Skip to the text

Prologus.

Deus, cujus resistere irae nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem, sic temporalem male agentibus infert vindictam, ut in malitia perseverantibus addat aeternam. Unde apte sacra prophetia, postquam in praecedenti visione transitoriam in malos effusam descripsit ultionem, in ista consequenter eorum perpetuam subjungit damnationem, ut qui in mundo se corrigere detrectant, in inferno sine fine se puniendos esse cognoscant. Agit enim ista visio de ultimis poenis quas patientur impii in inferno, et hoc ostendit primum de Babylone, describens ruinam ejus, et luctum quem habebunt de casu ejus qui diligebant eam. Agit et de exsultatione et gratiarum actione, quam agent de interitu ejus sancti. Agit et de Christo eam judicante, et de invitatione daemonum ut manducent carnes regum et tribunorum, et omnium iniquorum, et damnatione Antichristi et pseudoapostolorum ejus. Deinde iterum redit, et describit ligationem Satanae per mille annos, et quomodo iterum sit solvendus et desaeviet adversus sanctos in extremis, et quod cum impiis mittetur in stagnum ignis. Et sciendum quod ea quae in praecedentibus quinque visionibus libri hujus continentur, maxime pertinent ad cursum temporis praesentis; ea vero quae in sexta et septima continentur, magis pertinent ad statum aeternitatis. Nam in hac sexta visione describitur aeterna damnatio malorum, et in septima aeterna beatitudo bonorum. Malorum autem damnatio, quae in hac visione describitur, a Christo praedicata in ipso visionis initio perhibetur, ut attentius audiatur, et major illi fides adhibeatur.

Chapter 54 of 73