Epistola III. Willelmi prioris ursicampi ad richardum priorem s. Victoris. Petit aliquod ex ejus opusculis describendum. (martene, Ampl. Collect., VI, 235.)
Dilecto suo domno RICHARDO, priori de S. Victore, frater Willelmus, dictus prior Ursicampi, salutem in Domino.
Libellum vestrum quem remitti vobis mandastis ego ipse reportavi in quadragesima; sed quoniam tunc non eratis apud S. Victorem, fratri Hugoni hospitali vestro illum commendavi, insinuans ei ut vobis illum redderet. Rogamus autem ut aliquod opusculum vestrum nobis mittatis quod nondum habuimus, scilicet de somnio Nabuchodonosor, vel illumina faciem tuam super servum tuum. Nam et hoc scribere incoeperamus, sed in exemplari vestro imperfectum reperimus. Vale.
Chapter 43 of 51