Caput II. De exemplo submersionis ejus.
« Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon, illa magna civitas (Apoc. XVIII). » Dicta superius ruina Babylonis, et luctu amatorum ejus, consequenter adjungit submersionis ejus exemplum; et hoc ab unanimi praedicatorum universitate dicit figuraliter ostensum. Et sustulit unus angelus fortis lapidem. Unus angelus est ordo praedicatorum universus. Qui recte fortis esse perhibetur, quia contra diabolum, contra mundum et contra vitia virtute constantiae roboratur. Qui quoque lapidem quasi molarem magnum sufferendo in mare mittit, quia damnandorum congregationem per impoenitentiam, duram per saecularia negotia, instabilem et laboriosam, magnam per superbiam, et nunc in mundo elatam esse arguit, et finito cursu temporis in infernales amaritudines mittendam esse praedicit. Reprobi namque qui modo in gloria saeculi praesentis extolluntur, in fine saeculi ad ima demergentur. Scriptum quippe est: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Matth. XXIII; Luc XIV). Hoc impetu, id est hac figura, mittetur Babylon magna illa civitas, in aeterna, subaudis tormenta. Et ultra jam non invenietur scilicet in mundo, quia damnata lugebit in inferno. Et, ut aperte probetur, quod quemadmodum malis afficietur, ita quoque bonis omnibus spoliabitur, bene subditur: Et vox citharaedorum, et musicorum, et tibia canentium, non audietur in ea amplius. Et omnis artifex, et omnis ars, non invenietur in ea amplius. Et vox molae, qua videlicet deliciae panum praeparari solent, non audietur in ea amplius. Et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae, id est laetitia nuptiarum, non audietur adhuc, id est amplius in te.
Nota quod aliquando de ea loquitur, aliquando ad eam: de ea loquitur auditores erudiendo; ad eam, ei mala sua praedicendo, et improperando, sive illi condolendo. Quare denique damnabitur et bonis omnibus spoliabitur manifestat, cum subjungit: Quoniam mercatores tui erant principes terrae, quia scilicet principes tui dabant animas pro terrenis, quod non est amplius tolerandum. Et adhuc aliae causae subjunguntur: Quia in veneficiis tuis, id est, veneficis persuasionibus, erraverunt omnes gentes, id est, aliqui de omnibus gentibus; et in ea inventus est, id est, Babylone, sanguis prophetarum, id est majorum, et sanctorum, id est, minorum, et omnium qui interfecti sunt in terra, non solum scilicet bonorum, sed et malorum, et utrumque illi reputabitur in peccatum. Si enim malus malum occidat, occisi nequitia occisorem non excusat. Ista omnia intellectu levia breviter transcurrimus, quia ad alia festinamus, nec spiritualiter discutimus, quae maxime secundum litteram intelligenda judicamus. Unus ergo angelus, ordo praedicatorum universus; sublatio lapidis magni molaris, redargutio elationis durae, superbae, instabilis Babylonis; missio in mare, prophetia et praedicatio damnationis aeternae; vox citharoedorum et musicorum, et aliorum quae scripta sunt ablatio bonorum temporalium et privatio.
Chapter 56 of 73