Caput V. De angelo daemones invitante ad comestionem regum Babylonis, et tribunorum ejus.
« Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volant per medium coeli: Venite, congregamini ad coenam Dei, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, ac servorum, et pusillorum, ac magnorum (Apoc. XIX). » Superius potentiam Christi Babylonem condemnantis descripsit, hic invitationem daemonum ab angelo factam ad comestionem damnatorum subjungit. Unde patet malum quod daemones impiis in inferno illaturi sunt, non tam esse eorum liberae voluntatis quam divinae permissionis. In hoc enim quod invitantur subtiliter innuitur, quod non possunt saevire nisi permittantur. Et vidi unum angelum stantem in sole. Unus angelus est ordo praedicatorum universus. Qui in sole stat, quia in fervore persecutionis per bonam intentionem erectus recte praedicando perseverat. Qui etiam clamare voce magna, daemones invitando ad comestionem malorum dicitur, quia malignos spiritus homines damnatos in inferno cruciandos magna constantia protestatur. Qui scilicet daemones per medium coeli volant, quia in medio aeris hujus habitant. Qui quoque recte non ad prandium, sed ad coenam invitantur, quia reprobi spiritus qui in cruciatibus hominum delectantur, post illius ultimae damnationis humanae delectationem non habebunt aliam. Non enim poterit habere successionem, quia erit perpetua, non transitoria. Ut manducetis carnes regum, et tribunorum, et carnes fortium. Potentes anteponit, quia potentes potenter tormenta patientur. Et carnes equorum, et sedentium in ipsis. Equi sunt corpora, sessores spiritus, qui utrique a daemonibus manducabuntur, quia daemones utrorumque cruciatibus delectabiliter saturabuntur. Vel equi sunt subjecti, sessores praelati. Qui utrique comedentur, quia utrique punientur. Et carnes omnium liberorum, ac servorum, et pusillorum, et magnorum. Haec ad litteram intelligenda sunt non spiritualiter exponenda. Sed diligenter est intelligendum, quod per istos quos in hoc capitulo breviter describit, omnes damnandos comprehendit. Unus ergo angelus, ordo praedicatorum universus; vox magna, praedicationis instantia; aves, daemones; coena, ultima poena. Alii dicunt per aves, electos posse significari; quia, sicut aves ad alta levantur volando, sic electi coelestia contemplando. Qui per hoc etiam comedent filios Babyloniae, quod in damnatione eorum condelectabuntur divinae justitiae.
Chapter 59 of 73