Caput V. De bestia ascendente de terra.
Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco, et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus. Et fecit terram et habitantes in ea adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis (Apoc. XIII). Videns diabolus sanctam Ecclesiam donis coelestibus, et multis virtutibus et auxiliis munitam, et supra petram, quae Christus est, firmiter fundatam, non uno modo nocendi, sed diversis aggreditur, et eam expugnare conatur. Unde, qui per bestiam ascendentem de mari impugnare eam in superiori capitulo legitur, et per bestiam ascendentem de terra eam impetere in isto capitulo perhibetur, quia non solum per crudeles gentium principes, verum et per falsos falsorum christianorum magistros et reges ejus quietem frequenter pulsat, et per illos eam nonnunquam turbat. Quemadmodum namque bestiam ascendentem de mari, saevos gentium principes diversis diversorum idolorum cultibus more maris fluctuantes accipimus, ita congrue per bestiam ascendentem de terra impios falsorum Christianorum rectores in una credulitate (quamvis sibi inutili) stabiliter ad modum terrae permanentes intelligimus. Mare quippe gentiles, quia per diversa fluctuant; terra, christiani etiam falsi, quia in unius Dei credulitate perseverant. Sed utrorumque dominatores per superbiam super se ascendentes recte bestiis comparantur, quia bestialiter sanctos persequuntur. Et quoniam tam hi quam illi Antichristo servire; et ipsum caput malitiae habere probantur, bene in utrisque capitulis post bestias Antichristi, incipientes blasphemiae, et crudelitates memorantur. Quia igitur diabolus non tantum per paganos, sed etiam per falsos christianos Ecclesiam persequitur, apte post bestiam ascendentem de mari, bestia ascendens de terra videtur. Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, aliam per dissimilitudinem, bestiam per crudelitatem, ascendentem, per elationem, de terra, id est, de collegio eorum qui servant suae assertionis immobilitatem. Et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. Falsi christiani duo habent cornua Agni similia, quia habent duo Testamenta, unum per significationem, aliud per exhibitionem Christum praedicantia; habent, inquam, per scientiae cognitionem, non per vitae sanctitatem. Qui loquuntur sicut draco, quia per impiam suasionem concordant diabolo. Qui etiam omnem potestatem bestiae prioris in conspectu ejus faciunt, qui Antichristum, qui maxime per primam bestiam figuratur imitando, per effectum pravi operis quae placita sunt diabolo perficiunt. Sequitur: Et fecit terram, et inhabitantes in ea adorare bestiam primam. Hoc quod praemittit, dicens, terram; hoc exponit subjungens, habitantes in ea. Per terram namque homines figurantur. Primam itaque bestiam homines secunda adorare facit, quia reproborum christianorum perversa collectio impietati et superbiae Antichristi, qui specialiter per primam bestiam in uno capite ejus quasi occiso et curato signatur, quos potest subdit, quod autem haec quae hic de prima bestia dicuntur ad Antichristum specialiter referenda sint, manifestat, cum subjungit: Cujus curata est plaga mortis. Quemadmodum enim in praecedenti capitulo dictum est, ut magis fallat se simulabit occisum, et per divinitatis potentiam resuscitatum. Sequitur:
Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum, et seducit habitantes in terra per signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii, et vixit. Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae, et faciat ut quicunque non adoraverint imaginem bestiae occidantur, et faciet omnes pusillos et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere characterem in manu dextra, aut in frontibus suis, et ne quis posset emere aut vendere, nisi qui habet characterem bestiae, aut nomen, aut numerum nominis ejus. Multa et magna mala quae per Antichristum, et ministros ejus perpetranda vidit, in paucis verbis breviter hic comprehendit. Secunda ergo bestia quae de terra ascendit signa magna fecit, quia universus illorum qui de Christo ad Antichristum convertentur magistratus, propter notitiam Scripturarum callidior, falsis miraculis, cooperante diabolo, coruscabit, quibus praedicationem suam apud apostatas homines roborabit. Faciet etiam ignem de coelo descendere in terram in conspectu hominum, ut stupore tanti miraculi quoslibet in fide infirmos a Christo trahat ad Antichristum. Qui seducet habitantes in terra, id est coelestibus praeponentes terrena, per signa quae data, id est, permissa sunt illi facere in conspectu bestiae, id est Antichristi, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, se conformando illius impietati, bestiae quae habet plagam gladii, per simulationem occisionis, et vixit per simulationem resurrectionis. Et datum est illi, per divinam permissionem, ut daret, per ignis descensionem, spiritum, videlicet malignum, imagini bestiae, conformantis impietati antichristianae, et ut loquatur imago bestiae, variis scilicet linguis, sicut per Spiritum sanctum datum est apostolis. Et faciet ut quicunque non adoraverint imaginem bestiae, per exhibitionem honoris, occidantur, morte corporis. Aliter, faciet imaginem Antichristi materialem, sicut nos corpoream Salvatoris imaginem, et illam imaginem per incantationes faciet loqui, et per hoc homines seduci, et adorare contemnentes occidi. Et quia cogent homines non solum ad tenendam observantiam illius nefandae religionis, sed ad tenendam novam consuetudinem negotiationis, apte subditur: Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere characterem, scilicet nominis Antichristi in manu dextra, aut in frontibus suis, ut manifeste videatur, et potior ad Antichristum pertinere cognoscatur. Quare hoc? Ne quis scilicet posset emere, aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus, ut plures hac necessitate constringantur, et Antichristum adorare cogantur. Magna ergo erit et gravis anxietas populi fidelis, qui respuet portare characterem, et nomen, et numerum nominis. Numerus nominis ejus dicitur numerus ille, qui in litteris quibus nomen ejus scribitur continetur. Sequitur.
Hic est sapientia. Quia res obscura est attentos facit: Qui habet intellectum computet numerum bestiae, id est, computet numerum qui ex significatione litterarum constituitur, quibus nomen ejus scribitur. Et quod possit computari, apte declarat, cum subjungit: Numerus hominis est, qui videlicet potest numerari ab homine, non Dei, cujus sapientiae non est numerus, quamvis ipse tamen per hunc se Deum velit aestimari, et ut nos hujus numeri cognitioni viciniores faciat, ipsum nobis evidenter manifestat, dicens: Et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex. Sed ut virtutem hujus numeri clarius agnoscamus, secundum sanctorum doctorum traditionem diligentius illum discutiamus. Dicunt enim quod cum liber iste Graece sit editus, secundum Graecos numerus ipse sit quaerendus, apud quod omnes litterae numerum habent significare. Nomen ejus Graece antemos dicitur, quod contrarius interpretatur. In hoc nomine significat, a, unum, n, quinquaginta, t, trecenta, e, quinque, m, quadraginta, o, septuaginta, s, ducenta. Quorum omnium summa, sexcenta sexaginta sex constituit. Sunt et alia ejus nomina, quorum hujusmodi interpretatio hunc eumdem numerum reddit. Sed nos plurima praeterimus, quia praesenti brevitati pauca sufficere videmus. Cur vero talis numerus Antichristo conveniat citius demonstratur, si ejusdem numeri qualitas subtilius attendatur. Sex perfectionem significant. Possumus autem per senarium, minimam perfectionem accipere, et per sexagenarium, mediocrem, et per sexcentenarium, maximam et consummatam perfectionem intelligere. Merito itaque tali numero describitur, qui et in omni gradu malorum perfecte malignus, et in omni gradu bonorum bonitati perfecte contrarius invenitur. In utrorumque enim triplici gradu perfecte pro viribus inardescet, et utrobique perfecte vires suae malignitatis extendet. Et sic providebit minima mala incipere, mediocria provehere, ut maxima non designat manu tenere, et e converso incipientia bona atterere, crescentia impedire, ut summa et perfecta secundum possibilitatem non cesset minuere. Bene ergo sub tali numero comprehenditur, qui et in minimis, et mediocribus, et summis malis perfecte malus, et qui contrariorum bonorum perfectioni perfecte contrarius invenitur. Secunda igitur bestia, falsorum christianorum falsus principatus; bestia prima in hoc capitulo, Antichristus; descriptio bestiae, descriptio Antichristi bestialiter saevientis contra fideles Ecclesiae.
Chapter 40 of 73