Prologus.
Deus, cujus potentia cuncta creata sunt, cujus providentia creata subsistunt, cujus gratia ad integritatem corrupta resurgunt, sua mirabili et ineffabili sapientia sanctam Ecclesiam in hac valle lacrymarum multimodis eruditionibus et castigationibus informat, ut justificatam ad coelestis beatitudinis gaudia perducat. Quemadmodum enim artifex sapiens diversis instrumentis materiam praeparat, et praeparata materia domum aedificat, sic omnipotens Deus multifarie multisque modis electos suos diversis aenigmatibus et similitudinibus in pagina sacrae locutionis instruit, et par justitiam ad gloriam transponit. Unde et in hac visione sicut et in caeteris diversis figuris nos erudit, et ab exordio redemptionis incipiens, et per processum temporis nos docendo, progrediens usque in finem saeculi, quemadmodum in duabus praecedentibus visionibus fecit, sermonem deducit. Agit autem haec visio de muliere masculum parturiente, et de dracone parato ad devorandum filium ejus, et de Michaele et dracone, et praelio eorum; agit et de bestia cui draco dedit potestatem suam, et de pugna ejus adversus sanctos, et de alia bestia quae primam adjuvabat, et de damnatione malorum.
Chapter 35 of 73