Skip to the text

Epistola VIII. Ejusdem ad eumdem.

Venerabili fratri et amico R. priori de Sancto Victore, Fr. S. humilis minister Ecclesiae Sancti Albani, salutem et debitum sincerae dilectionis obsequium.

Opuscula magistri Hugonis, quae in partibus nostris undecunque quaesita reperire potuimus, summo studio et exactissima diligentia sicut tantae venerationis scripta collegimus, et ex eis plurima in volumina nonnulla redegimus. Quoniam autem ex memorati viri tractatibus aliquot apud vos contineri, quae in partibus cismarinis aut omnino non sunt, aut adhuc in Anglia nostra rarescunt, comperta relatione, didicimus, latori praesentium corum quae penes nos habentur notulas compendiosas tradidimus. De vestra nimirum charitate confisi, quod in opera sibi commissa in oculis vestrae sinceritatis nostro debeat interventu gratiae plenitudinem obtinere. Sanctitatem igitur vestram obnixe rogamus ac petimus, quatenus memorato praesentium latori tractatus magistri Hugonis inspiciendi copiam, ob reverentiam beati Albani et nostrae precis intuitu benigne, si placet, indulgeatis; et ut eos quos apud nos non haberi compererit, commodius quomodocunque exscribi faciat, precamur ut ei in praesenti negotio vestri consilii simul et auxilii gratia respectus fraternae charitatis aspiret. Valete.

Chapter 48 of 51