Skip to the text

Caput primum. De ruina Babylonis et luctu amatorum ejus.

« Et post haec vidi alterum angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam, et terra illuminata est a gloria ejus, et exclamavit in voce forti, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, quia de ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et omnes reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute divitiarum ejus divites facti sunt (Apoc. XVIII). » Quia superius sacra visio temporalem describit poenam malorum, nunc succedenter ingreditur ad describendam aeternam damnationem eorum. Et post haec vidi alterum angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam. Iste alter angelus recte creditur esse Christus, qui ab aliis distat angelis, sicut distat Dominus a servis. Qui de coelo descendit, quoniam nostram carnem induens genus humanum visitavit. Qui potestatem magnam habet, quia non solum hominibus, sed et angelis praesidet. A cujus etiam gloria terra illuminata dicitur, quia nostra terrenitas gloriosa ejus praedicatione illustratur. Qui denique in voce forti de ruina malorum exclamavit, quia nequaquam effectu carebit quod de illa praedicavit, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna. Geminato verbo geminat ruinam, et duplicem designat vindictam. Damnati quippe ardentibus flammis foris punientur in corpore, et urgentibus doloribus intus pungentur in mente. Babylon per confusionem, magna per multorum collectionem et propriam elationem. Et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae. Daemones, et spiritus sunt et volucres sunt: spiritus propter naturae subtilitatem, volucres propter motionis velocitatem. Quorum habitatio et custodia Babylon subversa erit, quia malorum universitas damnata daemonibus in damnatione repleta, daemonum cruciatibus perpetuo subjacebit. Causa quoque damnationis ejus declaratur, cum subditur: Quia de ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et omnes reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute divitiarum ejus divites facti sunt. De ira fornicationis ejus, id est, de ardore fornicationis ejus, vel de fornicatione pro qua irascitur Deus, biberunt, illa participantes, omnes gentes, id est, subjecti, et omnes reges terrae, id est, praelati terrae cum illa fornicati sunt, exemplo illius a Deo recedentes, mundum diligentes. Et mercatores, id est, illi qui suas animas pro rebus terrenis vendunt, et pro ipsis terrena mercantur, de virtute divitiarum ejus divites facti sunt, quia gloria divitiarum ejus se divites arbitrantur, et magis in ipsa quam in amore coelestium delectantur. Juste ergo damnabitur, cujus scelere tot hominum multitudo foedatur. Sequitur:

Et audivi aliam vocem de coelo dicentem: Exite de illa, populus meus, ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus, ne accipiatis, quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis, et duplicate duplicia secundum opera ejus, et in poculo quo miscuit miscete illi duplum. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Imo in uno die venient plagae ejus, et mors, et luctus, et fames: et igni comburetur, quia fortis est Deus qui judicavit illam. Praedicta superius ruina malorum, admonemur exire de consortio eorum, ne, si fuerimus eis consortes in culpa, simus participes cum eis in poena. Et audivi aliam vocem de coelo dicentem. Recte se dicit aliam vocem audisse. Alia est enim vox quae de reproborum sonat damnatione, alia quae de electorum loquitur admonitione. Illa quippe terret, ista mulcet. Quae quoque de coelo sonat, quia de sancta Ecclesia, quae sacrosancta mysteria Christi immundis et infidelibus celat. Exite de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus ne accipiatis, quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Exite de illa populus meus, non tam corporali separatione quam recta intentione, et ne sitis participes ejus delictorum, consensu vel actione, et de plagis ejus ne accipiatis, in aeterna damnatione. Causam vero quare, et affectum, quod ipsa Babylon plagis afficietur subjungit, cum dicit: Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, id est, usque ad contemptum Dei per impoenitentiam, et recordatus est, id est, recordabitur Deus iniquitatum ejus, quas se modo videre pie dissimulat retribuendo vindictam. Reddite ipsi sicut ipsa reddidit vobis, et duplicate duplicia secundum opera ejus. Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis, id est, sicut vindictam meam exercuit in vobis qui purgabamini ad salutem, ita vos injuriam meam vindicate in illa ad damnationem. Et duplicate duplicia secundum opera ejus, ut quae dupliciter intus et foris, vel se vel alios corrumpendo non timuit peccare, duplicem poenam vestro judicio cogatur sustinere. Et in poculo quo vobis miscuit miscete illi duplum, id est, quae vobis temporale intulit tormentum, vobis judicantibus sustineat aeternum. Quantum glorificavit se, per superbam jactantiam, et in deliciis fuit, per nimiam affluentiam, tantum date illi tormentum et luctum; tormentum in corpore, luctum in mente. Quia in corde suo dicit, superbiendo: sedeo regina, id est, de honore et dignitate moveri non timeo; et vidua non sum, quia consolationem habeo in mundo, et luctum non videbo, id est, damnationem quam me minantur discipuli Christi passuram in inferno. Superbientes etenim, et divitiis affluentes mali qui honoribus fulgent, qui mundanis delectabiliter inhaerent. tantis nonnunquam tenebris obcaecantur, ut prosperis exspoliari, vel adversis fatigari minime formident. Et quia in bonis sibi concessis elevantur, et futura mala praecavere designantur, apte subditur: Ideo in una die, id est, simul venient plagae ejus, id est, ultiones debitae iniquitatibus ejus et mors, et luctus, et fames. Mors in poenis, luctus de amissis, fames de recuperandis. Et igni comburetur, quia aeternis incendiis punietur. Et quod universas ultiones istas evadere penitus non poterit, declaratur, cum subditur: Quia fortis est qui judicavit illam, subaudi: dignam omnibus malis istis. Fortis, id est, nullis precibus flexibilis in die ultionis. Unde Salomon ait: Zelus, et furor viri, id est Christi, non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec recipiet pro redemptione dona plurima (Prov. VI). Sed designata superius Babylonis ruina, consequenter subjungit: luctum amatorum ejus, describens quomodo reges terrae qui per illam gloriosi videbantur, et negotiatores terrae qui ex abundantia ejus divites efficiebantur propter destructionem ejus flebunt et lugebunt, quod damnationi subjecta nunquam amplius fulgeat gloria, et abundantia temporalis. Magnum etenim gaudium est regum, scilicet superborum, et negotiatorum terrenae cupiditati inhiantium, universalis prosperitas malorum. Qua subversa graviter dolebunt; eo quod, id in quo solo jucundabantur, amiserunt. Et quia haec quae in hoc capitulo secundum solum litterae sensum videntur accipienda, spiritualis intelligentia nequaquam in eis creditur inquirenda. Sequitur:

Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, dupliciter dolor describitur, ut eos intus et foris dolore demonstretur: Qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis cum illa vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus, id est, fumosum incendium ejus, longe stantes, propter timorem tormentorum ejus, longe sola voluntate non tormentorum liberatione, dicentes: Vae, vae, vae, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis, quia una hora venit judicium tuum. Ad illam convertent sermonem, supra modum deflentes illius destructionem. Vae autem idcirco triplicatur, ut peccatum cogitando, loquendo, agendo perpetratum per ternarium ostendatur. Secundum ergo, quod peccavit in mundo, patietur in inferno. Si vero, quod in quibusdam codicibus habetur, vae non ter, sed bis positum inveniatur, ad duplicem dolorem, interiorem videlicet et exteriorem, referendum intelligatur. Quia una hora, quae semper fuisti secura, venit judicium tuum, ut perderes mundum, intrares infernum. Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam. Descripto dolore regum, subdit dolorem negotiatorum; illi dolebunt de amissa dignitatum gloria, et de amissa corporum voluptate, et de amissa rerum abundantia, et amara acquisitione. De eo nimirum quisque dolebit in inferno, quod praecipue dilexit et possedit in mundo. Causam quoque quare negotiatores dolebunt, apte et aperte subjungit, dicens: Quoniam merces eorum nemo emet amplius, merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omne lignum thyinum (quod est genus ligni, subaudi nemo emet amplius), et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, et cinnamomum, et odoramentorum scilicet merces, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et jumentorum, et ovium et equorum, et rhedarum, id est, curruum, et mancipiorum, et animarum hominum, videlicet nemo emet amplius. Potest distingui quod dicit mancipiorum, et animarum hominum. Alii enim venduntur ut ad tempus servituti subjaceant, alii ut tota vita sua serviant. In hoc ergo quod dicit mancipiorum, brevior servitus potest subtiliter existimari, in eo vero quod addit animarum, potest diuturnior designari. Anima namque pro vita nonnunquam ponitur. Aliter. Aliquando enim non solum corpora, sed et animae venduntur, et emuntur, quando videlicet non tantum corpora hominibus vili servitio, sed et animae daemonibus nefando cultu subduntur. Sed et negotiatores quemadmodum reges super ejus ruina graviter dolentes querimoniam convertent ad illam, dicentes. Et poma desiderii animae tuae, id est minora bona tua quae desiderabiliter dilexisti, discesserunt a te, et omnia pinguia, et praeclara, id est majora perierunt a te, et amplius illa non invenient, mercatores eorum, qui divites facti sunt ab ea, videlicet in mundo; longe stabunt, voluntate, non passione in inferno, propter timorem tormentorum ejus flentes ac lugentes, id est, dupliciter in luctu persistentes, dicentes: Vae, vae, civitas magna: idcirco hoc in loco, vae duplicatur, ut non tantum impia voluntate, verum etiam perversa actione divina praecepta fuisse transgressam ostendatur, et in anima, et in corpore puniendam exprimatur. Quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis; quia malorum universitas vanitati dedita saecularibus se decorare ornamentis solet; quoniam uno hora destitutae sunt tantae divitiae, ipsa sublata de mundo, et translata ad tormenta gehennae, et omnis gubernator, et omnes qui in longum navigant, et naturae, et qui in mari operantur, id est, omnis qui non tantum per terrestria, sed et per marina negotia divites fieri conantur. De longe steterunt, quia a participatione ejus elongari desiderabunt. Et clamaverunt, id est clamabunt, videntes locum incendii ejus, dicentes: Quis similis civitati huic magnae? Quis similis nunc in poena huic civitati, id est, malorum universitati magnae prius in gloria? Et miscuerunt pulverem super capita sua, quia se fuisse de materia terrea, fragili, mortali, transitoria recognoscent in inferno, quod nunc minime perpendunt in mundo. Fuco nimirum elationis, et impietatis obtenebrati, quam sit brevis vita ista, via lubrica, et mors incerta non attendunt, quae tunc semper ante oculos habere cogentur. Et clamaverunt, id est, clamabunt, flentes et lugentes, propter duplicem dolorem, et dicentes: Vae, vae, propter animae et corporis cruciationem, civitas illa magna, id est, universitas malorum damnata, in qua divites facti sunt omnes qui habebant naves in mari, de pretiis ejus, quia de longinquo ferunt divitias ejus. Utraque igitur negotiatorum genera descripsit, et illud videlicet quod in terra laborat, et illud, quod in mari navigat. Reges itaque terrae negotiatores de ruina Babylonis flebunt, quia superbi quique, et cupidi universitatem impiorum mundana gloria, et plenitudine destitutam inconsolabiliter dolebunt. In quo vero damnata Babylon passura sit bene declaratur, cum subditur:

Quoniam una hora est desolata, id est, omni consolatione spoliata. Congregatio namque damnandorum nunc inter mundanos dolores aliquam habet consolationem; sed, ultima hora transacta, solam patietur desolationem. Et diligenter est pensandum, quod in descriptione doloris amatorum Babylonis, primum reges ponuntur, quia mali quique quanto nunc sunt in mundo potentiores, tanto erunt in inferno miserabiliores. Scriptum est enim: Potenter tormenta patientur (Sap. VI). Reges autem et negotiatores terrae soli in luctu Babylonicae ruinae, relictis aliis amatoribus Babylonis, describuntur, quia ipsi inter alios videntur praecipui, et idcirco per eos alii figurantur, et sub illis comprehenduntur. Sacra denique prophetia quae superius ruinam Babylonis, et luctum amatorum ejus ordine descripsit, sanctos succedentes angelos, et electos homines glorificatos ut exsultent de ruina ejus admonet, dicens: Exsultate supra eam, coeli, id est angeli, qui gaudetis de liberatione generis humani: Et sancti apostoli et prophetae, videlicet omnes justi post adventum Salvatoris, vel ante ad vitam aeternam percipiendam justificati, et nunc per coelos ad eam possidendam sublimati.

Notate autem ista omnia non ad praesentis, sed ad futuri saeculi statum pertinere. Et quemadmodum per coelum coelestes et angelici spiritus designantur, ita recte per apostolos et prophetas utriusque testamenti justi comprehenduntur et signantur. Apostolos autem prophetis praescribit causa praerogativae, quia eos prophetis digniores sermo divinus ostendit, ubi ait: Multi prophetae voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt (Luc. X). Quare ergo exsultare debeant declarat, dicens: Quoniam judicavit Deus judicium nostrum de illa, quae scilicet ipsa nobis injuste tormenta intulit, et ipse eam propter hoc tormenta subire coegit. Magno namque gaudio sancti laetari poterunt, qui se liberatos et adversarios suos, qui eos injuste cruciare solebant juste cruciari videbunt. Alter ergo angelus, Christus; Babylon subversa, et habitatio daemonum atque custodia facta, universitas impiorum damnata, et daemonum cruciatibus tradita; alia vox de coelo, blanda justis, exhibita admonitio; exitus de Babylone, superatio de confusione; luctus regum et negotiatorum, dolor superborum et cupidorum, sive majorum et minorum. Omnes quippe de ruina ejus in inferno lugebunt, qui ejus statum in mundo dilexerunt.

Chapter 55 of 73