Epistola IX. M. Ad richardum.
Domino R. Dei gratia priori Ecclesiae Sancti Victoris, suus M., ad quam potius affectat hilariter ascendere salutem.
Inter ea quae in domo vestra deposui, sunt duo linteamina et duo mantilia quorum usu nunc exstat mihi opus. Quare vestra id benignitas efficiat ut utraque a se invicem discernantur, et alterum linteaminum, quod caelatura caret, cum altero quoquo quod recentius est manutergiorum per hunc amicum nostrum fratrem Walterum mihi transmittatur. Reliqua vero simul posita in custodia vestra sicut prius habeantur, donec ego ad vos veniam. Venerabili amico vestro priori Sancti Evurtii, et huic praesentium latori Fratri Waltero gratias habeatis, qui pro veneratione vestra plura mihi parati sunt exhibere quam velim ab eis gratis accipere. Vale perpetuo in Christo Jesu Domino nostro. Ubicunque terrarum existam, vester sum, cupiens vestrae voluntati morem gerere, liberalitatique deservire. Quod res ipsa, Deo annuente, explicabit, si quando tempus futurum nobis obsequendi vobis locum conciliaverit.
Chapter 49 of 51