Skip to the text

Caput VIII - De locutione Dei facta ad s. Franciscum per fr. Leonem.

¹ Cum b.p.n. Franciscus in principio Ordinis staret in quodam locello cum fr. Leone, ubi libros ad dicendum officium non habebant, quando ad matutinum venerunt, dixit s. Franciscus ad socium: ² "Carissime, nos breviarium non habemus, ubi possimus dicere matutinum; sed, ut tempus ad laudem Dei expendamus, sicut te docuero ita dices; et cave ne aliter verba proferas vel mutes. ³ Ego enim dicam sic: O fr. Francisce, tu fecisti tot peccata in seculo, quod dignus es inferno. Et tu, fr. Leo, respondeas: Verum est quod infernum profundissimum meruisti". ⁴ Fr. Leo purissimus cum columbina simplicitate respondit: "Libenter, pater; incipe in nomine Domini". Et s. Franciscus incepit dicere: "O fr. Francisce, tu fecisti tot peccata in seculo quod dignus es inferno". ⁵ Et fr. Leo respondit: "Deus faciet per te tot bona quod ibis in paradiso". ⁶ S. autem Franciscus dixit: "Non dicas ita, fr. Leo; sed quando ego dicam: O fr. Francisce, tu fecisti tot iniqua opera contra Deum quod dignus es maledici; et tu ita respondeas: Inter maledictos dignus es computari". Et fr. Leo dixit. "Libenter, pater". ⁷ Et s Franciscus cum multis lacrimis et suspiriis et tunsionibus pectoris et valido clamore dicebat: "O Domine, Deus celi et terre, ego contra te tot iniqua commisi quod dignus sum penitus maledici". ⁸ Fr. Leo respondit: "O fr. Francisce, Deus te faciet talem quod in ter benedictos eris singulariter benedictus". ⁹ Et s. Franciscus, admirans quod ille semper contrarium respondebat, eum corripiendo dicebat: "Quare, fr. Leo, non respondes sicut ego te doceo? ¹⁰ Per s. obedientiam tibi precipio quod secundum verba quibus te informabo respondeas. ¹¹ Et dicam sic: O fr. Francisce cativelle, putasne miserebitur tui Deus, cum tot peccata contra Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis (cfr. 2Cor 1,3) commiseris, quod es dignus misericordiam non invenire. ¹² Et tu, fr. Leo pecorone, respondeas: Nullo modo es dignus misericordiam invenire". Et fr. Leo respondit: "Ammodo, pater, quia ego dicam quemadmodum precepisti". Et s. Franciscus, facie leta in celum et manibus erectis ad Deum ac genibus flexis, cum fletu magno dicebat: "O fr. Francisce, peccator magne; fr. Francisce cativelle, putasne miserebitur tui Deus, cum tot peccata contra Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis (cfr. 2Cor 1,3) commiseris, quod non es dignus misericordiam invenire"? Et fr. Leo respondit: "Deus pater, cuius est infinita maior misericordia quam peccatum tuum, faciet tibi magnam misericordiam et insuper addet tibi multiplicem gratiam". ¹³ Sanctus autem Franciscus, dulciter iratus et patienter turbatus, dixit fr. Leoni: "Quare, fr. Leo, contra obedientiam presumpsisti et iam toties contraria propositis respondisti?". ¹⁴ Et tunc fr. Leo respondit reverenter et multum humiliter s. patri, dicens: "Deus scit hoc, pater carissime, quod ego proposui semper sicut preceperas respondere; sed Deus me fecit loqui secundum suum beneplacitum et non secundum meum propositum". ¹⁵ De quo s. Franciscus admirans dixit fr. Leoni: "Rogo te, carissime, quod hac vice dicas, cum me accusavero sicut prius, quod misericordia non sum dignus". Et semper ista fr. Leoni imponebat cum multis lacrimis. ¹⁶ Respondit fr Leo: "Dicas, pater, quia hac vice sicut volueris respondebo". Et s. Franciscus, cum lacrimis clamans, dicebat: "O Francisce cativelle, putasne miserebitur tui Deus?". ¹⁷ Respondit fr. Leo: "Ita, pater miserebitur tui Deus, immo magnam gloriam recipies a Deo, Salvatori tuo; et exaltabit et glorificabit te in eternum, quia omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc 14,11). Et non possum aliud dicere, quia Deus loquitur per os meum". ¹⁸ Et in hac humili contentione et compunctivis lacrimis ac etiam consolatione divina usque ad auroram vigiles permanserunt. Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.

Chapter 8 of 68