Caput VI. De damnatione Antichristi, et pseudoprophetae ejus.
« Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad praelium faciendum cum illo qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. Et apprehensa est bestia, et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa magna coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure (Apoc. XIX). » Descripta superius generali damnatione malorum, specialem in hoc capitulo Antichristi, et in sequenti capitulo damnationem diaboli subjungit, ut qui specialiter saeviunt in perpetratione iniquitatis, specialiter memorentur in descriptione damnationis. Et quamvis sacrae prophetiae sit intentio tractare in hac visione de diuturnitate aeternae damnationis, nonnulla tamen in his duobus capitulis interserit de his quae spectant ad cursum temporis, mira videlicet providentia, ut in singulis visionibus impia persecutio describatur, et electorum numerus contra ejus impetum praemuniatur. Et vidi bestiam, id est, Antichristum, et reges terrae, id est, malos praelatos qui se vel alios regere norunt in terrenorum cupiditate, et exercitus eorum, id est, malos subjectos, congregatos, perpetrandi mali unanimitate, ad faciendum praelium, id est, persecutionem, cum illo qui sedebat in equo, id est, Christo, et exercitu ejus, omnibus videlicet fidelibus. Mali quippe semper adversus bonos congregantur, et eos suis machinis conantur. Et diligenter adimadvertendum est quod ea quae superius in hoc capitulo continentur, ad praesentem quam mali bonis inferunt pertinent persecutionem, ea vero quae sequuntur ad futuram eorum quam pro perpetrata recipient impietate damnationem. Et apprehensa est bestia, quia apprehendetur Antichristus cum venerit vindicta, et pseudopropheta ejus, id est, omnis doctorum et principum ejus coetus. Qui fecit signa magna coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae et adoraverunt imaginem ejus. Haec quia superius sufficienter exposuimus, ea hic iterare non curamus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. Hi duo specialiter ex nomine designantur, ut qui magis peccant, magis cruciandi cognoscantur. In stagnum ignis ardentis sulphure, ut qui non horruerunt se corrumpere fetore luxuriae, ibi crucientur fetore ardentis gehennae. Et notandum quod vivi in stagnum mitti dicuntur, quia vivi cruciatibus subjecti aeternaliter misere viventes punientur. Sequitur:
Et caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ejus. Caeteri in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ejus occidentur, quia subjecti et discipuli Antichristi et doctorum ejus divina sententia ferientur. Et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum. Aves damnatorum carnibus saturabuntur, quia daemones ex livore malitiae vel etiam sancti ex amore justitiae in cruciatibus eorum delectabuntur. Bestia ergo Antichristus, pseudopropheta, falsorum doctorum chorus, stagnum ignis, profundum damnationis, occisio caeterorum, damnatio subjectorum, saturatio avium de carnibus eorum, delectatio daemonum, vel sanctorum, de cruciatibus damnatorum.
Chapter 60 of 73