Caput VIII. De die judicii, et qualitate ejus.
« Et vidi thronum magnum et candidum, et sedentem super eum, a conspectu cujus fugit terra et coelum, et locus non est inventus ab eis. Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni. Et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae. Et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libro secundum opera ipsorum (Apoc. XX). » In fine visionis agit de fine temporis, de qualitate videlicet judicii quod erit in adventu Christi. Vidi thronum magnum candidum; vidi thronum, id est, regnantis et judicantis Christi dignitatem, magnum, per immensitatem, candidum, per immortalitatem. Et sedentem super eum, scilicet Christum, a cujus conspectu fugit terra et coelum, secundum priorem speciem, et locus non est inventus in eis, secundum statum priorem. Et mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni. Ista secundum litteram tantum debent intelligi, et ideo secundum spiritualem intelligentiam non indigent exponi. Et libri aperti sunt. Libri qui tunc aperiri dicuntur, conscientias impiorum significant, quia tunc revelabuntur. Et alius liber apertus est qui est vitae, et judicati sunt mortui, id est mali, ex his quae scripta erant in libro secundum opera ipsorum. Mortui, ex his quae in libro vitae scripta erant judicati recte dicuntur, quia mali qui mortuorum nomine figurantur ex comparatione justorum qui in libro vitae scripti sunt damnabuntur. In ipsis quippe divina praecepta se contempsisse patenter legent, et ob hoc promeruisse perennes poenas luculenter intelligent. Sciendum est autem quod quatuor sunt genera hominum, judicati, et damnati; judicandi, et damnandi; judicati, et salvati; judicandi, et salvandi. Judicati et damnati, quorum damnatio jam certa est. Judicandi et damnandi, quorum damnatio certa non est. Judicati et salvati, quorum salvatio jam certa est. Judicandi et salvandi, salvatio quorum adhuc certa non est. Ad judicandos igitur et damnandos praecipue pertinet id quod hic dicitur, mortuos judicatos, ex his quae scripta erant in libro vitae secundum opera ipsorum. Aliis enim dabitur poena minor, aliis poena major. Et ne aliquis ultimo judicio defuturus credatur, apte subditur: Et dedit mare mortuos suos, et infernus, et mors similiter mortuos suos qui in ipsis erant. Et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Mare nimirum dabit mortuos, quia dabit corpora mortuorum, et infernus, id est, locus poenalis, et mors, id est, ipsa poena dabit mortuos suos, id est, spiritus mortuorum. Et diligenter animadvertendum quod mare, et infernum sive mortem dedisse mortuos perhibuit, terram autem dedisse mortuos minime dicit. Ideo nempe de terra de qua certissime constat prudenter tacuit, quod de mari, et inferno, et morte dixit, quia quid certius creditur fieri, minus est necessarium dici. Et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum, quia secundum differentiam meritorum erit differentia praemiorum. Sequitur:
Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda: Et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis. Per ista duo infernum videlicet et mortem, daemones et homines damnandos possumus intelligere, qui mittentur in stagnum ignis, id est, in profundam permanentem obscuritatem damnationis. Haec est mors secunda. Prima quippe mors est damnatio animarum; secunda vero damnatio adjuncta corporum. Et ad ultimum quidem generalem de omnibus damnandis infert sententiam, dicens: Et omnis qui non est inventus in libro vitae scriptus, id est, qui non est ad vitam aeternam praedestinatus, missus est in stagnum ignis, id est, in profunditatem infernalis conflagrationis. Thronus ergo magnus et candidus, immensa et immortalis dignitas regnantis et judicantis Christi; mortui pusilli et magni, universitas generis humani; apertio librorum, revelatio conscientiarum; mortui judicati ex his quae scripta erant in libro vitae secundum opera ipsorum, condemnatio malorum ex comparatione justorum, stagnum ignis, profunditas damnationis. Sacra denique prophetia in primo capitulo hujus sextae visionis, egit sub nomine Babylonis de damnatione universitatis malorum, et de dolore et luctu singulorum illius amatorum. In secundo egit de exemplo submersionis illius ab angelo per lapidem moralem in mare praecipitatum demonstrato. In tertio egit de laude et gratiarum actione Deo exhibenda pro damnatione ejus. In quarto egit de potentia Christi judicis eam condemnantis. In quinto de typica invitatione daemonum ad comestionem regum impiorum et omnium malorum. In sexto de speciali damnatione Antichristi, et pseudodoctorum ejus. In septimo egit de ligatione diaboli, et de solutione, et saevitia, et damnatione ejus. In octavo egit de ultimo judicio, et qualitate ejus. Et quidem pauca de calamitate damnandorum et qualitate infernalium tormentorum perstrinximus, quia tantam immensitatem mali declarare nequimus. Unusquisque sibi interim solerter provideat, et taliter vivere studeat, ne ad illam poenam quae nec cogitatione comprehendi, nec sermone potest explicari damnatus in fine descendat. Sed jam calamo quietem damus, ut ad septimam et ultimam libri hujus visionem contemplandam et elucidandam in crastinum recentiores ascendamus.
Chapter 62 of 73