Caput VIII. De angelo Christum signante et de judicio.
Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem Filio hominis similem, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam (Apoc., XIV). Ostensa superius remuneratione bonorum per quam invitat ad eorum consortium, supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum. Et notandum quod in ultimo capitulo hujus visionis, quemadmodum et in aliis visionibus agit de fine temporis. Sic enim ipsa sacra theologia seriem ordinat, ut a principio nascentis Ecclesiae usque in finem temporis eam deducat, describens multiplices justorum tribulationes et patientium retributiones. Et vidi, et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. Et vidi per intelligentiam spiritualem, nubem candidam, id est, assumptam humanitatem, et super nubem sedentem, ipsum videlicet Christum secundum eminentem, et regnantem divinitatem, similem Filio hominis, quia jam impassibilis et immortalis factus, metas humanae fragilitatis transcendit. In hoc enim quodammodo non jam filius, sed similis Filio hominis in sacra visione apparuit, quod a morte impassibilis et immortalis resurrexit. Habentem in capite suo coronam auream, coronam per aeternitatis infinalitatem, auream, propter sapientiae claritatem, et in manu sua falcem acutam, id est, judiciariam sententiam, habet coronam, ut justos coronet, habet falcem acutam, ut injustos condemnet. Talis nimirum judex omnium in sacra visione describitur, ut per ipsam descriptionem, et bonis et malis debita stipendia redditurus agnoscatur. Sequitur:
Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. Angelus iste sanctorum perfectorum diebus devote supplicabit. Qui recte dicitur alter angelus, alter per minorem dignitatem, angelus, per sacram praedicationem. Qui per hoc quoque de templo exit, quod minoribus, et inferioribus electis vitae merito, vel officio praedicationis eminebit. Qui etiam voce magna clamabit, quia diem judicii venire, et liberationem, et glorificationem justorum magnis desideriis optabit et orabit. Mitte falcem tuam, id est exerce judicium, et mete, id est, collige de terra genus humanum, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae, id est, completo numero tuorum jam consummata est, nec habet ultra locum nequitia malorum. In hoc etenim malorum universitas adhuc locum habet, et virescit, et per illationem adversitatis bonis ad exercitium et augmentum virtutum utilis existit. Quae tunc penitus exarescet, nec amplius aeternae salutis sanctis ipsos tribulando fructum feret, cum in fine eorumdem sanctorum numero completo ab eorum utilitate sterilis erit in mundo. Quae denique malorum universitas apte designatur nomine terrae, quia terrenis semper studet inhaerere. Sed quia Salvator noster precibus suorum benigne intendit, et sine mora quando salubriter rogatur, implere satagit, congrue subjungitur: Et misit qui sedebat super nubem falcem suam in terram, et messuit terram. Angelus quippe qui supra nubem sedit, altero angelo rogante falcem in terram misit, et terram messuit, quia justus Judex in fine temporis orantibus sanctis judicium exercebit, et terrigenas de terra succidet. Et quoniam sanctorum apostolorum numerus cum ipso judice sedebit, et cum ipso mundum judicabit, recte additur. Et angelus alius exivit de templo quod est in coelo, habens falcem acutam. Iste nimirum angelus alius beatorum apostolorum convenienter intelligitur coetus, qui est angelus, propter praedicationem, alius, secundum dignitatem. Qui et ipse de templo exit, quia culmen sanctae Ecclesiae etiam coelesti conversatione constitutae apice suae dignitatis transcendit. De quo denique dicitur, quod et ipse cum angelo super nubem sedente habuit falcem acutam, quia cum Christo exercebit judiciariam potestatem. Sequitur:
Et alter angelus exivit de altari, qui habet potestatem super ignem, et clamabat voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae terrae ejus. Per istum alterum angelum, beatorum angelorum intelligimus populum. Qui non solum de templo, sed et de altari exivit quia non tantum electos Ecclesiae, sed etiam ipsum Redemptorem secundum humanitatem assumptam natura immortalis conditionis transcendit. Scriptum est enim de ipso Redemptore nostro, secundum humanitatem carnis quam de nobis pro nobis assumpsit: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII). Qui angelus potestatem super ignem habet, quia daemonum et pravorum hominum ardentem rabiem coercet. Qui etiam ad habentem falcem voce magna clamabat, quia et ipsa angelica dignitas votis omnicoetum exprimit, qui pro acceleratione adventus judicis, et pro tribulatis electis liberandis in ultimis bus, ex amore et desiderio glorificandorum hominum de exercendo et exerendo judicio judicem exorabit. Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae. Per messem terrae, et per botros vineae terrae, eosdem malos intelligimus, sed tamen per vineam, illos qui a diabolo ad modum vineae ad fructificationem mali majori studio excoluntur determinatius habemus. Qui et ipsi cum messione messis terrae vindemiabuntur, quia cum aliis minoribus reprobis damnabuntur. Mitte falcem tuam acutam, id est, exerce judiciariam sententiam et vindemia botros vineae terrae, id est, majore in nequitia succide, quia uvae terrae ejus maturae sunt, per completionem videlicet malitiae. Superius itaque per precem perfectorum hominum damnatio minorum malorum insinuata est, ubi egit sacra pagina de messione terrae, hic per precem sanctorum angelorum intimatur damnatio perfecte malorum, ubi agit de vindemiatione vineae. Orantibus enim duobus angelis et messis terrae colligitur, et botri vineae vindemiantur, quia perfectis hominibus, et sanctis angelis in fine, ut supra dictum est de faciendo judicio judicem deprecantibus, et imperfecte, et perfecte reprobi condemnabuntur. Hic etenim perfecte malorum damnatio describitur, cum sequitur:
Et misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magnum, et calcatus est lacus extra civitatem. Mittet etenim Christus magni consilii angelus falcem suam in terram, judicium exercendo, et vindemiabit vineam terrae, perfecte malos auferendo, et mittet in lacum irae Dei magnum eos, in inferno condemnando, et calcabitur lacus per eorumdem punitionem, extra civitatem sanctam, videlicet Hierusalem coelestem. Sancta quippe civitas superna sicut erit immunis ab omni culpa, ita ab omni poena erit aliena. Et lacus irae Dei extra eam calcabitur, quia damnatorum congregatio in inferno punietur. Continens itaque hic ponitur pro contento. Lacus enim calcabitur, quia in lacum damnati calcabuntur. Et quia illa aeterna damnatio non solum cruciabit damnatos homines, sed etiam daemones, bene sequitur:
Et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum. Quia crudelitas aeternae damnationis non tantum cruciabit pravos homines qui sunt equi daemonum, sed et ipsos daemones, qui sunt rectores pravorum hominum. Cujus damnationis apertius ratio declaratur cum subjungitur: Per stadia mille sexcenta, id est, quater quadringenta. Malorum namque damnatio per stadia mille sexcenta, id est, quater quadringenta determinatur, ut ipsos per quatuor mundi partes modo diffusos, per quatuor anni tempora quadriformis Evangelii praecepta transgressores ostendatur. Potest etiam in senario, centenario, et millenario minus et mediocrius, et perfectissime damnatorum notari cruciatio. Isti enim numeri perfectionem signant. Bene ergo tali numero malorum omnium damnatio describitur, ut singulos in suo gradu perfecte damnatos doceatur. Primus itaque angelus, Christus; secundus, ultimorum perfectorum coetus; tertius, sanctorum apostolorum chorus; quartus, coelestium spirituum populus; falx acuta, judiciaria sententia; messis vel vindemiatio, malorum ablatio; lacus, infernus; exitus sanguinis, crudelitas damnationis; equi, homines; freni, daemones; mille sexcenta stadiorum, perfecta cruciatio damnatorum. Sed ut ea quae in hac visione continentur ad memoriam breviter revocemus, dicamus quod sacra pagina in primo hujus visionis capitulo agit de templo Dei aperto in coelo, id est, de revelato humanae redemptionis mysterio in sacro eloquio, et de arca visa, id est, assumpta a Verbo humanitate credita, et de muliere pariente, id est, de sancta Ecclesia in peragendo fructu justitiae laborante. In secundo agit de persecutione draconis, id est, antiqui hostis, et de fuga mulieris, id est, recessu sanctae Ecclesiae ad secretum vitae spiritualis. In tertio de Michaele et dracone, et praelio eorum. In quarto de bestia ascendente de mari, id est de crudelibus principibus paganorum. In quinto de bestia ascendente de terra, id est saevis principibus falsorum Christianorum. In sexto agit de Agno, et centum quadraginta quatuor millibus, cum eo, id est, de Christo et sanctis perfectis tribulatos adjuvantibus. In septimo de tribus angelis succedenter praedicantibus, id est, de universis praedicatoribus sacramentum Trinitatis et trium virtutum fidei, spei, charitatis, fidelibus annuntiantibus. In octavo de Christo et ultimo judicio, et supplicio malorum aeterno.
Et notandum quod, quemadmodum donum humanae redemptionis in secunda visione sub apertione sigillorum sanctis doctoribus intelligitur manifestatum, et in tertia sub cantu tubarum populis praedicatum, ita in hac quarta visione intelligendum est sub figura mulieris parientis per effectum boni operis in fructum justitiae multiplicatum. Haec de quarta visione hucusque locuti stylum ponimus, et hodie quiescimus, ut ad quintam ingrediendam cras alacrius resurgamus.
Chapter 43 of 73