Skip to the text

Caput III. De gratiarum actione Deo exhibenda de ruina ejus.

« Post haec audivi quasi magnam vocem tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia. Laus et gloria, et virtus Deo nostro est, quia vera et justa judicia ejus sunt, qui judicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. Et iterum dixerunt: Alleluia. Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum (Apoc. XIX). » Post figuram damnationis civitatis impiae superius descriptam, laudem et gratiarum actionem subjungit de ruina ejus a sanctis divinitati exhibendam. Admoniti erant quippe sancti superius exsultare de ruina ejus, ubi dictum est: Exsultate super eam, coeli, et sancti apostoli et prophetae; et ipsi obedienter complent admonitionem, Deo cantando laudem, et reddendo gratiarum actionem. Post haec audivi magnam vocem, quia magnum gaudium significantem. Tubarum multarum, id est, eorum qui in mundo sonuerunt tubis praedicationum; in coelo, id est, in coelesti beatitudine dicentium: Alleluia, videlicet suavitatem divinae laudis humanis verbis inexplicabilis.

Et notandum quod dum dicit audivi, de futuro loquitur quasi de praeterito sicut consuetudo est prophetis, quod in multis locis exponere non curamus, quia prudentiae lectoris discutiendum reservamus. Sed quia alleluia ignotum est, quod non notum est addit, dicens: Laus et gloria, et virtus Deo nostro. Laus, quia singulariter et superexcellenter laudabilis; gloria, quia gloriosus; virtus, quia invincibilis. Causam quoque quare illi haec omnia sint attribuenda subjungit, dicens: Quia vera et justa judicia ejus sunt, quasi diceretur: Vere est laudandus gloriosus et victoriosus praedicandus, quia vera sunt judicia ejus, dando unicuique quod promisit; justa, reddendo secundum quod quisque promeruit. Causam denique declarat effectus, cum subjungit: Qui judicavit de meretrice magna, eam videlicet condemnando, quia corrupit terram, se et alios depravando, in prostitutione sua, id est, in impietate manifesta, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus, quem scilicet effudit, eos crudeliter occidendo. Et iterum dixerunt: Alleluia. Per laudis iterationem, intellige ejusdem laudis aeternitatem. Vel per laudis iterationem intelligit utriusque sensus spiritualis et corporalis in laudando Deum exsultationem. Et fumus ejus, id est tenebrosa amaritudo tormentorum ejus ascendit in saecula saeculorum, id est semper. Hoc ad id refertur quod superius dictum est, quod Deus judicavit de meretrice magna, et vindicavit sanguinem servorum suorum. Et quia non solum minores sancti, et majores, sive de impiorum damnatione, sive de sua salvatione in coelesti gloria Deum sunt laudaturi; et ut id quod superius dictum est de minoribus et id quod additur intelligamus, de majoribus apte nunc dicitur:

Et ceciderunt viginti quatuor seniores, et quatuor animalia, id est, universi Ecclesiae judices et doctores ceciderunt se humiliando, et adoraverunt sedentem super thronum, eum super omnia venerando; dicentes: Amen: Alleluia, eum ineffabiliter laudabilem conclamando. Majores quippe et ex se testimonium dant, et testimonium minorum confirmant. Sed quia superius divisim, et separatim utrorumque gaudium, et gratiarum actionem ordinavit, nunc communem omnibus pariter sanctam de divina laude admonitionem, et ejusdem laudis communem exhibitionem subjungit: Et vox exivit de throno, dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus, et qui timetis Deum, pusilli et magni. Thronus Dei sunt angelicae potestates, in quibus Deus principaliter residendo regnat, et per quas suos electos gubernat. De quibus vox ut laudemus Deum exire perhibetur, quia per eas et cum eis divinae laudationis exemplum et consortium nobis donatur. Laudem dicite Deo nostro, subauditur in coelo, vos qui liberati et erepti estis per ipsum de malo. Omnes servi ejus et qui timetis Deum, id est, qui ei reverenter subditi estis, et qui ei casto amore inhaeretis. Pusilli, et magni. Pusilli sunt qui nequeunt altiora penetrare, nec divinum consilium possunt adimplere, quod dicit: vade, et vende omnia quae habes, et sequere me (Matth. XIX). Sed parvitas non nocet, cujus cor et lingua divina laude repletur. Et quam obedienter divinam admonitionem susceperunt declaratur, cum subditur:

Et audivi quasi vocem tubae magnae, et sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium: Alleluia. Apte dicit non vocem, sed quasi vocem, ut aperte significet ea quae fiunt in coelo sua sublimitate cuncta transcendere quae fiunt in mundo. Audivit tamen vocis similitudinem, ut per cognitae rei qualitatem mystici et summi boni quoquo modo perciperet ac nobis manifestaret latentem sublimitatem. Audivi vero quasi vocem tubae magnae; quia, qui modo tuba sunt in mundo, fidem et praecepta Dei praedicando, magnifice postmodum laetabuntur in coelo. Audivi quasi vocem aquarum multarum, quia ex multis populis colligitur coetus animarum salvandarum. Audivi quasi vocem tonitruorum magnorum, quia damnatos impios terrebit exsultatio sanctorum glorificatorum, dicentium: Alleluia. Quater in hoc capitulo describitur ista vox divinae laudis, propter sacramentum divinae Trinitatis et unitatis. Tria quippe et unum quatuor complent. Recte ergo quater, id est, ter et semel alleluia, in gratiarum actione et laude divinitati exhibita memoratur, quia Trinus et unus est Deus qui laudatur. Cujus laudis virtus admirabilis quemadmodum nunc inexplicabilis existit, ita tunc omnibus facilis erit, quando scilicet lingua tacebit, affectus clamabit. Causa denique laudis summae et immensae divinitati exhibendae declaratur, cur subinfertur: Quoniam regnabit Dominus Deus noster omnipotens. Regnare se tunc vere demonstrabit, quia nunc reprobis regnare minime videtur, dum eos contra suos saevire permittit. Dominus Deus noster omnipotens. Dominus excellentia, Deus natura, noster gratia, omnipotens potentia. Sed quia duplex gratiarum actio a sanctis Deo exhibebitur in coelo, una de malorum damnatione, altera de eorum salvatione, bene postquam illam quae de damnatione impiorum est superius descripsit, consequenter illam quae de justorum salvatione est adjungit. Sed idcirco illa prius, quam ista describitur, quia se cum praecedentibus convenire probatur. Et prima post illa quibus adhaeret prius ordinata, apte subscribitur secunda. Sequitur:

Gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam Deo quia venerunt nuptiae Agni: et vox ejus praeparavit se, et datum est illi ut operiat se byssino splendente candido. Quasi diceret: Gaudeamus et exsultemus laetitiam agentes duplicem, quia possidemus animarum et corporum glorificationem, et demus gloriam Deo per laudem et gratiarum actionem. Per laudem, propter ineffabilem ejus dignitatem, per gratiarum actionem, propter nostram salvationem. Gaudeamus et exsultemus, quia salvati sumus; demus gloriam Deo, quia nostra est salus ab eo. Et apertius describens causam gaudendi dicit: Quia venerunt nuptiae Agni, nisi quippe nuptiae agni, id est, conjunctio Christi et Ecclesiae venirent, nequaquam sancti in coelesti patria gauderent. Quae videlicet nuptiae nunc in mundo inchoationem habent per gratiam, tunc vero consummationem in coelo habebunt per gloriam. Tunc enim recte venisse dicetur, quando universalis Ecclesia in omnibus electis suis ad contemplationem et amplexum sponsi translata perficietur. Modo nimirum interim veniunt, sed nondum ex integro dici potest, quia venerunt. Tunc ergo verum et perfectum gaudium erit, quando sancta Ecclesia in coelesti thalamo coelesti sponso perfecte conjuncta perfecte gaudebit. Ad cujus videlicet sponsi conjunctionem praeparabit se in tempore ut ea digna sit in aeternitate. Nisi enim se modo praepararet in mundo, nequaquam illi copulari posset in coelo. Istae sunt nuptiae, a quarum laetitia fatuae virgines sapientibus introeuntibus excludentur. Et de hac praeparatione aperte nunc dicitur: Et uxor ejus praeparavit se. Per justitiam nempe se praeparat ut ad sponsi copulam pertingat. Praeparat se per justitiam ut pertingat ad gloriam. Et quia sine dono gratiae minime perveniret ad candorem justitiae, apte subditur: Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendente candido. Byssino, justitiae videlicet et merito splendente, boni operis exemplo, candido virtutum exercitio. Nisi ergo illi daretur per gratiam, nequaquam posset se praeparare per justitiam, et nisi se per justitiam praepararet, nullatenus ad coelestem sponsi copulam perveniret, et nisi perveniret ad coelestem copulam sponsi, non haberent sancti effectum aeternaliter gaudendi. In his igitur verbis gradatim et ascendendo ordinem prosequitur, quo ad coelestis gaudii plenitudinem pervenitur. His etenim omnibus consummatis, erit ista superna jucunditas gaudii et exsultationis et divinae laudationis, de qua nunc dicitur: Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam Deo. Et ne byssinum justitiam significare dubitemus, sanctus Joannes ipse nobis hoc exponit, dicens: Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. Byssinum namque justificationes significat, quia quemadmodum byssinum sive byssus magno labore perducitur ad candorem, ita sanctorum justificatio longo agone provehitur ad consummationem. Sequitur:

Et dixit mihi: Scribe. Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Et dixit mihi: Haec verba Dei vera sunt. Locutus de laetitia coelestium nuptiarum, invitat praesentes ad participationem earum, jubet beatos scribi omnes qui ad earum jucunditatem sunt vocati, et dixit mihi scilicet angelus qui mecum loquebatur: Scribe ut praedestinati ad vitam scripta legant, et ad quaerenda coelestia bona semetipsos accendant, et reprobi egentes ac contemnentes justiorem damnationem acquirant. Beati qui vocati sunt, non ad prandium, sed ad coenam, quia sine omni successione perennem possidebunt laetitiam. Prandium enim praesentis gratiae refectionem signat; coena vero quam nulla refectio sequitur, aeternae beatitudinis plenitudinem figurat. Erunt ergo vere beati, quia ab omni malo liberi, et fruentur jucunditate summi boni. Qui vocati sunt non tantum praedicatione, sed et praedestinatione, nec solum per credulitatem, sed et per electionem; Multi sunt quippe falsi Christiani, qui in generali numero continentur vocatorum, de quibus dicitur: Multi sunt vocati (Matth. XX); sed nequaquam beati sunt dicendi, quia ad beatitudinem minime pertingunt. Et ut ea quae ab angelo de hac beatitudine dicuntur firmius et certius a nobis credantur, et in majori auctoritate habeantur, non sua, sed Dei fore verba quae dicit protestatur. Ait ergo: Haec verba Dei vera sunt; quasi diceret: Tanto majori fide quae dico credere debetis, quanto ea et Dei esse, et vera esse manifestius auditis. Et quidem haec verba Dei dixisse suffecisset quamvis vera minime addidisset. Deus quippe nequaquam creditur posse mentiri. Sed humana consuetudine, ut in plerisque Scripturae locis solet fieri de divinis loquens ea quae protestabatur; et Dei esse et vera dicit, non tam ut in nobis fidem doctor roboraret, sed ne a nostro loquendi more discreparet. Qui enim Deum vere credit, non falsa sed vera esse credit verba quae Deus dicit. Et quia ante adventum Salvatoris solebant homines apparentes sibi angelos adorare, voluit sanctus theologus honorem ab aliis sanctis angelicis spiritibus exhibitum exhibere. Sequitur:

Et cecidi ante pedes ejus ut adorarem eum. Sed dignitas angelica quae se in veteri testamento ab homine adorari non prohibuit, in novo videns super se exaltatum hominem Deum, ab homine se adorari non sustinuit. Unde additur: Et dixit mihi: Vide ne feceris. Et causam subdens, ait: Conservus enim tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Quasi diceret: Ego a te adorari jam pertimesco, quia tuam naturam super me regnare conspicio. Ille solus a te debet adorari, cui super omnia exaltato ego tecum pariter debeo famulari. Quod apertius subdit, dicens: Deum adora. Et, ut manifeste cognoscamus quid sit testimonium Jesu, ipse illud nobis per semetipsum exponit, dicens: Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae. Omnes quippe prophetae testimonium Christo perhibendo Christo serviunt, et angeli eum super se adorando venerantes, ei sine cessatione deserviunt, nec erubescunt se conservos eorum nominare, quos suo Domino sciunt ministrare. Vox ergo tubarum multarum in coelo auditarum, gratiarum actio sanctarum animarum in coelesti beatitudine caniturarum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores, universi sanctae Ecclesiae praedicatores et judices, nuptiae Agni, conjunctio Christi et Ecclesiae in beatitudine coelesti.

Chapter 57 of 73