Skip to the text

Epistola XI. G. Prioris s. Albani ad richardum.

Venerabili amico, et merito honorabili Ric. priori de Sancto Victore, G. prior ecclesiae Sancti Albani, salutem et debitae dilectionis affectum.

Quia petitiones meas jam pridem curae vestrae delegatas diligenter prosequi studuistis, praesentem caeteris securus adnecto. Precibus igitur meis, ut mos vester permittit, inflectimini, et latorem praesentium fratrem meum M. suscipiat dilectio vestra meo intuitu commendatum, et in quo necesse habuerit ei vestrum astipuletur consilium, ut vobis habeam multipliciores gratiarum actiones. Munusculum, quod vobis ex parte mea porrigendum transmisi, dignanter vestra dilectio suscipiat, et potius mittentis affectum quam missi attendite parvitatem. Valete.

Chapter 51 of 51