Skip to the text

Caput VII. De tribubus angelis succedenter praedicantibus.

Et vidi alterum angelum volantem per medium coeli, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum, dicentem voce magna: Timete Deum et date illi honorem, quia venit dies judicii, et adorate eum qui fecit coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et fontes aquarum (Apoc. XIV). Descripta superius gravissima persecutione Antichristi par duas bestias fidelibus inferenda, et ad consolationem electorum descripta excellentia Agni cum sua familia, consequenter adjungitur admonitio, ut ad Christum accedamus, et prophetia de ruina Babylonis, ne in ejus gloria confidamus, et comminatio damnationis adorantibus Antichristum, ut illi servire timeamus. Quae cuncta ministerio trium angelorum perficiuntur, propter fidem sanctae Trinitatis, et sacramentum trium principalium virtutum, fidei, spei et charitatis. Universi namque praedicatores qui per angelos significantur, recte ternario figurantur, quia licet per diversa tempora succedenter, tamen unanimiter fidem individuae Trinitatis praedicant, et sacramentum trium principalium virtutum electis commendant. Qui uno atque eodem Spiritu qui singulis prout vult dividit aspiranti, diversis modis mundo verbum salutis intonant, et singulis ea quae recta sunt administrant. Unde et primus in hoc capitulo angelus secundum suum officium ut verum Deum adoremus suaviter innuit. Secundus ruinam Babylonis praedicit. Tertius bestiam adorare prohibet, et adorantes de poena terret. Sed licet unusquisque suum donum a Deo habeat, et suum modum in dicendo et docendo teneat, omnes tamen unam unius sacramenti redemptionis humanae virtutem praedicant, et per justitiam ad unam patriam veniendum clamant. Et vidi alterum angelum, id est ordinem praedicatorum, alterum a Christo quantum distat servus a Domino, volantem, per celeritatem et sublimitatem praedicationis, per medium coelum, id est, Ecclesiam virtutibus altam et lucidam splendore cognitionis divinae. Habentem Evangelium aeternum, per promissionem aeternitatis, ut evangelizaret per officii sui administrationem, sedentibus super terram, id est electis suaviter in Deo quiescentibus per terrenae cupiditatis subactionem. Illis etenim annuntianda sunt aeterna dona, qui potenter norunt subigere terrena. Et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum. Et in hoc loco quemadmodum in multis locis fieri solet, et pro, id est, ponitur. Exponit enim quod praemisit, dicens, sedentibus super terram, cum subjungit, et super omnem gentem et tribum, et linguam, et populum. Ipsi sunt namque etiam secundum litteram qui sedent super terram, id est super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum. Super omnem, non super unam tantum, quia divina gratia ex omnibus eligit.

Et notandum, quod dicit super, quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum. Dicentem magna voce, id est magna admonitionis intentione. Sequitur: Timete Deum, casto videlicet amore, et date illi honorem, laudis decantatione, et boni operis exhibitione, et videte ne deficiatis, quia venit dies judicii ejus ut puniantur persecutores vestri, et vos recipiatis praemium meriti. Et adorate eum qui fecit coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et fontes aquarum; adorate eum, per fidem rectam, qui fecit ea, quae dicta sunt, per potentiam. Qui fecit non solum coelum et terram, et mare, id est, maxima; sed et fontes aquarum, id est minima. Dignus est enim fide et veneratione, qui haec omnia pro nobis dignatus est creare. Sequitur: Et alius angelus secutus est, dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna civitas, quae a vino fornicationis suae potavit omnes gentes. Postquam superius admonuit ut ad Christum recta fide accedamus, statim affirmat ruinam Babylonis, id est, mundanae confusionis, ne in ejus gloria confidamus. Et alius angelus secutus est. Alius angelus, ordo praedicatorum alius. Alius, modo vel ordine docendi, angelus officio, praedicandi. Dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa civitas magna. Bis ponit cecidit, quia universitas malorum in confusione praesentis saeculi fluctuantium dupliciter ruit. Qui idcirco praeteritum ponit quia quod futurum est tam certe et firmiter velut praeteritum ostendit. Cadit itaque Babylon mala cogitando, cadit mala perpetrando, cadit in mundo, cadit in inferno, in mundo per pravam actionem, in inferno per aeternam damnationem. Civitas, quia perverso dogmate munita, magna multitudine et superbia. Quae in vino irae fornicationis suae, id est, zelo irae quo contra Christum est irata, et cum Antichristo fornicata, potavit omnes gentes, id est corrupit omnes gentiliter vivere cupientes. Nemo ergo in ejus gloria confidere debet, dum certum est, quod cadet. Sequitur:

Et angelus tertius secutus est eos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et ejus imaginem, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua, hic bibet de vino irae Dei qui mistus est mero in calice irae ipsius. Postquam in praecedentibus admonuit, ut Christo vero auxiliatori nos jungamus, et ne in gloria ruiturae Babylonis confidamus, succedenter adjungit comminationem poenae adorantibus Antichristum, ut illi servire timeamus. Et angelus tertius secutus est eos, id est, ordo praedicatorum sanctae Trinitatis fidem, et trium principalium virtutum sacramentum docentium, secutus est, ordine temporis, non imitatione credulitatis. Dicens voce magna praedicationis instantia: Si quis adoraverit, per impiam fidem, bestiam, id est, Antichristum qui est bestia per crudelitatem et ejus imaginem, faciens se ejus imitatoribus conformem, et acceperit characterem, id est, sigillum nominis ejus in fronte per apertam confessionem aut in manu sua, per pravi operis exhibitionem, et hic bibet, subauditur sicut Babylon de vino irae Dei, damnationem videlicet aeternam, quam Deus propinat iratus, quod mistum est mero, id est pura vindicta, in calice ipsius, id est in judicio ipsius. Et bene ait mistum, propter diversum diversorum cruciatum in uno perditionis loco patientium. Sequitur:

Et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni. Et fumus tormentorum ejus in saecula saeculorum ascendet. Nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus. Quod superius dixit, bibet de vino irae Dei, hoc exponit cum subjungit, dicens: Et cruciabitur igne et sulphure, et quemadmodum supra dictum est peccatorum poenam notando bibet, id est, cruciabitur, igne et sulphure, ardente fetore; quia, qui hic per fetidam luxuriam exarserit, ibi fetidum ardorem sustinebit, et hoc in conspectu sanctorum angelorum, et ante conspectum Agni, ut magis erubescat, et erubescendo majorem dololorem habeat. Et fumus tormentorum eorum, id est, tenebrositas quae ipsos malos operiendo super ipsos erit, in saecula saeculorum ascendent, quia in aeternum perseverabit, nec habent requiem die ac nocte, id est continue, qui bestiam adoraverunt, per reprobam illius fidem, et imaginem ejus, per satellitum ejus ei conformatorum venerationem. Et si quis acceperit characterem nominis ejus, subauditur non habebit requiem, sed cruciabitur per aeternam damnationem. Sequitur:

Hic est patientia sanctorum qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. Hic scilicet in non accipiendo characterem nominis ejus, quia propter hoc patientur sancti tribulationem, et pertingent ad beatitudinem. Qui custodiunt mandata Dei, Deum et proximum diligendo, et fidem Jesu, eum verum Deum credendo et confitendo. Sequitur: Et audivi vocem de coelo dicentem: Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur. Quia superius descripsit gravissimam persecutionem ab Antichristo inferendam, nunc in fine hujus capituli consolatur per quietem beatitudinis eos qui pro Christo et in Christo gustant amaritudinem mortis. Dicit ergo: Et audivi vocem de coelo, id est, de coelesti visione, dicentem mihi: Scribe non solum scilicet in corde tuo, sed et in pergameno, et in audienti populo. Scribe, ne cito transvolet, quod ad consolationem electorum usque in finem perseverare debet. Beati mortui qui in Domino moriuntur, id est in fide, et in confessione Domini, per primam stolam jam acceptam beati, per secundam accipiendam beatificandi. Quasi superiora recolligens, dicat: Audistis in superioribus capitulis gravissimam persecutionem, sed nolite formidare pro Christo sustinere mortem, quia per hanc attingetis ad beatitudinem. Et ut evidentius beatos ostendat, Domino hoc testante, confirmat. Nam dicit, amodo, id est, ab ipsa morte, jam dicit, spiritus, id est, sancta Trinitas quae unus est Deus, ut requiescant, accepta beatitudine, a laboribus suis, a transacta tribulatione. Per quid autem ipsam requiem consequantur ostendit, cum subjungit: Opera enim illorum, id est, retributiones operum, quae fecerunt in tempore, sequuntur illos, in aeternitate. Qui enim in praesenti saeculo bene operatur, ipse in futuro salvatur. Nemo namque, si tempus operandi habeat, sine operibus se posse salvari credat. Fides enim sine operibus mortua est, si habeat tempus operandi · nam si tempus non posset habere, sufficit sola cum fide voluntas. Magna ergo, et egregia hic describitur consolatio de his qui moriuntur in Domino, nec debet timere talem mortem, qui se sperat per eam posse pertingere ad beatitudinem. Tres itaque angeli succedenter praedicantes; universi praedicatores fidem sanctae Trinitatis, et sacramentum trium praecipuarum virtutum in sancta Ecclesia docentes; Babylon, mundus; bestia, Antichristus; malorum cruciatio, aeterna damnatio; morientium in Domino beatitudo, coelestis retributio.

Chapter 42 of 73