Caput IV. De Christo eam judicante, et potestate ejus.
« Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax, et in justitia judicat et pugnat. Oculi ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse. Et vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocabatur nomen ejus Verbum Dei, et exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssino albo mundo (Apoc. XIX). » In hoc capitulo potentia atque justitia Christi universitatem impiorum damnantis describitur, et ex justitia judicis eam non injuste, sed juste condemnari demonstratur. Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus; apertio coeli, revelatio mysterii; equus albus, homo a Verbo assumptus, qui recte dicitur albus, quia vere immaculatus. Aperto itaque coelo visus est equus albus, quia revelato sacrae paginae mysterio cognoscitur homo immaculatus a Verbo assumptus. Et qui sedebat super eum, Filius videlicet summi Patris qui secundum divinitatis naturam excellit hominem assumptum, vocabatur fidelis et verax; fidelis, quia nulla dicenda praetermisit; verax, quia nulla mendacia praedicavit. Et in justitia judicat, subaudis genus humanum, tribuendo unicuique juxta opus suum, et pugnat, scilicet contra diabolum et universum ejus exercitum. Oculi ejus sicut flamma ignis, quia suo respectu reprobos urit cruciatu damnationis, electos illuminat agnitione veritatis, et accendit amore virtutis. Et in capite ejus diademata multa, quia ex divinitatis potentia suis electis tribuit praemia aeterna omni fine carentia. Habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse, et subaudis cui ipse voluerit revelare, quia Deitatis nomen quod ipse aeternaliter habet per naturam, et suis habere tribuit per gratiam, nemo malus poterit agnoscere, quia nemo malus potest illud habere. Et vestitus erat veste aspersa sanguine, quia caro ejus rubet sanguinis effusione, et vocabatur nomen ejus Verbum Dei, quia ipse est Verbum Patris per quem Deus Pater cuncta creavit, per quem mundo se nuntiavit. Fit exercitus qui sunt in coelo eum sequebantur, quia omnes electi contra diabolum praeliantes, et coelestem vitam agentes ipsum imitantur, in equis albis, id est, in corporibus et operibus mundis. Vestiti byssino albo mundo. Byssino, id est, candore justitiae, albo, virtutum exercitatione, mundo, a criminis perpetratione. Idcirco autem ejus cum ipso describuntur milites, ut ipsi esse ostendantur consimiles. Sequitur:
Et de ore ejus procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea. Et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. Et habet in vestimento, et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. Nota quod omnia quae in hoc capitulo continentur sine respectu temporis ponit qualis quantusque sit, et quantum possit tantum ostendere intendit. De ore itaque ejus gladius acutus procedit, quia de ore ejus sententia subtilis exit, ut in ipso gentes percutiat, id est, bonos a malis, et malos a bonis discernat. Et ipse reget eos in virga ferrea, in inflexibili videlicet justitia. Et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis, quia ipse premit impios vindicta quam Deus quasi furibundus et iratus propinat eis. Et habet in vestimento, et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium, quia secundum suam etiam humanitatem, et secundum illam quam de sanctis Patribus originem habuit se demonstrat omnibus praelatum. Potestatem namque quam habet secundum divinitatem per naturam, illam habet secundum humanitatem per gratiam. Per hoc autem quod dicit scriptum, designatur esse indelebile bonum atque perpetuum. Apertio igitur coeli, revelatio mysterii; equus albus, homo a Verbo assumptus; oculi sedentis, sapientia divinitatis; diademata multa, praemia aeterna quae sunt multa, quia soli Deo mirabilia; nomen scriptum, Deitatis bonum; vestis sanguine aspersa, caro passa; exercitus coeli, omnes electi; gladius acutus, sententia subtilis; virga ferrea, justitia inflexibilis; torcular vini furoris irae, pressura divinae vindictae; scriptura in vestimento et in femore, Rex regum et Dominus dominantium, perpetua potestas secundum hominem assumptum.
Chapter 58 of 73