Skip to the text

Epistola VI. (g. Prioris ecclesiae s. Albani ad r. De s. Victore.duchesne, Scrip. Franc., IV, 747. Sequentes ex eodem fonte prodeunt.)

Venerabili domino et amico magistro R. priori de Sancto Victore, suus G. prior Ecclesiae Sancti Albani, salutem et sincerae dilectionis integritatem

Habeo vobis gratias, quantae sunt indicibiles, quod gratiae vestrae fratri meo Math. tam copiosus fructus arrisit, metiorque ex illis impensis quanta vobis debeam latorem praesentium nepotem meum securitate commendare. Precor igitur ut benignitas quae in altero processit, se ad utrumque extendat et geminata charitas me vobis multipliciter reddat obligatum; et ut cumulato assurgam gaudio, aliquid mihi voluntatis vestrae dilectio vestra remandet, quo mei experimentum capiatis amoris. Valete.

Chapter 46 of 51