Skip to the text

Caput III De persecutione draconis, et fuga mulieris.

Et postquam vidit draco, quia projectus est in terram, persecutus est mulierem quae peperit masculum. Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum locum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis, a facie serpentis (Apoc. XII). Videns diabolus sanctam Ecclesiam ad spiritualis vitae latibula recessisse, et ad munimen sui praedicatorum documenta, et angelorum habere auxilia, et se de coelo projectum in eo quod in electis dominandi jus amittebat, et se in terram projectum in eo quod nonnisi sola pars damnandorum sibi remanebat, in majorem persecutionem adversus eam exarsit, et totum flumen vitiorum post eam misit, et illam mergere tentavit. Dicitur ergo: Postquam vidit draco quia projectus est in terram, persecutus est mulierem quae peperit masculum. Sed quia quanto amplius diabolus eam persequitur, tanto illi gratia magis augetur, bene sequitur: Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum locum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. Duae alae sunt duo Testamenta, vel vita activa et contemplativa, sive dilectio Dei et proximi. Istis etenim alis mulier in desertum locum in quo alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis volat, quia sancta Ecclesia per eas se sublevat, ut ad secretum vitae spiritualis recedat, ubi pascitur doctrina Christi tribus annis et dimidio facta, ne, ut supra dictum est, moriatur fame verbi Dei, maxime in persecutione Antichristi, tribus annis et dimidio sustinenda a facie serpentis, id est a praesenti tentatione diaboli persequentis. Quae duae scilicet alae apte dicuntur esse magnae aquilae, ut per hoc innuatur sanctam Ecclesiam ad coelestia potenter sublevari, et eadem irreverberatis oculis contemplari. Sequitur:

Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tanquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine, et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo. Superius draconem mulierem persecutum dixit, nunc modum persecutionis subjungit. Serpens ex ore suo post mulierem aquam tanquam flumen misit, ut eam a flumine trahi faceret, quia diabolus universitatem vitiositatis ab exordio sanctae Ecclesiae inferre conatus est, ut ejus filios ad damnationem pertraheret. Sed terra os suum aperiendo, flumen absorbendo mulierem adjuvat; quia, dum terrena diligentes gratanter suscipiunt quod diabolus suggerit, ipse diabolus eis nocendo a bonorum tentatione ad tempus cessat. Et dum ipsi (videlicet boni) a tentatione quiescunt, melius contemplationi coelestium intendunt. Aliter. Terra mulierem contra flumen adjuvat, quia perfectorum, et in fide stabilium collectio contra tentationem diabolicam fideles Ecclesiae persequentem unanimiter orat, et quasi ore absorbet flumen, dum orando vincit tentationem. Sequitur:

Et iratus est draco in mulierem, et abiit facere praelium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu. Quanto magis diabolus vincitur, tanto magis irascitur, et tanto deterius nocere conatur, et dum electos superare minime valet, infideles ad persecutionem commovet. Unde et hic recte dicitur. Et iratus est draco in mulierem, et abiit, et callida scilicet tentatione cessans, et per infideles apertam persecutionem excitans, facere bellum cum reliquis de semine ejus, id est cum fidelibus primitivam Ecclesiam tempore sequentibus et vita imitantibus, qui custodiunt mandata Dei, id est praecepta recte vivendi, et habent testimonium Jesu, id est fidelem confessionem Christi. Persecutio itaque draconis, tentatio antiqui hostis; fuga mulieris, secretum vitae spiritualis; duae alae, duae vitae; flumen, tentatio universalis; terra quae mulierem adjuvit, perfectorum et in fide stabilium congregatio; major ira draconis, augmentata saevitia hostis; praelium cum reliquis de semine ejus, persecutio contra imitatores ejus.

Chapter 38 of 73