Skip to the text

Epistola IV. G. Presbyteri anilcurtensis ad richardum priorem s. Victoris. Petit ab eo Passionem sive lectiones novem de s. Victore, inserendas in Breviario. (martene, ibid. )

G. Dei gratia Anilcurtensis Ecclesiae presbyter, dilecto fratri suo R. venerabili priori Ecclesiae S. Victoris Parisiensis, salutem.

Mandamus atque rogamus dilectionem vestram quatenus passionem B. Victoris, quae apud nos non invenitur, vel novem lectiones de ipsa passione transcriptas per praesentium latorem nobis mittatis. Scribimus enim quemdam librum, quem Breviarium vocant, cui eas inserere dignum duximus. Vale.

Chapter 44 of 51