16. Commendatio singularis beatae Virginis, et de dolore eius inaestimabili, quem habuit in passione Filii
Stabat iuxta crucem Iesu Mater eius. Tempore vernali cum ad alta caeli sol incipit ascendere, et terris infundere radiorum suorum foecundam luminositatem: Ecce vegetabilia cuncta hiemali glacie constricta incipiunt revirescere. Animantia quoque et volatilia in antris et specubus ac diversis quibusque latibulis abscondita, ad tantae lucis novitatem respirare incipiunt ac vires resumere, et cordis laetitiam ostendere cantibus vel plausibus iaetabundis. Ho- minum quoque genus, senes cum iunioribus eius in.
adventu exhilarantur, et tota superficies terrae de- dot induitur, et applaudit ac congratulatur. Eia corda universa Deum pura mente amantia, perpendite nunc, quoniam similiter nobis accidit, cum sole
J amicta Virgo foecunda, caeli regina praeelecta ut sol fines cordis nostri ingreditur, et memoria eius mentibus nostris rutilantius infunditur, absque nube. Continuo namque duritia omnis ad tantae lucis immensitatem resolvitur. Arida cuncta rore caelestis gratiae irrigantur. Fugantur tenebrae; lumen novum exoritur, et gaudiorum nobis materia immensa cumulatur. Tibi ergo, o spes nostra, gaudium et laetitia cordis nostri, peccatores miseri in vocem salutationis prorumpimus, teque ex intimo cordis cum gemitu et lacrimis et devota cordis genuflexione affectuosissime matrem gratiae salutamus. Gaudent pueri ad sonitum organi, et ad laetos rumores corda exhilarantur universa. Sic ad tuam quoque suavis- simam memoriam totus aestuo divini amoris incendio, te laudare cupiens, quam laudat orbis terrae et ple- mitudo eius, caeli caelorum et omnis virtus eorum.
Omnis quippe creaturae bonitas ad tuam comparata dignitatem sic est, quasi noctilucae splendor exiguus ad solis claritatem iminensam. Te namque divina sapientia tam excellenter sua gratia decoravit et bonitate tam multipliciter investivit, ut sua in- comprehensibilis in te relucens sapientia, desidera- bilior nobis ex tua refulgentia reddatur. Cum mente pertracto viros illustres, qui te laudaverunt ab initio, prae stupore deficio, et ultra spiritum non habeo. Sed cum ad meipsum redeo, haec intra me revolvo dicens: O salve pia Virgo, decus virginum; quidquid unquam de tuo praeconio lingua dicere potuit, calamus scribere valuit, cor potuit cogitare, omnibus illis simul collectis et conscriptis et in unum mani- pulum violarum congestis, centuplicata et infinities multiplicata, corde devoto, aureo cum decore, mel- lifluo sapore, et odore aromatico tibi porrigo, ad laudandum et glorificandum te, Virgo beata, nunc et ;
in aeternum. Cum te intueor, caelum sidereo micans. splendore mihi videor intueri, paradisum voluptatisme puto inhabitare, immemor mei ex magnitudine tui, stupens ex immensitate gloriae tuae, et proclamans cum virtute: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam laetabundo corde exsultasti, cum hanc nobilem creaturam tam perfecti decoris huic mundo in gaudium condidisti! O oculi virginales nimio fulgore micantes, o genae rubentes, o crines aureo splendore nitentes! Felicissima labia tua, crebris osculis Filii deificata! Et licet totum, quod in te est, circino divinae sapientiae prudentissime sit formatum et decentissime perornatum, singulariter tamen miseris. ubera tua, quae lactaverunt regem Dominum, dulcius nobis sapiunt, quoniam ex eis vita procedit, et dulcedo emanat, quae cunctos languidos sanat. Felix proinde mulier illa, quae tam veram quam iucundam de hac re protulit sententiam, in turba exclamans et dicens ad Salvatorem: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti1. O beata ubera, quae lactaverunt Christum Dominum! Ve- stra namque ab ubertate atque uberrima foecunditate - caeligenae laetantur atque terrigenae, ac dulcibus. vestris recreantur ex fructibus. Haec velut hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae2. En conditor orbis corpora caelestia ornavit sideribus, corpora elementaria animantibus ac volatilibus, nemora foliis virentibus, prata floribus ridentibus. Sed super haec omnia, Virgo beata, corpus tuum sanctissimis deco- ravit uberibus. Haec sunt duae olivae speciosae et uberrimae, liquorem gratiae, lactis ac mellis, superis t "A H D * E 2 i x Ped s hd it ePi er a To aa II VEU, E SENORI NUEN, A
Y TN À : í am ac inferis propinantes: Pomella nivei candoris, quae a Spiritu Sancto foecundata, et in ligno, quodẸest in medio paradisi, collocata, fructum immortalitatis conferunt degustata. Haec sunt mala granata aurea, sphaerulae ac lilia templum adornantia veri Salomonis: Mandragorae odoriferae in horto deliciarum, plantatae: Botri vinearum Engaddi, cordibus mise- rorum laetitiam conferentes, et tristitiam depellentes. Meliora quippe sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. In vino namque est luxuria et delectatio terrena. In his autem phialis aureis concupiscentiae noxiae plenissima exstinctio, et caelestis quaedam et supernaturalis delectatio. Novit, qui gustavit, quam citissime et perfectissime omnis vo-. luptas carnalis evanuit, cum de lacte gratiarum tuarum gustatum fuit. Ad fragrantiam quippe unguen- torum supernorum virulenti serpentes territi fuga- bantur, et sustinere non poterant praesentiam tantae puritatis. Impleta tunc gaudebant viscera, munere insolito satiata. Lingua quidem obmutuit, spiritus vero in Domino exsultavit. Oculi flebant et dulces lacrimas deducebant. Os autem hunc suavissimum saporem et divinissimum liquorem diutius tenere et frequentius ruminare pio conamine contendebat.
Clamabantque omnia interiora pariter dicentia: Quo- niam meliora sunt ubera tua vino, fragrantia un- guentis optimis. Qui intelligit, intelligat!
O mater veneranda, salva geniturae tuae videlicet aeternae Sapientiae bonitate immensa, cum hoc totum, quod habes, ab eo sit, a quo omne bonum procedit, nihilominus tamen aliquid est, quod dulcius ac suavius invenire sibi videtur anima misera, cum ad ubera tua confugit dulcedine et gratia plena, quam cum ad vinum spirituale accedit, quod propinat aeterna Sapientia. Ibi namque perfecta sentitur sua- vitas; his autem mixta quaedam acerbitas perci- pitur. Siquidem illa aeterna Sapientia baculo consolationis virgam subiungit districtae correctionis. En mater beata advertere potuisti, quoties me sua- | vitate verborum suorum quasi lactea quadam linivit dulcedine, et rursus dominatione sua quasi austeritatem vini superinfundendo mihi timorem incussit. Hinc verba consolationis, illinc verbera . exhibens districtae correctionis. Et cum ipsum iam habere velut sponsum carissimum gauderem, subito Divinitatis eius recordatione stupefactus, ut iudicem meum deprecabar. Et cum interdum lac peterem, repulit, et quasi ablactando super matre sua3 acetosam exhibuit austeritatem. Tu autem quid? Vere a planta pedis usque ad verticem non est in te quidquam amaritudinis vel austeritatis, sed totum, quod in te est, purissima est dulcedo, incomparabilem habens suavitatem, omnium aromatum et unguentorum superans fragrantiam et pretiositatem. Tota formosa et suavis es, nil habens duritiae vel severitatis. Facie benigna, vultu serena, verbis mellita, suavis, et decora, bonitate foecunda, gratia plena. In te namque omnis gratia viae et veritatis, in te omnis spes vitae et virtutis4. Vinum cum lacte sugitur a Sapientia aeterna, sed favus cum melle a te suscipitur, dulcedo purissima. Quae sunt autem haec ubera tua dulcissima? Prorsus haec sunt, sci- - licet quod omnes peccatores sinu recipis benignissimo, et receptos tuo fideliter reconcilias Filio.
O thesaurus pretiosus miserorum! En cum sum- mum regem peccando perdidimus, cum offendimus angelos, cum etiam nobismetipsis graves sumus, et omnino nescimus, quid agere debeamus: hoc solum restat miseris, ut oculos cordis et corporis ad te le- vemus, consilium quaerentes, petentes auxilium. O- i:5 Psal 130, 2.6 Eccli. 24, 25.
exsultatio cordis mei, unica spes et gaudium vitae meae, tu scis, quoties amaro animo, corde turbato, facie lacrimosa, cum Deum offenderam et me filium gehennae futurum aestimabam, cum inimicis undique vallatus fueram: oculos ad te, piissima Virgo, levavi, et tuo adiutorio, Virgo beata, evasi pericula cuncta. Gaudeant alii de sua innocentia, alii laetentur de meritorum suorum copia, alii de Dei misericordia immediate exsultent: Tu mater mea, tu spes et solatium unicum vitae meae! Cum totus de Deo et de meipso despero: in te cogitando, te commemorando, quasi de profundissimis tenebris reviviscit spiritus meus. Tu es gloriatio mea, salus, honor et vita mea. Sed unde mihi hoc, o spes mea? Nimirum quia multos habes dilectos filios, quos salvare poterit sua innocentia, quibus propria suppetunt bona opera, qui dicere possunt cum viro iusto: Neque unquam re- prehendit me cor meum in omni vita mea7. O moeror et luctus cordis mei immensus! Mater dulcissima, mater nostra, mater, inquam, nostra singulariter, qui miseri peccatores sumus: Tu scis, quod tota vita mea est reprehensio pura. En respice super infirmum tuum! Non sum dignus vocari filius tuus. Fac milii sicut uni ex miseris aegrotis tuis! Recordare, pia. mater, quod matres suos fovere solent sollicitius aegrotos, eisque compati magis et diligentiorem adhibere curam. Tibi. derelictus est pauper; orphano tu eris adiutrix (2). Tibi nota sunt vulnera mea, mater pia. Infirmos tu visita, mortuos resuscita, et da moestis solatia! Accedant ad sa- pientiae lumen, qui iuste et sancte vixerunt! Heu me! Ego autem miser peccator, lacrimis totus perfusus, sub tuam protectionem confugio, non audens ad praesentiam tantae lucis nudus et egenus apparere;
sed ad te matrem confugio. Tu spes mea, turris mea, in qua finem totius salutis meae constitui. Si, quod absit, iudex iratus servum suum peccati reum damnare voluerit, per manus tuas piissimas hoc faciat! Si autem ex gratia salvare decreverit, te mediante salutem mihi mittere dignetur! Ego a te neque vivus neque mortuus, nec in prosperis nec in adversis unquam volo separari. Quinimmo si, quod absit, Dei mei insanus ac reprobus factus oblivisci voluero, vere tui nunquam obliviscar. Te nunquam dimittam. Memoria tua super mel et favum in ore meo indulcoratur. Facies in te exhilaratur, cor iucundatur, et tota virtus mea pariter exsultat.
Nec immerito. Quoties enim ab uberibus conso- lationis tuae satiatus sim, tu pia nosti, quae misero peccatori remedia salutis talia contulisti. Eia ergo advocata nostra surge pia, surge propitia, converte illos tuos misericordes oculos ad nos, et placa tuum Unigenitum a nobis toties offensum! Tu namque es reorum advocata; ideo accede propius, et pete pro nobis quaesumus. Nihil enim tibi negare poterit Filius gratiosus tibi dilectus. O aeterna Patris Sapientia, ecce nunc in patrocinium meum coram te adduco illam tuam Matrem dulcissimam, tibi eam praesentans, me post tergum suum abscondens, oculos non audens levare ante faciem gloriae tuae, per ipsam cupiens exaudiri. Ipsam, quaeso, honora, ipsam venerare! Qualiter cum convenientia talem: matrem poteris repellere? Quodsi etiam millesies in die accesserit, repulsam non habebit. Exaudi, exaudi me, Domine, propter tuam bonitatem et matris tuae .
dilectae singularem honorem. Nam sicut te caelesti Patri ac genitori tuo advocatum exhibeo, sic tibi dilectam Matrem ut meam exhibeo auxiliatricem, ut imperfectum meum eius suppleat gratae et acceptabilis pod magnitudo.
Nunc igitur, o praeclara Sapientia, attende matrem gloriosam! Respice oculos huius dulcissimae matris coram te pro nobis interpellantis, quibus te materno in gremio gestans tam placide intuebatur: Genas eius roseo colore perfusas, quibus faciem tuam delicatam materno affectu sibi sociavit. Ah, quam felicia labia eius, quibus os tuum benedictum, oculos praefulgidos, ac singulos quosque nobilissimos artus creberrime perosculata fuit, blanda miscens interdum oscula verbis. Cerne manus has, quae tibi ministraverunt, ubera dulcissima ac felicissima, quae te lactaverunt! O piissima dulcedo, ecce fas non est, ut haec inspiciens et rememorans tantae matri a te quidquam negetur, quae te Dominum caeli genuit, . lactavit, fovit et ad incrementa usque perduxit. Reminiscere, quaeso, omnium servitiorum et exhibitionum, quae tuis in infantilibus annis ab ea recepisti, cum te in gremio infantem delicatum tenens, ocellos ridentes ad blandientem tibi matrem 'retorsisti, et brachiis delicatissimis tibi arridentem amplexatus fuisti, eamque prae cunctis tenerrime dilexisti. Omniumque dolorum recordare, quos sub cruce stans in pectore suo materno pertulit, pio compassionis affectu.
Stabat namque iuxta crucem lesu Mater eius. O verbum totius compassionis! Quamvis enim, o viscera mea, ex intimis movere vos debeant dolores et afflictiones tam pii Salvatoris in cruce pendentis: iure tamen singulari nobis, qui aliquando peccatorum tenebris obvoluti, nunc autem adiutorio genitricis Dei ad lucem reducti sumus, convenit tantae matri iuxta crucem stanti et immensum dolorem patientis Filii in corde suo plenissime sustinenti, specialius quodammodo ac peculiarius compati, ex medullis cordium nostrorum. Per quam enim miseri continue consolamur, iustum valde est, ut ei
DE VOTE E SEURP eto PO, i" WIES S UT aÑ, M He E ` $ , PES E:
quoque patienti compatiamur. Et licet, ut dignum. esset, sibi compati non possimus, saltem eius do- lorem ad memoriam revocando, devotionem cordis :
nostri, prout possumus, fideliter excitemus! Magni- tudinem luctus piae matris nobis ignotam, ex manifestis nobis doloribus velut a longe coniecturando inquiramus! Interroget igitur se unusquisque amator, si illud amabile, quod intense amat, ignominiosae morti traditum videret, quantum ex hoc dolere contingeret, et quam vehementi compassione moveretur; licet tale quid non amans in se minime perciperet. Haec pius animus revolvat, et ex his credibile nimis erit, quidquid de eius dolore dici poterit, quae prae cunctis mortalibus amavit, et doluit, cum dilectum morte turpissima condemnatum vidit.
O Maria, quid cordis erat tibi, cum iuxta crucem stabas, et lesum benedictum fructum ventris tui sic suspensum cernebas? Utique ratio hoc dictat, experientia probat, vis amoris approbat, quod multum dolebas. Multum dolebas, quia multum diligebas. Si enim sola memoria passionis Filii tui nonnullos devotos ob magnam compassionem quasi exanimes reddit, quid fecit crudelissimae passionis praesentia in ea, quae ipsum mundi Salvatorem patientem generavit? Si haec memoria tantum fervet in corde peccatoris, o quantum aestuabat in mente sanctissimae matris! Virgo beata, scimus, quanto quis expertus amoris dilectum suum ferventius diligit, et quanto dilecti praesentia honorabilior et delectabilior, ac utilior sibi exsistit, tanto eius privatio maiorem tristitiam adducit. Sed vere et absque omni dubitatione credo, quod dilecti tui grata praesentia in omni gratia cunctorum mortalium praesentiam .
re excedebat.
Referat ergo nobis mater, si filium in tanta di- lectione habuerit, ut ex eo laetari potuerit vel etiam dp ndis MET:
tristari. Procedat nunc in medium, et taliter nobis respondeat, viva voce, corpore quidem absens, spiritu vero praesens, et dicat: Qui me humilem ancil-
J lam ex gratia dignatus est in matrem eligere, ipse cor meum ardentissimo amore sibi constrinxerat, ut nusquam nisi de ipso et in ipso spiritus meus summam laetitiam et tristitiam posset recipere. Nam in ipso cuncta possederam, eiusque dilectio erat mihi totius orbis plena possessio. Anima mea ibi erat, ubi Iesus erat, magisque in eo, quam in meipsa vivebam. Speciosum forma prae filiis hominum inspicere, erat cordis mei iucunditas; Divinitatem eius contem- plari, dulcis suavitas. Cogitare de eo, mihi praestabat gaudium; de eo loqui, dulcissimum fuit solatium. Verba ex eius ore audire, suavissimum mihi erat organum. Ipse cordis erat speculum, oculorum meo- 'rum spectaculum. Caelestia simul et terrestria quaeque bona, sua mihi praesentia optata praebebat. Hunc igitur Filium unigenitum, cordis mei thesaurum pretiosum, cum oculis elevatis vidissem sic contemptibiliter in cruce cum latronibus suspensum, et doloribus mortis angustiatum: Ah, quam intolerabilis mihi hic aspectus erat, o quam lamentabilis et poenosa haec mihi visio fuit! Anima mea prae dolore cruciabatur, viscera materna sauciabantur, et commoriebantur omnia ossa mea. Virtus omnis evanuit, sensus a me recessit, et calamitas me op- pressit immensa. Oculos làcrimosos sursum levavi, dilectum meum suspensum vidi, nec sibi in aliquo solatium ferre potui. Respexi deorsum, et cum dolore immenso vidi eos, qui meum thesaurum rapuerant et tam crudeliter vexantes torquebant. O quantum anima mea in me angustiabatur, quam magno cruciabatur dolore! Corde privata eram, quia ipse mihi cor abstulerat et simul secum crucifixum tenebat. Vocem prae clamore et eiulatu multo ami- seram, quod vix loqui poteram. Defeci prae dolore, corrui prae moerore. Resumpto autem utcunque spiritu, in haec et similia verba prorumpebam: O. gaudium et exsultatio spiritus mei, lumen oculorum meorum, quondam te vidi cordis mei cum laetitia et exsultatione, nunc autem cum immensa tristitia et moerore. Heu, heu, quam miserabiliter te nunc pendentem intueor! O dimidium animae meae, o consolatio unica vitae meae! Tolle, quaeso, tecum matrem moestissimam, quia mori valde cupio; vivere sine te amplius non potero. Non me, fili dulcissime, derelinquas, sed me tecum pariter accipias! O quis mihi det, ut ego moriar pro te! O dolores incomparabiles matris orbatae, destitutio genitricis desolatae! Mori etenim video, in quo vita mea et tota salus mea consistit.
Cumque haec et his similia verba tristia mater moestissima prosequitur, filius doloris sui ipsius quodammodo oblitus, matrem dulcissime consolabatur. Moriens et recedens me licentiavit, et discipulo, quem singulariter diligebat, recommendavit. | Cumque vocem [ilii loquentis cor maternum percepit, | dolore vehementissimo aestuare coepit, et gladius | moeroris pertransivit animam fidelissimae matris. Levavi manus sursum prae cordis desiderio, tangere cupiens dilectum meum, ut vel sic dolori et amori ` melius consulere potuissem. Cumque aliud solatium non haberem, sanguinem fumantem et ex vulneribus filii ad terram usque stillantem nimia cum aviditate deosculabar, in tantum, ut facies matris de cruore filii occisi sanguinolenta redderetur.
O si vidisses in hora illa lamentabili miseriam matris filio compatientis, dolorem filii matri condolentis, matrem pro filio morituro moerentem, filium matrem desolatam dulciter consolantem: sine interno compassionis vulnere haec audire et videre non potuisses. -
A AS ENE EEE ESEE AENT P TAE EE ESEN EE
Tandem igitur post exspirationem filii, cum de cruce deponeretur, o quam affectuosissime brachia eius dependentia suscipiebam, et mortuum filium gremio materno colligebam! Affectu materno ipsum amplexabar. Rigabam lacrimis faciem mortui, et recentia vulnera frequentibus osculis leniebam. Res miseranda! Vitam cordis mei intuebar, et ecce mortuus erat! Respexi iterum atque iterum, ef non erat vox neque sensus (1). Loquebar ei, et non respondit mihi. Rugiebam a gemitu cordis mei (2). Astabant namque, qui mihi mortuum meum, thesaurum meum, auferre et sepelire volebant. Tunc flebam et gemebam, et voces lamentabiles dabam. Cor prae dolore concu- tiebatur, cum dilectum filium brachiis maternis con- strictum avellere conabantur. Faciem meam lacrimosam ipsius vultui applicabam; faciem suam saepius inter manus accipiens, crebrius inspiciebam, et gemebam, quoniam amaritudine repleta eram. Nec erat, qui haec intueretur, et matri patienti non compateretur. Demum post sepulturam filii, cum magno valde dolore reducta fui. Sed in eius resurrectione, cum ipsum tam gloriosum vidi, plenam consolationem recepi; et sic materia dolorum in materiam transiit spiritualium gaudiorum. Hucusque Virginis verba.
Porro nos qui haec non sine gemitu et fletu audire potuimus, interrumpere sermonem tuum, virgo mater, cogit compassionis nostrae vehementia et exuberantia tantarum lacrimarum, quibus tibi, o virgo pia, compatimur ex intimis visceribus cordium nostrorum. O quam induratum est cor, quod tibi ex intimis non compatitur; quam male exsiccati oculi, qui te sic flentem videntes, nequaquam queunt lacrimari; quam frigidum pectus, quod ex his non gemit! O utinam commoriantur tecum simul etiam omnia ossa nostra! Benedicta brachia tua, inter quae iam dilectum reclinatum video. Genae quoque rosiferae matris felices, sanguineo colore vernantes. Pectus tuum maternum superbenedictum, tanti doloris contentivum, super quo iam oculis cordis video regem meum reclinatum. O reclinatorium aureum, prae cunctis thronis eburneis sedibusque deauratis praeelectum, ad hanc horam servatum, ut auctorem vitae supportet vita privatum.
Sed quid dicam? En coram te, mater piissima, mente lacrimosa iam positus, te obsecro et adiuro in Domino, ut mihi tuum carissimum thesaurum, regem et Dominum meum, pro me passum et mortuum, sub hac forma, qua ipsum iam in gremio tuo sub crucis ligno pallidum et livore plenum meditationis oculo intueor, praebeas, ut hoc ipsum, quod est compassionis et doloris, quod tibi corporaliter et praesentialiter tunc concessum fuit tamquam matri, mihi saltem spiritualiter et memorialiter, prout competit misero peccatori, concedatur. Da mihi Salvatorem meum! Praebe, quem diligo, quia exspectare amplius non valeo. Suscipe nunc, anima mea, dilectum de dilecta, et dilectionis atque compassionis affectuosissima ei praebe indicia! O dilecte mi, sa- lutare meum et liberator meus, amor meus, et gloriatio animae meae! Ecce nunc affectu fervidissimo, totus ab omnibus abstractus, omnibus viribus animae meae simul in unum collectis, ad te convertor, te attente intueor cum omni nisu et conamine, quantum unquam possibile fuit dilectum a dilecto amorose prospectari. En dilecte mi, cordis mei triclinium tibi soli servatum, et huic mundo clausum, ad hanc vocem reseratur, te suscipere cupiens per illapsum. Sinus omnium desideriorum meorum sic iam se ad te expandens dilatatur, veluti cum rosa ad gelu noctis clausa, ad solis radiosum splendorem se ape- rire festinat. Anima mea tota amore calens, brachia desideriorum suorum amplissime expandit, et tibi gratanter accurrit, ac inter cadentes lacrimas in amplexus ruit spirituales.
Eia tota salus mea: et sic tali ignito vehementer desiderio, affectu fervidissimo te nunc inter brachia animae meae suscipio, te complector, tibi unior, cum reverentia et laude et gratiarum actione: Te obsecrans per tuae misericordiae viscera, ut hanc mortem pretiosam frustrari in me non permittas, sed me nunc ad gratiam receptum tibi unias tam efficaciter, ut neque prospera nec adversa me a te unquam valeant : Separare. Ecce oculi mei pallidam faciem tuam fixe intuentur; tota anima mea amore tuo resoluta, vulnera sanguine cruentata crebrius perosculatur, omnesque vires et potentiae meae fructu passionis huius lacrimose pascuntur. Sub umbra namque illius, quem dudum desiderabam, nunc sedi, sed et fructus eius dulcis gutturi meo (1). Nec immerito. Sunt etenim nonnulli, qui de vitae suae gaudent puritate; alii de meritorum suorum praesumunt multitudine, aut exercitiorum spiritualium immensitate laetantur.
Ego autem quid? Vere tota spes et solatium meum ex tua dependet passione, ex meritorum tuorum magnitudine ac pretiositate, et matris tuae benignissima pietate, ut tu solus nosti, qui paupertatem meam considerasti. Et ideo haec dominicae passionis re- ordatio mihi est cordis in domicilio affectuose re- condenda, et verbis ac operibus opitulante gratia prosequenda, et omni cum honore et reverentia magnificanda. O Rex regum et Dominus dominantium, quem sic mortificatum et miseriis afflictum, oculis fidei, pleno affectu anima mea iam amplectitur, con- cede mihi, ut et te gloriosum atque sublimem et super astra caeli ad dexteram Patris sedentem peren- —— niter videre mereatur. Sed et tu, Virgo beata, mater piissima, quae iuxta crucem Filii tui stetisti, et doloris eius vulnera in anima tua efficaciter persensisti, ac sanguinis eius aspergine rubricata fuisti, eique sola fidelitatem perfectam usque in finem servasti, et magno cum dolore a tumulo Filii tui separata fuisti: Tibi haec omnia compassionis vulnera pro singulari gloria ad memoriam revoco, Virgo pia. Et sicut nunc quoque affectu devoto inter cordis mei brachia, o mater veneranda, te excipio, et compas- sionis te lacrimis associans per portam civitatis quondam lerusalem ad domum reduco, praeteritorum gestorum sub exemplo: sic, o mater gratiae, in extremae horae examine anima. mea et cunctorum aeternae Sapientiae discipulorum de corporis ergastulo exeuntium a te suscipiantur, et ad illam caelestem lerusalem cum gaudio perducantur! Amen!
Footnotes
Chapter 17 of 25