Caput IV. De bestia ascendente de mari.
Et stetit super arenam maris. Et vidi bestiam ascendentem de mari habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae (Apoc. XIII). Postquam diabolus intellexit sanctam Ecclesiam, et doctorum praedicamentis, et angelicis suffragiis, et perfectorum sanctorum suorum, ac in fide immobilium precibus devotis munitam, eam flumine vitiorum, sive occultarum tentationum fraudulentiis impetere aliquantulum tardavit, et ei per infidelem gentilitatem manifestam persecutionem excitavit, unde et in principio praesentis capituli non inconvenienter dicitur, et stetit super arenam maris. Quid etenim convenientius per arenam maris intelligimus, quam gentilitatem ab omnibus divinae cognitionis et boni operis fructibus infecundam, et diversorum idolorum cultibus, et vitiorum amaritudinibus agitatam? Quae bene arena dicitur, quia sterilis in bono; maris, quia instabilis et amara in malo. Diabolus ergo dum a sancta Ecclesia per aliquantulam tentationum intermissionem recessit super arenam maris stetit, quia infructuosam et vitiosam gentilitatem, ut per eam fideles persequeretur attentius calcavit. Omnes gentiles, et maxime principes quotquot in infidelitate sunt relicti, diabolo instigante, Ecclesiam atrociter sunt persecuti. Unde et bene additur: Et vidi bestiam ascendentem de mari. Bestia namque de mari ascendit, quia crudelis gentium principatus inspiratione diabolica in superbia se erexit, quae etiam habuit capita septem per principum suorum universitatem, et cornua decem, per elationem sacrae legis Decalogum impugnantem. Et super cornua ejus septem diademata, quia non est aliquod in Decalogo praeceptum quod per eos non infringatur, et de quo ipsi a diabolo non coronentur. Super cujus videlicet bestiae capita nomina blasphemiae fuerunt, quia gentium principes, Christum blasphemaverunt negantes eum Deum, et dicentes eum fuisse magnum. Cujus bestiae qualitatem manifestius describit, dicens: Et bestia quam vidi similis erat pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis. Similis quippe erat bestia, id est gentium principes bestialiter in sanctos saevientes pardo, per variam philosophorum assertionem, et pedes ejus sicut ursi, per impiae perpetrationis velocitatem et sanctorum conculcationem, et os ejus, sicut os leonis, per eorumdem dilaniationem et occisionem. Sequitur:
Et dedit illi draco virtutem suam et potestatem suam. Virtutem miracula faciendi per incantationem, potestatem alios flectendi per coactionem. Sed quia universae persecutionis quam impii fidelibus inferunt Antichristus caput et princeps erit per hoc quod caeteris omnibus deterius desaeviet, apte de ipso in hoc loco subjungitur: Et vidi unum de capitibus suis tanquam occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est, et admirata est universa terra post bestiam, et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae, et quis poterit pugnare cum ea? Et vidi unum de capitibus, id est de principibus suis, scilicet Antichristum, tanquam occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est, quia Antichristus simulatorie, ut magis decipiat finget se mortuum, et ressuscitatum, quemadmodum Christum. Et admirata est universa terra, id est omnes reprobi terrena diligentes in ipsum credentes; admirata est post bestiam, imitando per infidelitatem et crudelitatem. Et adoraverunt draconem, id est diabolum, qui dedit potestatem bestiae, id est bestialibus persecutoribus maxime Antichristo. Et adoraverunt bestiam se illi humiliando, dicentes admirando: Quis similis bestiae? id est quis potest tanta agere, et quis poterit pugnare cum ea, id est voluntati ejus resistere? Tanta namque admiratione reprobi de Antichristo stupebunt, quod neminem illi fidem servando resistere posse putabunt. Sequitur:
Et datum est illi os loquens magna et blasphemias. Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. Et aperuit os suum in blasphemiis ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant. Notandum est, quod ea quae supra dicta sunt ab eo loco ubi scriptum est, et vidi unum de capitibus ejus tanquam occisum, et caetera quae in hoc capitulo sequuntur, ad Antichristum maxime referenda sunt. Cujus impietatem adhuc latius describit dum dicit: Et datum est illi os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. Datum est illi os, per divinam permissionem, loquens magna, per jactantiae magnitudinem, et blasphemias, per divinitatis negationem, et facere menses quadraginta duos, id est tribus annis et dimidio per justorum persecutionem. Et aperuit os suum in blasphemiis ad Deum, quia Christum negabit, blasphemare nomen ejus, id est fidem ejus; per quam nobis innotescit, et tabernaculum ejus, id est electos Ecclesiae, qui ei in praesenti vita militant, et eos qui in coelo habitant, id est eos qui in coelestibus laudem ejus decantant. Sequitur:
Et datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere illos, et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, et adoraverunt eum omnes qui habitant in terra, quorum nomina sunt scripta in libro vitae et Agni qui occisus est ab origine mundi. Datum est illi, per divinam permissionem, bellum facere cum sanctis, per multiplicem disputationem, et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, ut ex omnibus aliquos a fide frangat, et ad infidelitatem trahat, vel a fide suscipienda cohibeat. Et adoraverunt eam, se illi humiliando, qui habitant in terra, terrena diligendo. Quorum nomina non sunt scripta in libro vitae et Agni, id est, qui non sunt ad vitam aeternam praedestinati. Agni qui occisus est ab origine mundi figuraliter, in fine mundi realiter. Ab origine mundi occisus est, per praecedentium figurarum significationem, in fine per sequentem veritatis exhibitionem. Sequitur:
Si quis habet aures, audiat. Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet. Qui in gladio occiderit, oportet eum in gladio occidi, hic est patientia et fides sanctorum. In fine capituli ad electorum consolationem subjungit comminationem contra hostem saevientem. Si quis habet aures, scilicet cordis, audiat, id est, intelligat quae vindicta sequatur Antichristum. Qui in captivitatem duxerit, id est, qui ad infidelitatem traxerit, vel corporaliter propter fidem Christi exsilio relegaverit, vadet in exsilium, vel captivitatem per aeternam damnationem, qui gladio, videlicet malae persuasionis, vel gladio materiali fidelem occiderit, oportet eum gladio occidi, quia spiritu oris Christi interfectus peribit. Hic est patientia et virtus sanctorum, scilicet in tolerantia malorum. In adversis enim illi qui vere boni sunt probantur, et qui occulti sunt manifestantur. Bestia ergo ascendens de mari, gentium principatus; unum de capitibus ejus, Antichristus; bellum cum sanctis, disputatio de Scripturis; victoria ejus, occisio corporalis.
Chapter 39 of 73