Skip to the text

Caput I - De expropriatione perfecta s. fr. Bernardi ad predicationem ss.mi p.n. Francisci.

Incipiunt quidam actus s. Francisci et sociorum eius.

Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi et sanctissimi p.n. Francisci hic scripta sunt quedam notabilia de b. Francisco et sociis eius et quidam actus eorum mirabiles, que in legendis eius pretermissa fuerunt, que etiam sunt valde utilia et devota.

¹ Primo ergo sciendum est quod b.p.n. Franciscus in omnibus suis actibus fuit Cristo conformis. ² Nam sicut Cristus benedictus in principio sue predicationis assumpsit sibi duodecim apostolos omnia relinquentes (cfr. Mat 10,2; 19,27) ita b. Franciscus habuit duodecim electos socios paupertatem altissimam eligentes. ³ Et sicut unus de duodecim apostolis laqueo se suspendit (cfr. Mat 27,5), ita unus de duodecim sociis predictis, fr. Iohannes de Capella nomine, laqueo se suspendit. ⁴ Et sicut illi sancti apostoli fuerunt toti mundo admirabiles et pleni Spiritu sancto, ita illi ss.mi socii s. Francisci fuerunt homines tante sanctitatis, quod a tempore apostolorum mundus non habuit tales. ⁵ Nam quidam eorum fuit raptus usque ad tertium celum (cfr. 2Cor 12,2), ut fr. Egidius; ⁶ quidam tactus fuit labiis ab angelo calculo (cfr. Is 6,6.7) ignito sicut Isaias, videlicet fr. Philippus Longus; ⁷ quidam loquebatur cum Deo, ut amicus amico (cfr. Ex 33,11), videlicet fr. Silvester purissimus; ⁸ quidam volabat ad divine sapientie lumina ut aquila (cfr. Hab 1,8), scilicet fr. Bernardus humillimus, qui scripturas profundissimas declarabat; ⁹ quidam fuit sanctificatus a Domino et canonizatus in celo, dum adhuc viveret in hoc mundo, quasi sanctificatus in utero, scilicet fr. Rufinus, nobilis de Assisio, vir Cristo fidelissimus. Et sic omnes speciali prerogativa fulserunt, sicut infra apparebit. ¹⁰ Quorum primus et primogenitus tam prioritate temporis quam privilegio sanctitatis fuit fr. Bernardus de Assisio, qui conversus fuit hoc modo. ¹¹ Cum s. Franciscus adhuc esset in habitu seculari, tamen totus despectus et a spe seculi desperatus, et propter penitentiam totus deformis et squalidus, ita ut a multis putaretur insanus, ¹² cum tamen esset divino sale conditus (cfr. Col 4,6) et Spiritus sancti tranquillitate fundatus et firmatus, per magnum tempus sic eundo per Assisium, luto et lapidibus tam a suis quam ab extraneis innumeris afficiebatur iniuriis; ipse vero patientissime, ut surdus et mutus (cfr. Ps 37,14), in omnibus facie ylari pertransibat. ¹³ D.nus autem Bernardus de Assisio, qui erat de nobilioribus et ditioribus et sapientioribus de civitate, cuius consiliis omnes acquiescebant, considerare sapienter incepit tam altum mundi contemptum in s. Francisco et tantam constantiam in iniuriis et tantam longanimitatem in tolerando, ¹⁴ ita quod quasi per duos annos sic abominatus et despectus ab omnibus, semper constantior videbatur. Dixit in corde suo: "Nullo modo posset esse quod iste Franciscus non haberet magnam gratiam Dei". ¹⁵ Et inspiratus a Deo, invitavit Franciscum ut manducaret cum eo de sero. Cui Franciscus humiliter assentiens, manducavit cum eo illo sero. ¹⁶ Dominus autem Bernardus posuit in corde suo velle explorare sanctitatem s. Francisci; unde invitavit eum, ut in illa nocte in domo sua quiesceret. ¹⁷ Et s. Francisco humiliter annuente, dominus Bernardus parari fecit lectum in sua camera propria, in qua iugiter de nocte lampas ardebat. ¹⁸ Sanctus autem Franciscus, statim ut intravit cameram, ut absconderet divinam gratiam quam habebat, statim proiecit se in lectum, ostendens se velle dormire. ¹⁹ Dominus autem Bernardus posuit in corde suo illum latenter observare de nocte. Unde usus est tali cautela quod, cum aliquantulum in suo lectulo quievisset, finxit se alte dormire et profundissime stertere. ²⁰ Sanctus autem Franciscus, secretorum Dei fidelis absconditor, cum estimaret dominum Bernardum profunde dormire, in profundo noctis silentio surgit de lecto ²¹ et, elevata facie in celum et elevatis manibus et oculis ad Deum, totus intentus et ferventer ignitus, devotissime orans, dicebat: "Deus meus et omnia!". ²² Et hec verba cum tantis lacrimis ingeminabat ad Dominum, et cum tanta morositate devota eadem frequentabat, quod usque ad matutinum aliud non dicebat nisi: "Deus meus et omnia!". ²³ Hec autem dicebat s. Franciscus, admirans divine maiestatis excellentiam, que pereclitanti mundo condescendere dignabatur et per ipsum s. Franciscum pauperculum de salutis disponebat remedio providere. ²⁴ Spiritu enim prophetico illustratus, previdendo magnalia que per ipsum et suum Ordinem Deus erat facturus, et eodem docente Spiritu suam insufficientiam et parvitatem virtutis considerans, ²⁵ invocabat Dominum, ut quod ipse non poterat ipse Deus perficeret, sine quo nichil potest humana fragilitas; propterea dicebat: "Deus meus et omnia!". ²⁶ Dominus autem Bernardus, lampade ibidem lucente, cuncta videns et predicta verba diligenter intelligens, sancti devotionem vigili observatione perpendens, tactus a Spiritu sancto in medullis cordis intrinsecus, statim mane facto advocat s. Franciscum et ait: ²⁷ "Fr. Francisce, ego penitus disposui relinquere mundum et sequi te ad quecumque mandaveris". Sanctus autem Franciscus, hec audiens, exultavit in spiritu et cum gaudio magno ait: ²³ "Domine Bernarde, istud est opus tam arduum, quod de hoc est D.n. Ihesu Cristi consilium requirendum, ut ipse dignetur beneplacitum suum ostendere, qualiter illud perficere debemus. ²⁹ Et ideo pergamus simul ad episcopatum, ubi est unus bonus sacerdos, et faciemus dici missam; qua audita, orabimus ibidem usque ad tertiam. ³⁰ In oratione autem nostra petemus a D.n. Ihesu Cristo, ut dignetur nobis ostendere in terna apertione missalis viam sibi beneplacitam, quam debemus eligere". Dominus autem Bernardus dixit: "Placet quod dicis". ³¹ Iverunt ergo ad episcopatum; et, audita missa et oratione usque ad tertiam prolata, sumpsit sacerdos predictus missale ad rogamen s. Francisci et domini Bernardi; et signo crucis se muniens, aperuit eum in nomine D.n. Ihesu Cristi. ³² In qua apertione primo occurrit: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes et da pauperibus (cfr. Mat 19,21). ³³ In secunda apertione occurrit: Nichil tuleritis in via (Luc 9,23). ³⁴ In tertia apertione occurrit: Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Luc 9,23; Mat 16,24). ³⁵ Et hiis visis, dixit s. Franciscus: "Domine Bernarde, ecce consilium Domini quod habemus. Vade et perfice que audisti; et sit benedictus D.n. Ihesus Cristus, qui dignatus est nobis viam suam evangelicam demonstrare". ³⁶ Statim autem dominus Bernardus cuncta sua bona distraxit, que erant valde magni valoris et omnia pauperibus cum gaudio tribuebat, ³⁷ portans plenum pecunie gremium, et viduis et orphanis, peregrinantibus et Deo servientibus affluenter et liberalissime dispergebat, s. Francisco ad omnia supradicta ipsum sociante et fideliter adinvante. ³⁸ Dominus autem Silvester, dum dispergi videret hec omnia, avaritia ductus, dixit s. Francisco: "Tu de quibusdam lapidibus, quos a me emisti pro ecclesiis reparandis, non plene solvisti". ³⁹ Sanctus autem Franciscus, admirans eius avaritiam, nolens cum ipso contendere, ut verus evangelii observator, omni petenti se tribuens (cfr. Luc 6,30), misit manum in sinum domini Bernardi ⁴⁰ et plenam pecunia posuit in sinum domini Silvestri, et ait si adhuc plus peteret, plus adhuc daret. Ille autem contentus recessit. ⁴¹ Post hoc dominus Silvester, cum redisset domum et de sero cogitasset que fecisset in die, redarguens avaritiam suam et recogitans fervorem domini Bernardi et sanctitatem s. Francisci, ⁴² in prima et secunda et tertia nocte ostensa fuit sibi crux aurea, procedens ex ore Francisci, cuius summitas celos tangebat et brachia protensa in latera usque ad mundi fines videbantur extendi. ⁴³ Propter quod tactus a Domino, cuncta sua bona distraxit et pauperibus dedit; et factus est postmodum fr. Minor tante sanctitatis et gratie, quod loquebatur cum Deo sicut amicus amico (cfr. Ex 33,11), sicut s. Franciscus pluries est expertus et infra patebit. ⁴⁴ Dominus autem Bernardus, omnibus dispersis pro Domino, omnino pauper evangelicus factus, tantam gratiam a Deo promeruit, quod sepe rapiebatur ad Deum. ⁴⁵ Et s. Franciscus predicabat eum omni reverentia dignum; et dicebat quod ipse Ordinem istum fundaverat pro eo quod evangelicam paupertatem, omnia pauperibus distribuendo, ipse primus inceperat, ⁴⁶ nichil sibi penitus reservans, sed nudum se offerens brachiis Crucifixi, qui est Dominus benedictus in secula (cfr. Rom 9,5; 2Cor 11,31).

Chapter 1 of 68