aut faciunt non se commendant, sed auctorem et largitorem boni laudant, recte additur: Et cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei, et ante quatuor animalia et seniores. Sancti namque post illa quae supradicta sunt ante sedem Dei canticum cantant, quia pro acceptis beneficiis divinam bonitatem laudant. Quod canticum non novum, sed quasi novum ideo dicitur, ut usque ad glorificationem corporum ejus imperfectio intelligatur. Tunc etenim vere et perfecte erit novum, quando post generalem resurrectionem, secundum utramque naturam nostram erit consummatum. Tunc vera erit novitas, quando tota perierit vetustas. Ante sedem Dei, id est in praesentia angelorum in quibus Deus residet, et per quos judicia sua exercet. Ante quatuor animalia, id est, in praesentia universorum praedicatorum et ante seniores, scilicet in praesentia judicum ecclesiasticorum Dicat ergo sanctus theologus, secundum coelestem visionem sanctorum cum Christo nos adjuvantium describens dignitatem, et audivi vocem, scilicet per divinam admonitionem, de coelo, id est, de his qui in coelestibus habent conversationem, tanquam vocem aquarum multarum, quia ex multis populis congregantur, tanquam vocem tonitrui, quia reprobis damnationem minantur, sicut citharoedorum, per bonam operationem, et cantabant quasi canticum novum, per gratiarum actionem, ante sedem Dei, et ante quatuor animalia, et seniores, id est, praesentiam angelorum, videlicet sanctorum spirituum, et hominum per quos Deus sua judicia exercet, et mysteria multiformiter complet. Sed et quod nemo illorum meritis coaequari possit, luculenter ostendit, cum subjungit: Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia. Nemo poterat canticum dicere, quia nemo alius potest ad meritum illorum pertingere: Qui empti sunt de terra, id est sanguine Christi redempti, et elevati de terrena concupiscentia. Quorum virtutem evidentius distinguit, cum dicit: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque ierit. Ubi dicit, virgines enlm sunt, aperte testatur in ipsis integritatem virginitatis. Ubi addit, hi sequuntur Agnum quocunque ierit, adjungit etiam meritum passionis. Illi nimirum eum quocunque ierit sequuntur, qui eum in utroque imitantur. Si quis vero hoc quod in hoc capitulo de centum quadraginta quatuor millibus secundum utramque virtutem referri dixerit, nequaquam a rectitudine sententiae deviabit. Ipsi nempe illum quocunque ierit sequi creduntur, qui illum imitari mentis et corporis incorruptione probantur. Quorum laudem adhuc sublimius attollit, dicens: Hi empti sunt ex hominibus, primitiae Deo, et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Sine macula sunt ante thronum Dei. Ex omnibus sive ex hominibus primitiae Deo et Agno sunt empti, quia sanguine Christi redempti, et merito excelsi apud Deum, et si non tempore, tamen dignitate sunt primi. In quorum ore non est inventum mendacium, propter sinceram confessionem veritatis, et sine macula sunt ante thronum Dei, per inviolatam observantiam castitatis. Sancti igitur in persecutione constituti, nequaquam debent trepidare, dum se cognoscunt talem ac tantum adjutorem cum familia tantae dignitatis habere. Agnus itaque Christus; mons Sion, sublimitas fidelium; centum quadraginta quatuor millia, virginum agmina; vox tonitrui, terribilis comminatio damnationis, citharae, effectus boni operis; canticum, gratiarum actio pro acceptis beneficiis; emptio de terra, redemptio de terrena concupiscentia.

Chapter 41 of 73