Caput VII. De Satana ligando, et iterum solvendo, et saevitia et damnatione ejus.
« Et vidi angelum descendentem de coelo habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Et apprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit illum, ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni. Et post haec oportet illum solvi modico tempore (Apoc. XX). » Declarata superius damnatione Antichristi, succedenter adjungit damnationem diaboli, sed tamen antequam ad damnationem diaboli veniat, ligationem et solutionem ejus, et saevitiam narrat, ut haec omnia describendo electos de singulis erudiat, et contra diabolicam saevitiam praemuniat. Et vidi angelum descendentem de coelo. Angelus Christus qui de coelo descendit, quia nostram naturam suscipiens semetipsum pro nobis humiliavit. Qui habet clavem abyssi, quia claudit secundum suum arbitrium hiatum totius mali. Qui catenam magnam in manu habet, quia solus per potentiam suam saevitiam hostis antiqui ligare potest. Qui etiam draconem serpentem antiquum apprehendit, quia illum contra genus humanum fraudulenter, et contra se impios in morte ejus commovendo injuste egisse redarguit. Qui videlicet apostata spiritus, draco est per violentiam, serpens per fraudulentiam, antiquus per nocendi consuetudinem veternam. Qui est etiam diabolus, id est, deorsum fluens in malos fluendo, et Satanas, id est, adversarius, bonis adversando. Quem angelus apprehendens per mille annos ligavit, quia Christus illum toto tempore isto quo sancta Ecclesia ab adventu ipsius Christi usque ad tempus Antichristi perfecte per justitiam reparatur ad gloriam antiqua potestate privavit. Quantum autem ad litteram spectet iste annorum millenarius jampridem est completus, sed quando Antichristus veniat et Satanas solvatur ignoramus. Quantum vero ad spiritualem intelligentiam pertinet nequaquam implebitur, donec sanctae matris Ecclesiae justitia secundum divinam providentiam plenius perficiatur, millenarius quippe perfectionem signat. Tanto ergo tempore Satanas ligatur, quanto justorum perfectio consummatur. Ubi vero modo conversetur, declaratur cum subditur: Et misit eum in abyssum. In abyssum quippe eum misit, quia in tenebrosis et profundis infidelium cordibus latere compellit. Et clausit et signavit, quia nequaquam ad superandum suos electos inde exire permittit. Unde additur: Ut non seducat amplius gentes, sibi videlicet ad perpetranda scelera consentientes. Donec consummentur mille anni, id est, usque ad adventum Antichristi. Et post haec oportet illum solvi modico tempore, quia sic Deus constituit, ut in diebus Antichristi iterum saeviat pristina recepta potestate. Sequitur:
Et vidi sedes et sancti sederunt super eas, et judicium datum est illis, et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt characterem in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. Cuncta quae in hac clausula continentur, ad tempus ligationis diaboli pertinere videntur. Et vidi sedes, et sancti sederunt super eas. Quasi diceret: Ligato diabolo, fideles vidi solutos, et subjectos praelatis obedire paratos, et praelatos recte judicare subditos. Sedes quippe signant subditos, sancti praelatos, licet et ipsi subditi sancti sint. Sancti ergo super sedes nunc sedent, quia praelati super subditos justam praelationem exercent. Et subauditur, vidi animas decollatorum, scilicet sanctorum martyrum a corporibus solutas, propter testimonium Jesu, id est, propter testimonium perhibitum ejus humanitati. Et propter verbum Dei, id est, propter testimonium perhibitum ejus divinitati. Et subauditur, vidi eos qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt characterem in frontibus suis, et in manibus suis, sicut supra expositum est. Istos autem vidit, quia in mundo passos, et a corporibus solutos cum Christo in coelestibus vivere et regnare intellexit. Unde apte subdit: Et vixerunt, et regnaverunt, vixerunt per justitiam, et regnaverunt per gloriam, cum Christo mille annis, id est, toto tempore isto quo sancta Ecclesia praeparatur, et perficitur ad coronam aeternam, non tantum in futuro, quando post primam stolam accipient secundam.
Et notandum quod hic dicit, vidi sedes, et sancti sederunt super eas, pertinet ad bonos qui adhuc praesentialiter in corporibus vivunt; hoc vero quod addit, et animas decollatorum, ad eos, qui jam a corporibus soluti sunt. Sed hoc quod se vidisse dicit animas decollatorum, spectat ad bonos majores; hoc vero quod in eadem sententia adnectit, et qui non adoraverunt bestiam, ad minores. Hoc denique quod tandem infert, dicens: Et caeteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. Ad malos, qui primum quidem spiritualiter, deinde corporaliter moriuntur, et in infernum retrusi mortem nunc animarum patiuntur, nec reviviscunt donec consummentur mille anni; id est, donec consummata malitia eorum et perfecta justitia bonorum ad corpora redeant, et sumptis corporibus iterum ad poenas descendant. Sequitur:
Haec est resurrectio prima. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. Iterum revertitur ad descriptionem justorum, et describit beatitudinem eorum. Haec est resurrectio prima, justificatio sive glorificatio videlicet animarum, quae est in acceptione stolae primae, sicut secunda est corporum in acceptione secundae. Quanti autem sit praemii ante Deum habere partem in prima resurrectione declaratur, cum dicitur: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. Beatus per gloriam, sanctus, per justitiam. In his secunda mors non habet potestatem, quia ad aeternam non descendunt damnationem, quae est mors secunda malorum, propter poenalitatem corporum. Culpa sive damnatio animarum quae nunc est, est mors prima; damnatio vero corporum, quae futura est, est mors secunda. Ideo ergo illi qui nunc ad coelestia bona per justitiam sive primam stolam colliguntur, beati sunt, quia mortem aeternam non gustabunt. Sed erunt sacerdotes Dei et Christi, quia divinitati et assumptae humanitati laudes immolabunt. Et regnabunt cum illo mille annis, id est, toto hoc tempore, non tantum in futuro de quo constat quod vere regnabunt. Sequitur:
Et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet omnes gentes quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. Iterum redit ad id quod superius dixit, oportet illum solvi modico tempore. Et cum consummati fuerint mille anni, tempore videlicet Antichristi, solvetur Satanas de carcere suo, id est, de malorum cordium profundo, et exibit recepta potestate, et seducet gentes, id est, omnes gentiliter vivere cupientes fallaci deceptione, quae sunt super quatuor angulos terrae, quia inhiabunt cupiditati terrenae. Gog et Magog: Gog interpretatur tectum, Magog de tecto. Gog ergo et Magog diabolus seducet, quia omnes malos maxime persecutores venenum malitiae in se tegentes, et tandem ad apertam saevitiam procedentes fallaciter decipiet. Vel etiam secundum intelligentiam litterae, Gog et Magog has duas ferocissimas et immundissimas gentes seducet, et per eas ad alias superandas procedet. Et congregabit eos in praelium, ad impugnandum populum, scilicet electorum. Quorum etiam multitudo et sterilitas declaratur, cum subditur: Quorum numerus est sicut arena maris, id est, ita innumerabiles et ita steriles. Quorum quoque impia in sanctos persecutio subsequenter describitur cum adjungitur: Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. Ultimi namque persecutores super latitudinem terrae ascendent, quia superbiendo super terrenos semetipsos extollent. Castra etiam sanctorum circuibunt, quia eorum munitam unitatem, ad bellum semper paratam undique invadere et intrare tentabunt, sed non poterunt. Et circuibunt civitatem dilectam, quia conabuntur irrumpere, et dissipare sanctam Ecclesiam. Non enim has, vel illas sanctorum congregationes, sed et universalem sanctam Ecclesiam funditus subvertere et destruere laborabunt. Unde recte postquam dixit circuierunt castra sanctorum, statim adjecit, et civitatem dilectam. Sed nequaquam timendi sunt, quia cito peribunt. Nam sequitur: Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos. Ignis a Deo de coelo descendit, et eos devoravit, quia repentinus interitus coelitus illis immissus eos condemnabit. Sequitur:
Et diabolus qui seducebat eos missus est in flammam ignis, et sulphuris, ubi et bestia, et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. Descriptis omnibus aliis quae in titulo praesentis capituli designantur, tandem damnationem diaboli subjungit, et eam breviter describit. Sed quia verba haec superius satis elucidavimus, hic eadem iterare superfluum judicamus. Angelus ergo Christus; descensio angeli, incarnatio Verbi; catena magna, potestas divina; ligatio diaboli, cohibitio nocendi; mille anni, tempus a Christo usque ad adventum Antichristi; sedes, subjecti; sancti sedentes, praelati; caeteri mortuorum qui non vixerunt, reprobi qui jam perierunt; resurrectio prima, illa quae nunc est glorificatio animarum justarum; mors secunda, futura corporalis et aeterna damnatio malorum; solutio diaboli, laxatio nocendi; congregatio Gog et Magog in praelium, excitatio malorum ad persequendum; ignis immissus de coelo, vindicta immissa a Deo; flamma ignis et sulphuris, incendium fetentis damnationis.
Chapter 61 of 73