Skip to the text

Caput II. De Michaele, et dracone, et praelia eorum.

Et factum est praelium magnum in coelo, Michael et angeli ejus praelibantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli ejus, et non valuerunt neque inventus est locus eorum amplius in coelo (Apoc. XII). In praecedenti capitulo invidiam diaboli contra sanctam Ecclesiam succensam describit, in isto quanta suffragia contra ipsum habeat patenter subjungit. Sed cum omnes administratorii spiritus, id est angeli in ministerium missi, credantur propter eos qui haereditatem capiunt salutis, Michael ex nomine designatur, et aliorum princeps esse describitur, quemadmodum in Veteri Testamento populi Israelitici, id est videntis Deum princeps memoratur. Et factum est praelium magnum in coelo, quasi diceretur: Ne timeatis, fideles, si saeviant adversum vos daemones, inferendo tentationes, concitando persecutiones, quia sancta Ecclesia contra omnia eorum molimina magna habet auxilia, non solum sanctorum documenta doctorum et praedicatorum, sed et suffragia angelorum. Et factum est praelium magnum, quia robustum et longum, in coelo, id est in sacra Ecclesia, dum detinetur in mundo. Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus, sed illi Ecclesiam adjuvando, isti eam impugnando, illi salubria suggerendo, isti noxia consulendo, draco et angeli ejus bonorum exercitum impetendo. Michael et angeli ejus eorum impetum coercendo. Et non valuerunt, draco videlicet et angeli ejus sanctorum spirituum removere suffragia, neque inventus est locus eorum amplius in coelo, id est, in sancta Ecclesia, ut ei vel auferre justitiam, vel eam possent pertrahere ad culpam. Nam etsi aliquis de fidelibus Ecclesiae (de his dicimus qui secundum propositum vocati sunt sancti), permittente divina providentia, et diabolica suggerente malitia, aliquando ad tempus in culpam labitur, nequaquam tamen in hoc diabolus vincit, sed vincitur; quia, praedestinatis ad vitam, etiam malum in bonum cooperatur, nec hoc tam saevientis adversarii viribus agitur quam permittentis Dei provida dispositione et resurgentis lapsi cautelam ordinatur. Nullatenus ergo diabolus, vel angeli ejus locum amplius habent, quia nequaquam illos expugnare valent qui coelestia bona vero corde sitiunt, et ad illa consequenda praedestinati sunt, ut vel eos pro libitu suo in peccatum trahant, vel quandiu velint in ipso detineant. Magis autem cum et hoc divina permissione fiat locus eorum in terra reperitur, id est, in his qui terrena diligunt, et coelestia bona mereri contemnunt. Unde bene sequitur:

Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem, projectus est in terram; et angeli ejus cum illo missi sunt. Draco per ardorem invidiae, magnus per excellentiam superbiae, serpens per astutiae calliditatem, antiquus per peccandi veternam consuetudinem, qui vocatur diabolus, id est, deorsum fluens, a bonis videlicet ad malos, et Satanas, id est adversarius, quia impugnat justos, qui universum orbem seducit, inquantum illi divina potentia vires exercere permittit, ipse et angeli ejus de coelo in terram projiciuntur, quia a salvandorum nociva laesione supernae pietatis dono, ut bonorum angelorum; militantium praesidio refrenati, damnandis terrena diligentibus dominari permittuntur. Istud autem praelium in exordio sanctae Ecclesiae describitur factum et visum, quia tunc diabolo dominandi jus antiquum quod in homine per culpam possederat, per gratiam Redemptoris est ablatum. Sed quia dum diabolus deprimitur sanctis spiritibus angelicis sive humanis gaudium, et jubilatio oritur, apte subditur. Audivi vocem magnam. Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri nocte ac die, et ipsi vicerunt illum per sanguinem Agni, et per verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Propterea laetamini coeli, et qui habitatis in eis. Audivi vocem magnam, quia magnam significantem laetitiam. Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, quia per ipsum est remissio peccati, et robur bene operandi, et dominium vitia calcandi, et potestas, antiquitus diaboli, nunc facta est Christi, id est, hominis per Verbum assumpti, quia projectus est, id est, refrenatus est accusator fratrum nostrorum, id est, hominum salvandorum qui illos accusabat, qui accusabiles reddere volebat ante conspectum Dei nostri, quem nil latet, per quod maxime terret, die ac nocte, id est, continue. Et ipsi vicerunt illum, non per se, sed per sanguinem Agni, id est, per fidem passionis Christi, et per verbum testimonii sui, id est per apertam confessionem ejusdem fidei. Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem, quia pro animalibus libenter sustinent mortis amaritudinem, propterea laetamini coeli, et qui habitatis in eis, hoc quod praemittit coeli, exponit, cum subjungit, et qui habitatis in eis, id est angeli sancti, sive sancti per primam stolam glorificati. Magna est etenim laetitia agenda de projectione diaboli et salute generis humani. Sequitur:

Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum habet tempus. Terra significat illos malos qui in uno aliquo et singulari vitio pertinaciter stant, mare vero eos qui per diversorum amaritudinem vitiorum fluctuant. Ad quos utrosque diabolus descendit, quia in ipsis potestatem dominandi accepit. Quibus recte, vae praedicitur; quia, qui modo diabolo decipiente seducuntur, aeternae mortis dolore in futuro cum ipso punientur. Sed et apte dicitur diabolus habere iram magnam, quia videt multos sibi subtrahi, et in locum quem amisit substitui, et quia scit quod modicum tempus habet ut electos ab ingressu patriae coelestis retardet, insudat quod potest, unde ardentius ad bellandum grassatur, et eos qui recte vivere volunt expugnare conatur. Michael ergo et angeli ejus, omnes coelestes ordines; draco et angeli ejus, universi daemones; salus facta, justificatio humana; projectio draconis, refrenatio antiqui hostis; terra et mare, damnandi; ira diaboli, malitia nocendi; modicum temporis, brevitas vitae praesentis.

Chapter 37 of 73