Epistola X. Ejusdem ad eumdem.
Domino R. Dei gratia priori Sancti Victoris, suus M., ad quam veritatis via perducit salutem.
Successus sui aperit indicia quisquis horum innititur gratiae, quorum promeruit amicitias. Quorum enim sibi quisque conciliavit affectus ex meritis, eorumdem jure, prout honestati tamen congruit fungitur officiis. Ego itaque non hoc calle in amicitias vestras deductus, qua benignitas in vobis insita mihi praemonstravit accessus, ad gratiam vestram gratis intravi. Dum enim bonitatis vestrae statum recolo, mihi liquido innotescit liberalitatem vestram, prout decet ac expedit, cunctis patere. Quare, ut excellenti vestrae consuetudini morem suum geram, charitatis vestrae magnificentiam convenio, quatenus penes vos locum mihi quempiam placidi affectus piique desiderii patere concedatis. Super amicitia domini Walteri prioris Sancti Evurtii, multimodas grates vobis refero. Si quid vobis placuerit, per hunc nuntium meum amico vestro priori Sancti Albani mandare poteritis. Valete. Si qui amicorum vestrorum manent in locis, per quae hic puer iter habebit, precor vestra eum ad eos transmittat, ne injurias ei fieri in via patiantur. Perpetuo valete.
Chapter 50 of 51