Epistola VII. Ejusdem ad eumdem.
Venerabili amico suo et merito honorabili Ric. priori de Sancto Victore, suus G. prior ecclesiae S. Albani, salutem et affectum debitae dilectionis.
Quia fratris mei M. qui in partibus vestris amore scientiae peregrinatur, tam singulari gratia, tam peculiari liberalitatis praerogativa proventum curastis, gratias habeo dilectioni vestrae: nec quid amoris et obsequii vobis animus meus promittat, muti facile valebunt apices explicare. Sed utinam eveniat, ut quo vos amplector affectu, operis exsecutio viva voce loquatur! Quomodo enim benignitatem, quam sibi a vobis collatam memoratus Matthaeus praedicat, ab eminentia vestra possem sperare, a qua prorsus nihil merui? Cerno siquidem plane quam amatorium illud Catonis tenaci memoriae prudentia vestra commandaverit: Si vis amari, ama. Restat igitur ut, quod tam fertili principio inchoastis, talari supervestire velitis tunica. Mihi autem etsi recompensandi desit effectus, non deerit tamen affectus. Hocque modicum munus non pro munere, sed ad amoris indicium vobis transmitto, vicissim postulans ut scriptorum vestrorum mihi rescripto occasione inventa nomina innotescant. Ego autem curabo, ut si exemplaria non desint, scientiae vestrae thesauro Anglia nostra resplendeat.
Chapter 47 of 51